Die Lehre des heiligen Augustinus vom Staate

Front Cover
Aderholz, 1909 - State, The - 53 pages
 

Common terms and phrases

Popular passages

Page 22 - Deus enim sic ostendit in opulentissimo et praeclaro imperio Romanorum quantum valerent civiles etiam sine vera religione virtutes, ut intellegerentur hac addita fieri homines cives alterius civitatis, cuius rex veritas, cuius lex caritas, cuius modus aeternitas.
Page 29 - Illi autem, qui vera pietate praediti bene vivunt, si habent scientiam regendi populos, nihil est felicius rebus humanis, quam si Deo miserante habeant potestatem.
Page 23 - Proinde virtutes, quas habere sibi videtur, per quas imperat corpori et vitiis, ad quodlibet adipiscendum vel tenendum rettulerit nisi ad Deum, etiam ipsae vitia sunt potius quam virtutes. Nam licet a quibusdam tunc verae atque honestae putentur esse virtutes, cum referuntur ad se ipsas nec propter aliud expetuntur: etiam tunc inflatae ac superbae sunt, ideo non virtutes, sed vitia iudicanda sunt.
Page 44 - Alio modo igitur intellegendum est regnum caelorum, ubi ambo sunt, et ille scilicet qui solvit quod docet, et ille qui facit; sed ille minimus, iste magnus: alio modo autem regnum caelorum dicitur, quo non intrat nisi ille qui facit. Ac per hoc ubi utrumque genus est, Ecclesia est qualis nunc est: ubi autem illud solum erit, Ecclesia est qualis tune erit, quando malus in ea non erit.
Page 23 - Sicut enim non est a carne sed super carnem, quod carnem facit vivere, sic non est ab homine sed super hominem, quod hominem facit beate vivere, nee solum hominem, sed etiam quamlibet potestatem virtutemque caelestem.
Page 23 - ... quia caeca esse non possunt. Sicut autem melior est natura sentiens et cum dolet quam lapis qui dolere nullo modo potest: ita rationalis natura praestantior etiam misera, quam illa quae rationis vel sensus est expers, et ideo in eam non cadit miseria.
Page 48 - ... ea quae in futurum aeterna promissa sunt, terrenisque rebus ac temporalibus tamquam peregrina utitur, non quibus capiatur et avertatur quo tendit in Deum, sed quibus sustentetur ad facilius toleranda minimeque augenda onera corporis corruptibilis, quod adgravat animam.
Page 32 - Nempe omnes actus públicos quibus occupatus eras, relinquere cupiebas et te in otium sanctum conferre atque in ea vita vivere, in qua servi Dei monachi vivunt. Ut autem non faceres, quid te revocavit, nisi quia considerasti ostendentibus nobis, quantum prodesset Christi ecclesiis quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus barbarorum quietam et tranquillam vitam agerent, sicut dicit apostolus, in omni pietate et castitate, tu autem nihil...
Page 22 - A. meint, der Staat würde einem latrocinium gleichen, wenn die justitia nicht irgendwie darin waltete; er nennt an der einen Stelle (IV 4) das, was nicht Staat ist, Staat, während er an der andern (die schon erwähnte Definition nach Cicero 19, 21) den positiven Beweis führt, daß der Staat nur da sei, wo die physische Gewalt wenigstens verhältnismäßig durch die selbst verhältnismäßige justitia (im Unterschied von der justitiae veritas) geleitet werde

Bibliographic information