Page images
PDF
EPUB

T" T'""', quae concurrent in puncto M et in utroque circulo O' et O" chordas contactús tt' et t't'", productae in N concurrent. Si tunc ducitur recta NM, demonstrandum erit puncta intersectionis P et Qhujus rectae NM cum circulo O esse puncta contactús duorum circulorum, quorum alter tres datos concavitate contingit, alter vero convexitate. Quaerenda etiam erunt duo reliqua puncta contactús utriusque circuli tangentis.

Deniquè hujus constructionis modificationes sedulò investigandae sunt, dum datorum circulorum tum centrorum positio, tum radio. rum magnitudo, variabilis supponitur.

Constructiones è legitimis Geometriae elementaris principiis deducantur necesse est.

II.

Theoria generalis Analytica tuborum achromaticorum, quòrum lentes objectivæ vel e duobus vel e tribus vitris compositæ sunt, et comparatio effectûs lentis unius cum lente alterius generis, utriusque diametro, distantia forali vitrisque ocularibus suppositis æqualibus.

III.

Quæritur specimen Physiologiæ comparatæ inter cryptogamas et phanerogamas plantas.

AB ORDINE MEDICORUM.

Quandoquidem variarum partium organicarum phlegmasiae, ratione diversae illarum structurae et vitalitatis modi, diversa offerunt symptomata, ad praxin scitu summe necessaria; quaeritur, Recensio praecipuarum doctrinarum, quibus pathologi, imprimis nuperrimi, phlegmasiae theoriam exposuerunt.

Quæritur, num in animæ facultatum studio omnia quoque ad principium unicum referri queant, unde, per varias transformationes, aliæ ex aliis animæ facultates oriri ostendantur.

Observandum autem, facultatum theoriam sedulo hic a theoria idearum distinguendam, nec potentias animæ productrices, cum earumdem productis aut effectibus permiscendas.

Operæ pretium erit, ad illustrandam theoriam, pauca de principii et systematis definitionibus præfari.

II.

Quandoquidem Cicero Tusc. Qu. 1. c. 1. dicit: "Meum semper judicium fuit, omnia nostros aut invenisse per se sapientius, quam Graecos; aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent; quæritur, 1.o, Quasnam potissimum artes ac doctrinas Romani dignas judicaverint, in quibus elaborarent: 2.°, Quinam illarum præcipui cultores fuerint: 3.o, Quatenus hi ipsi in singulis illis artibus et doctrinis aut Græcis anteponendi, aut æquiparandi, aut postponendi sint.

AB ORDINE DISCIPLINARUM MATHEMATICARUM
FT PHYSICARUM.
I.

Supponantur in uno eodemque plano tres circuli sibi invicem externi, quorum centra sint O, O' et O", quorumque radii R, R' et R": supponantur etiam tangentes exteriores tum ad circulos O et O', quae priorem O ad puncta T et T', posteriorem verò O' ad t et t' contingant, tùm etiam ad circulos O et O", quae priorem O ad T" et T", alterum verò O" ad t" et t'" contingant: istae tangentes determinabunt in circulo ○ duas chordas contactus TT et

T" T'"', quae concurrent in puncto M et in utroque circulo O′ et O" chordas contactús tt' et t't"", productae in N concurrent. Si tunc ducitur recta NM, demonstrandum erit puncta intersectionis P et Qhujus rectae NM cum circulo O esse puncta contactus duorum circulorum, quorum alter tres datos concavitate `contingit, alter vero convexitate. Quaerenda etiam erunt duo reliqua puncta contactús utriusque circuli tangentis.

Deniquè hujus constructionis modificationes seduld investigandae sunt, dum datorum circulorum tum centrorum positio, tum radiorum magnitudo, variabilis supponitur.

Constructiones è legitimis Geometriae elementaris principiis deducantur necesse est.

II.

Theoria generalis Analytica tuborum achromaticorum, quòrum lentes objectivæ vel e duobus vel e tribus vitris compositæ sunt, et comparatio effectûs lentis unius cum lente alterius generis, utriusque diametro, distantia forali vitrisque ocularibus suppositis æqualibus.

[ocr errors]

Quæritur specimen Physiologiæ comparatæ inter cryptogamas et phanerogamas plantas.

AB ORDINE MEDICORUM.

Quandoquidem variarum partium organicarum phlegmasiae, ratione diversae illarum structurae et vitalitatis modi, diversa offerunt symptomata, ad praxin scitu summe necessaria; quaeritur, Recensio praecipuarum doctrinarum, quibus pathologi, imprimis nuperrimi, phlegmasiae theoriam exposuerunt.

AB ORDINE JURIDICO.

Quinam fuit apud Romanos in criminibus publicis procedendi modus, et quomodo hic differt a procedendi in criminibus ratione, quæ in Codice Instructionis Criminalis præscripta est ?

Commentationes, Latino tantum sermone conficiendæ, et alia, quam ipsorum auctorum, manu describendæ, ante diem xv Junii A. M. DCCC. XXI. auctorum sumptibus, ad Academiæ Actuarium mittantur. Præterea singulis Commentationibus inscribatur lemma, cui addatur schedula obsignata, Auctorum nomina continens, inque exteriore parte eodem lemmate conspicua. Præmia vero, e Regia munificentia victoribus decreta, distribuentur primo die Lunæ mensis Octobris A. M. DCCC. XXI.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Inde a die XXX Oct. MDCCCXIX ad diem XII Aug. MDCCCXX.

D. XXX Oct. MDCCCXIX, DISSERTATIO de Congruentia Naturæ virus Syphilitici et Blennorrhagici, publice defensa a JOH. Jos. VAN DE LAER, Hercano, pro Doctoratu Medicinæ. Idem Chirurgia Doctor creatus est d. XII Febr. MDCCcxx.

D. xx. Nov. MDCCCXIX, DISSERTATIO de Inflammatione in genere, publice defensa a BENEDICTO GUISLENO KINDT, Tiletano pro Doctoratu Medicinæ.

[ocr errors]

D. XXVII Nov. MDCCCXIX, DISSERTATIO de dolore Physico, defensa privatim a PETRO CEUTERICK, ex Oycke, pro Doctoratu · Medicinæ.

L

D. IV Dec. MDCCCXIX, SPECIMEN de Vomitu Cruento, publice defensum a J. THEODORO VAN DER DONCKT, Aldenardensi, pro Doctoratu Medicinæ.

[ocr errors]

D. XXVI Febr. MDCCCXX, DISSERTATIO de Scorbuto, defensa privatim a J. P. M. DE MERSSEMÁN, pro Doctoratu Medicinæ.

1

D. XXII Aprilis MDCCCXX, DISSERTATIO de Contractu Reditus Vitalitii, publice defensa a CAR. LIBBRECHT, ex Ingelmunster, pro Doctoratu Juris Rom. et Hodierni.

« PreviousContinue »