Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

55. Invito beneficium non datur. 1. 69.

56. Fructus rei est, vel pignori dare licere. 1. 72.

57. Vi factum id videtur esse, quâ de re quis cùm prohibetur fecit. Clàm, quod quisque cùm controversiam haberet, habiturumve se putaret, fecit. 1. 73. §. 2.

58. Quæ in testamento ita sunt scripta, ut intelligi non possint: perindè sunt, ac si scripta non essent. 1. 75. §. 3. C. civ. 900.

59. Nec paciscendo, nec legem dicendo, nec stipulando quisquam alteri cavere potest. 1. 73. §. 4. V. inf. I. 123. C. civ. 1119, s. 60. Non debet alteri per alterum iniqua conditio inferri. l. 74. 61. Nemo potest mutare consilium suum in alterius injuriam.l.75. 62. In totum omnia, quæ animi destinatione agenda sunt, non nisi verâ et certâ scientiâ perfici possunt. l. 76.

63. Generaliter cùm de fraude disputatur, non quid non habeat actor, sed quid per adversarium habere non potuerit, considerandum est. l. 78.

64. Fraudis interpretatio semper in jure civili non ex eventu duntaxat, sed consilio quoque desideratur. 1. 79.

65. In toto jure generi per speciem derogatur : et illud potissimum habetur, quod ad speciem directum est. 1. 80.

66. Quæ dubitationis tollendæ causâ contractibus inferuntur, jus commune non lædunt. 1. 81. C. civ. 1164.

67. Donari videtur, quod nullo jure cogente, conceditur. 1. 82. C. civ. 894.

68. Non videntur rem amittere, quibus propria non fuit. 1. 83. 69. Cùm ampliùs solutum est, quàm debebatur, cujus pars non invenitur, quæ repeti possit: totum esse indebitum intelligitur, manente pristinâ obligatione. l. 84.

70. Is naturâ debet, quem jure gentium dare oportet, cujus fidem secuti sumus. 1. 84. §. I.

71. In ambiguis pro dotibus respondere, melius est. l. 85.

72. Non est novum, ut quæ semel utiliter constituta sunt, durent, licèt ille casus exstiterit, à quo initium capere non potuerunt. 1. 85. §. 1.

73. Quoties æquitate desiderii naturalis ratio, aut dubitatio juris moratur, justis decretis res temperanda est. I. 85. §. 2.

In omnibus quidem, maximè tamen in jure æquitas spectanda sit. 1. 90.

74. Non solet deterior conditio fieri eorum, qui litem contestati sunt, quàm si non : sed plerumquè melior. 1. 86.

75. Nemo in persequendo deteriorem causam, sed meliorem facit. Deniquè post litem contestatam hæredi quoque prospiceretur, et hæres tenetur ex omnibus causis. 1. 87.

76. Nulla intelligitur mora ibi fieri, ubi nulla petitio est. C. civ. 1139,1146.

1. 88.

77. Quamdiù possit valere testamentum, tamdiù legitimus non
admittitur. I. 89.

78. Non solent, quæ abundant, vitiare scripturas. I. 94. C. civ.
1163. 1164.

79. In ambiguis orationibus maximè sententia spectanda (est),
ejus, qui eas protulisset. I. 96. V. I. 33. ff. de contr. empt. C. civ.
1156.

80. Quoties utriusque causâ lucri ratio vertitur: is præferendus
est, cujus in lucrum causa tempore præcedit. 1. 98.

81. Si in duabus actionibus alibi summa major, alibi infamia
est: præponenda est causa existimationis. Ubi autem æquiparant
famosa judicia, et si summam imparem habent, pro paribus
accipienda sunt. 1. 104.

82. Ubicunquè causæ cognitio est, ibi prætor desideratur. 1. 105.
83. Ferè in omnibus poenalibus judicis et ætati, et impruden-
tiæ succurritur. l. 108. p. 65, s. 319, 320.

84. In eo, quod plus sit, semper inest et minùs. l. 110.
In toto et pars continetur. l. 113.

85. In hæredem non solent actiones transire, quæ pœnales
sunt ex maleficio : velut furti, damni, injuriæ, vi bonorum rap-
torum, injuriarum. l. 111. §. 1. V. s. l. 38. et l. 44.

86. Nihil interest, ipso jure quis actionem non habeat, an per
exceptionem infirmetur. l. 112.

87. In obscuris inspici solet quod veri similius est, aut quod
plerumquè fieri solet. l. 114. C. civ. 1156, s.

88. Si quis obligatione liberatus sit, potest videri cepisse. l. 115.
89. Non potest videri accepisse, qui stipulatus potest excep-
tione submoveri. l. 115. §. 1.

go. Nihil consensui tam contrarium est, qui et bonæ fidei ju-
dicia sustinet, quàm vis, atque metus : quem comprobare, contra
bonos mores est. l. 116. C. civ. 1109, s.

