Page images
PDF
EPUB

46. Intelligendus est mortis tempore fuisse, qui in utero relictus est. l. 153. C. civ. 725.

47. Partitionis nomen non semper dimidium significat: sed prout est adjectum. Potest enim juberi aliquis, et maximam partiri posse et vicesimam, et tertiam, et prout libuerit: sed si non fuerit portio adjecta, dimidia pars debetur. 1. 164. §. 1.

48. Hæreditas juris nomen est, quod et accessionem et decessionem in se recipit. Hæreditas autem vel maximè fructibus augetur. l. 178. §. 1.

49. Verbum exactæ pecuniæ non solùm ad solutionem referendum est: verùm etiam ad delegationem. 1. 187.

50. Jure proprio familiam dicimus, plures personas, quæ sunt sub unius potestate, aut naturâ, aut jure subjectæ. Ut putà patremfamilias, matremfamilias, filiumfamilias, filiamfamilias, cuique deinceps vicem eorum sequuntur, ut putà nepotes, et neptes, et deinceps. 1. 195. §. 2.

51. Paterfamilias appellatur, qui in domo dominium habet. Rectèque hoc nomine appellatur, quamvis filium non habeat: non enim solam personam ejus, sed et jus demonstramus. Deniquè et pupillum patremfamilias appellamus. I. 195. §. 2.

52. Cùm paterfamilias moritur: quotquot capita ei subjecta fuerint, singulas familias incipiunt habere: singuli enim patrumfamiliarum nomen subeunt. Idemque eveniet, et in eo, qui emancipatus est: nam et hic sui juris effectus, propriam familiam habet. I. 195. §. 2.

53. Communi jure familiam dicimus omnium agnatorum : nam etsi patrefamilias mortuo singuli singulas familias habent: tamen omnes, qui sub unius potestate fuerunt, rectè ejusdem familiæ appellabuntur, qui ex eâdem domo et gente proditi sunt. I. 195. S. 2. in f.

Appellatur familia plurium personarum quæ ab ejusdem ultimi genitoris sanguine proficiscuntur, sicuti dicimus familiam Juliam, quasi à fonte quodam memoriæ. d. l. 195. §. 4.

54. Mulier familiæ suæ et caput, et finis est. l. 195. §. ult. Fœminarum liberos in familiâ earum non esse palàm est: quia qui nascuntur patris non matris familiam sequuntur. 1. 196. §. 1. 55. Familiæ appellatione et ipse princeps familiæ continetur. 1. 196.

56. Ea domus unicuique nostrum debet existimari, ubi quisque sedes et tabulas haberet, suarumque rerum constitutionem fecisset. 1. 203.

57. Bonorum appellatio, sicut hæreditatis universitatem quamdam ac jus successionis, et non singulares res demonstrat. 1. 208.

58. Prævaricatores eos appellamus, qui causam adversariis suisdonant, et ex parte actoris in partem rei conced unt. 1. 212.

59. Cedere diem significat incipere deberi pecuniam: venire diem significat eum diem venisse, quo pecunia peti possit. Ubi purè quis stipulatus fuerit: et cessit, et venit dies. Ubi in diem: cessit dies, sed nondùm venit: ubi sub conditione, neque cessit, neque venit dies pendente adhuc conditione. l. 213. C. civ. 1168, s. 60. Lata culpa est nimia negligentia, id est, non intelligere quod omnes intelligunt. I. 213. §. 2.

Latæ culpæ finis est non intelligere id quod omnes intelligunt. 1. 223.

61. Potestatis verbo plura significantur, in personâ magistratuum imperium, in personâ liberorum patria potestas. I. 215.

62. In conventibus contrahentium voluntatem potiùs quàm verba spectari placuit. Cùm igitur eå lege fundum vectigalem municipes locaverint, ut ad hæredem ejus qui suscepit, pertineret : jus hæredum ad legatarium quoque transferri potuit. I. 219. C. civ. 1156.

63. Natura nos docet parentes pios, qui liberorum procreandorum animo et voto uxores ducunt: filiorum appellatione, omnes qui ex nobis descendunt, contineri. Nec enim dulciore nomine possumus nepotes nostros quàm filii appellare. 1. 220. §. ult.

64. Amicos apellare debemus, non levi notitiâ conjunctos, sed quibus fuerint jura cum patrefamilias, honestis familiaritatis quæsita rationibus. 1. 223. §. 1.

65. Magna negligentia, culpa est, magna culpa, dolus est. 1. 226.

66. Quod dicimus eum, qui nasci speratur, pro superstite esse: tunc verum est, cùm de ipsius jure quæritur. Aliis autem non prodest, nisi natus. l. 231. C. civ. 135, 725.