91. Non capitur, qui jus publicum sequitur. l. 116. §. 1.

92. Non videntur, qui errant consentire. I. 116. §. 2. C. civ.
1109, s.

93. Non alienat, qui duntaxat omittit possessionem. l. 119.
94. Nemo plus commodi hæredi suo relinquit, quàm ipse ha-
buit. 1. 120. V. s. l. 59.

95. Nemo alieno nomine lege agere potest. 1. 123. V. s. l.
73. §. 4.

96. Favorabiliores rei potiùs, quàm actores habentur. I. 125.
97. Cùm de lucro duorum quæratur melior est causa possi-
dentis. 1. 126. §. 2.

.98. In pari causà possessor potior haberi debet. I. 128. V. inf.
1. 154.

99. Nihil dolo creditor facit, qui suum recipit. I. 129.

100. Cùm principalis causa non consistit: ne ea quidem, quæ
sequuntur, locum habent. I. 129. §. 1.

Cùm principalis causa non consistat : plerumque ne ea quidem,
quæ sequuntur, locum habent. l. 178.

101. Nunquàm actiones, præsertim pœnales, de eâdem re
concurrentes, alia aliam consumit. 1. 130.

102. Qui dolo desierit possidere, pro possidente damnatur:
quia pro possessione dolus est. l. 131.

Parem esse conditionem oportet ejus, qui quid possideat, vel
habeat: atque ejus, cujus dolo malo factum sit, quominùs possi-
deret, vel haberet. 1. 150.

Semper qui dolo fecit, quominùs haberet, pro eo habendus
est, ac si haberet. l. 157. §. 1.

103. Imperitia culpæ adnumeratur. 1. 132.

104. Non fraudantur creditores, cùm quid non acquiritur à
debitore: sed cùm quid de bonis diminuitur. l. 134.

105. Nemo ex suo delicto meliorem suam conditionem facere
potest. I. 134. §. I.

106. Ea, quæ dari impossibilia sunt, vel quæ in rerum naturâ
non sunt, pro non adjectis habentur. l. 135. C. civ. 900, 1172.
107. Bona fides tantumdem possidenti præstat, quantùm ve-
ritas, quoties lex impedimento non est. l. 136.

108. Qui auctore judice comparavit, bonæ fidei possessor est.
1. 137. C. civ. 550.

109. Omnis hæreditas, quamvis posteà adeatur, tamen cum
tempore mortis continuatur. I. 138.

Omnia ferè jura hæredum perindè habentur, ac si continuò
sub tempus mortis hæredes exstitissent. I. 193.

110. Nunquàm crescit ex post facto præteriti delicti æstimatio.
1. 138. §. 1.

111. Omnes actiones, quæ morte, aut tempore pereunt, semel
inclusæ judicio salvæ permanent. I. 139.

112. Non videtur perfectè cujusque id esse, quod ex casu au-
ferri potest. 1. 139.

113. Absentia ejus, qui reipublicæ causâ abest, neque ei, neque
alii damnosa esse debet. 1. 140.

114. Quod contra rationem juris receptum est, non est produ-
cendum ad consequentias. 1. 141.

115. Uni duo pro solido hæredes esse non possunt. l. 141. §. 1.
116. Qui tacet, non utiquè fatetur: sed tamen verum est, cum
non negare. 1. 142.

117. Quod ipsis, qui contraxerunt, obstat: et successoribus
eorum obstabit. l. 143.

118. Non omne, quod licet, honestum est. l. 144.

119. In stipulationibus id tempus spectatur, quo contrahimus.
1. 144. §. 1.

120. Nemo videtur fraudare eos, qui sciunt, et consentiunt.
1. 145.

121. Semper specialia generalibus insunt. l. 147.

122. Ex quâ personâ quis lucrum capit, ejus factum præstare
debet. l. 149.

123. Nemo damnum facit, nisi qui id fecit, quod facere jus
non habet. 1. 151.

Non videtur vim facere, qui jure suo utitur, et ordinariâ ac-
tione experitur. l. 155. §. 1.

124. În maleficio ratihabitio mandato comparatur. l. 152. §. 2.
125. In contractibus, quibus doli præstatio, vel bona fides
inest, hæres in solidum tenetur. l. 152. §. 3. V. s. l. 38 et l. 44.

126. Ferè quibuscunque modis obligamur, iisdem in contra-
rium actis liberamur: cùm quibus modis acquirimus, iisdem in
- contrarium actis amittimus. Ut igitur nulla possessio acquiri nisi
animo et corpore potest : ita nulla admittitur, nisi in quâ utrumque
in contrarium actum. I. 153.