67. Pignus propriè rei mobilis constituitur. I. 238. §. 2. in f. C. civ. 2072.

68. Munus publicum est officium privati hominis, ex quo commodum ad singalos universosque cives, remque corum pervenit. 1. 239. §. 3.

69. Territorium est universitas agrorum intra fines cujusque civitatis. 1. 239. §. 8.

70. Verbum suum ambiguum est, utrùm de toto, an de parte significet: et ideò qui jurat suum non esse adjicere debet, neque sibi communem esse. 1. 239. §. ult.

71. Restituit non tantùm qui solum corpus, sed etiam qui omnem rem conditionemque redditâ causâ præstet, et fota restitutio juris est interpretatio. l. ult. §. 1.

- TITULUS XVII. De diversis regulis juris antiqui.

1. Regula est, quæ rem, quæ est, breviter enarrat. Non ex regulâ jus sumatur: sed ex jure, quod est, regula fiat: per regulam igitur brevis rerum narratio traditur, et (ut ait Sabinus) quasi cansæ conjectio est. Quæ simul cùm in aliquo vitiata est, perdit officium suum. 4. 1.

2. Fœminæ ab omnibus officiis civilibus, vel publicis remotæ sunt et ideò nec judices esse possunt, nec magistratum gerere, nec postulare. 1. 2.

3. Velle non creditur, qui obsequitur imperio patris. 1. 4.

4. Jura sanguinis nullo jure civili dîrimi possunt. 1. 8.

5. Semper in obscuris, quod minimum est, sequimur. I. 9. 6. Secundùm naturam est, commoda cujusque rei eum sequi, quem sequuntur incommoda. 1. 10.

7. Id quod nostrum est, sine facto nostro ad alium transferri non potest. l. 11. C. civ. 711, 712.

8. In testamentis pleniùs voluntates testantium interpretantur. l. 12.

9. In omnibus obligationibus, in quibus dies non ponitur, præsenti die debetur. Ï. 14.

10. Is qui actionem habet ad rem recuperandam, ipsam rem habere videtur. l. 15. V. s. de verb. signif. 1. 143.

11. Cùm tempus in testamento adjicitur, credendum est pro hærede adjectum, nisi alia mens fuerit testatoris : sicuti in stipulationibus promissoris gratiâ tempus adjicitur. I. 17. C. civ. 1-187.

12. Qui cum alio contrahit, vel est, vel debet esse non ignarus conditionis ejus. Hæredi autem hoc imputari non potest, cùm non sponte cum legatariis contrahit. I. 19.

13. Non debet, cui plus licet, quod minus est, non licere. I, 21. 14. Generaliter probandum est, ubicunquè in bonæ fidei judiciis confertur in arbitrium domini vel procuratoris ejus conditio, pro boni viri arbitrio hoc habendum esse. 1. 22. §. 1.

15. Contractus quidam dolum malum duntaxat recipiunt: quidam et dolum, et culpam. Dolum tantùm, depositum, et precarium. Dolum et culpam, mandatum, commodatum, venditum, pignori acceptum, locatum, item dotis datio, tutelæ, negotia gesta in his quidem et diligentiam. Societas, et rerum communio, et dolum, et culpam recipit, sed hæc ita, nisi si quid nominatim convenit, vel plus, vel minùs in singulis contractibus. Nam hoc servabitur, quod initio convenit. Legem enim contractus dedit. Excepto eo quod Celsus putat, non valere, si convenerit, ne dolus præstetur, hoc enim bonæ fidei judicio contrarium est, et ita utimur. Animalium verò casus, mortesque quæ sine culpå accedunt, rapina, tumultns, incendia, aquarum magnitudines, impetus prædonum à nullo præstantur. 1. 23. C. civ. 471, 1625,s. 1719, s. 1843, s. 1880, s. 1927, S. 1952. 1991, s. 2080.

16. Quatenùs cujus intersit, in facto, non jure consistit. I. 24. 17. Plus cautionis in re est, quàm in personâ. I. 25.

18. Qui potest invitis alienare, multò magis et ignorantibus et absentibus potest. I. 26.

19. Nec ex prætorio, nec ex solemni jure, privatorum conventione quidquam immutandum est. l. 27.

Privatorum conventio juri publico non derogat. 1. 45. §. 1. 20. Obligationum causæ pactione possunt immutari. l. 27. 21. Divus Pius rescripsit, eos qui ex liberalitate conveniuntur, in id, quod facere possunt, condemnandos. 1 28. C. civ. 1244. 22. Quod initio vitiosum est, non potest tractatu temporis convalescere. 1. 29.