127. Cùm par est delictum duorum, semper oneratur petitor,
et melior habetur possessòris causa: sicut fit, cùm de dolo exci-
pitur petitoris: neque enim datur talis replicatio petitori, aut si
rei quoque in ea re dolo actum sit. l. 154.

128. Illi debet permitti pœnam petere, qui in ipsam non in-
cidit. I. 154. §. 1.

129. Factum cuique suum, non adversario nocere debet. 1. 155.
130. In pœnalibus causis benigniùs interpretandum est. l. 155.
§. 2. I. 347.

131. Cui damus actiones, eidem et exceptionem competere
multò magis quis dixerit. l. 156. §. 1.

132. Cum quis in alii locum successerit: non est æquum ei
nocere hoc, quod adversùs eum nocuit, in cujus locum successit.
1. 156. §. 2.

133. Plerumquè emptoris eadem causa esse debet circà peten-
dum ac defendendum, quæ fuit auctoris. 1. 156. §. 3.

134. Quod cuique (pro eo) præstatur, invito non tribuitur.
1. 156. §. ult.

135. In contractibus successores ex dolo eorum (quibus)
successerunt, non tantùm in id, quod pervenit, verum etiam in
solidum tenentur : hoc est, unusquisque pro eâ parte, qua hæres
est. l. 157. §. 2. V. s. 38. et l. 44.

136. Creditor, qui permittit rem venire, pignus dimittit. l. 158.
137. Non ut ex pluribus causis deberi nobis idem potest, ita
ex pluribus causis idem possit nostrum esse. l. 159.

138. Aliud est vendere, aliud vendenti consentire. l. 160.
139. Refertur ad universos, quod publicè fit, per majorem par-
tem. I. 160. § 1.

140. Jure civili receptum est, quoties per eum, cujus interest

conditionem non impleri, fiat, quominùs impleatur, perindè ha-
beri, ac si conditio impleta fuisset. Quod ad libertatem, et lega-
ta, et ad hæredum institutiones perducitur: quibus exemplis sti-
pulationes quoque committuntur, cùm per promissorem factum
esset, quominùs stipulator conditioni pareret. 1. 161. V. s. L. 39.
1. 24. ff. de condit. et dem. C. civ. 1178.

141. Quæ propter necessitatem recepta sunt, nou debent in
argumentum trahi. l. 162.

142. Cujus est donandi eidem et vendendi, est concedendi jus
est. 1. 163.

143. Pœnalia judicia semel accepta, in hæredes transmitti pos-
sunt. l. 164. V. s. 1. 38. et l. 44-

144. Non videntur data, quæ eo tempore, quo dantur, acci-
pientis non fiunt. 1. 167.

145. Qui jussu judicis aliquid facit, non videtur dolo malo fa-
cere, qui parere necesse habet. I. 167. §. 1. V. inf. l. 169.

Non potest dolo carere, qui imperio magistratus non paruit.
1. 199.

146. Rapienda occasio est, quæ præbet benigniùs responsum.

1. 168.

In re dubiâ benigniorem interpretationem sequí, non minùs
justius est, quàm tutius. I. 192. §. 1. C. civ. 1156, s.

147. Quod factum est, cùm in obscuro sit, ex affectione cujus-
que capit interpretationem. I. 168. §. 1.

148. Is damnum dat, qui jubet dare: ejus verò nulla culpa est,
cui parere necesse sit. 1. 169. V. s. l. 167. §. 1.

149. Quod pendet, non est pro eo, quasi sit. 1. 169. §. 1.
150. Factum à judice, quod ad officium ejus pertinet, ratum
non est. l. 170.

151. Nemo ideò obligatus, quia recepturus est ab alio quod
præstiterit.

171.

152. In contrahendâ venditione ambiguum pactum contra ven-
ditorem interpretandum est. I. 172. C. civ. 1602.

153. Ambigua intentio ita accipienda est, ut res salva actori
sit. l. 172. §. I.

154. In condemnatione personarum, quæ in id, quod facere
possunt, damnatur, non totum, quod habent, extorquendum est:
sed et ipsarum ratio habenda est, ne egeant. I. 173.

155. Cùm verbum, restituas, lege invenitur, et si non specia-
liter de fructibus additum est, tamen etiam fructus sunt restituen-
di. l. 172. §. I.

156. Unicuique sua mora nocet. Quod et in duobus reis pro-
mittendi observatur. 1. 173. §. 2.

157. Dolo facit, qui petit, quod redditurus est. l. 173. §. 3.
158. Quod quis, si velit, habere non potest, id repudiare non
potest. I. 174. §. 1.

« PreviousContinue »