23. Verum est, neque pacta, neque stipulationes factum posse tollere : quod enim impossibile est, neque pacto, neque stipulatione potest comprehendi, ut utilem actionem, aut factum efficere possit. I. 31.

24. Quod ad jus naturale attinet, omnes homines æquales sunt. 1. 32. in f.

25. In eo, quod vel is, qui petit, vel is, à quo petitur, lucri facturus est, durior causa est petitoris. I. 33.

Cùm de lucro duorum quæratur: melior est causa possidentis. I. 126. §. 2. V. inf. l. 98.

26. Semper in stipulationibus et in cæteris contractibus id sequimur, quod actum est. Aut, si non appareat, quid actum est, erit consequens, ut id sequamur, quod in regione, in quâ actum est, frequentatur. Quid ergò, si neque regionis mos appareat, quia varius fuit? ad id, quod minimum est, redigenda summa est. 1. 34. C. civ. 1156, s.

27. Nihil tam naturale est, quàm eo genere quidve dissolvere quo colligatum est. Ideò verborum obligatio verbis tollitur. Nudi consensus obligatio contrario consensu dissolvitur. 1. 35.

Omnia, quæ jure contrahuntur, contrario jure pereunt. I. 100. V. inf. l. 153.

28. Culpa est, immiscere se rei ad se non pertinenti. I. 36. 29. Nemo, qui condemnare potest, absolvere non potest. 1. 37. 30. Sicuti pœna ex delicto defuncti hæres teneri non debeat: ita nec lucrum facere, si quid ex eâ re ad eum pervenisset. l. 38. V. inf. l. 44. V. l. 111. §. 1. l. 152. l. 157. §. 2. l. 164.

31. In omnibus causis pro facto accipitur id, in quo per alium moræ sit quominùs fiat. 1. 39. V. inf. l. 161. C. civ. 1178.

32. Furiosi, vel ejus, cui bonis interdictum sit, nulla voluntas est. 1. 40. C. civ. 509, 513.

33. Non debet actori licere, quod reo non permittitur. l. 41. 34. In re obscurà melius est favere repetitioni, quàm adventitio lucro. 1. 41. §. 1.

35. Qui in alterius locum succedunt, justam habent causam ignorantiæ, an id, quod peteretur, deberetur. Fidejussores quoque non minùs quàm hæredes, justam ignorantiam possunt allegare. Hæc ita de hærede dicta sunt, si cum eo agetur: non etiam si agat. Nam planè, qui agit certus esse debet : cùm sit in potestate ejus, quandò velit, experiri : et antè debet rem diligenter explorare, et tune ad agendum procedere. 1. 42.

36. Nemo ex his, qui negant se debere, prohibetur etiam aliâ defensione uti, nisi lex impedit. 1. 43.

37. Toties in hæredem damus de eo, quod ad eum pervenit quotiens ex dolo defuncti convenitur, non quotiens ex suo. 1.44 V. s. l. 38.

38. Neque pignus, neque depositum, neque precarium, neque emptio, neque locatio rei suæ consistere potest. 1. 45.

39. Consilii non fraudulenti nulla obligatio est. Cæterùm si dolus et calliditas intercessit, de dolo actio competit. 1. 47. C. civ. 109, 116, 117.

40. Socii mei socius, meus socius non est. l. 47. §. 1. C. civ. 1861. 41. Quidquid in calore iracundiæ vel fit, vel dicitur, non priùs ratum est, quàm si perseverantia apparuit judicium animi fuisse. 1. 48.

42. Culpâ caret, qui scit, sed prohibere non potest. 1. 5. Nullum crimen patitur is, qui non prohibet, cùm prohibere non potest. 1. 109.

43. Non videtur quisquam id capere, quod ei necesse est alii restituere. 1. 51.

44. Cujus per errorem dati repetitio est, ejus consultò dati donatio est. 1. 53. C. civ. 894, 1235.

45. Nemo plus juris ad alium transferre potest, quàm ipse haberet. 1. 54.

46. Nullus videtur dolo facere qui suo jure utitur. I. 55.

47. Semper in dubiis benigniora præferenda sunt. 1. 56. V. inf. 1. 168. C. civ. 1162.

48. Hæredem ejusdem potestatis, jurisque esse, cujus fuit defunctus, constat. 1. 59. V. inf. I. 120.

49. Semper qui non prohibet pro se intervenire, mandare creditur. Sed et si quis ratum habuerit, quod gestum est, obstringitur mandati actione. 1. 60. V. inf. l. 152. §. 2. C. civ. 1998.

50. Domum suam reficere unicuique licet, dùm non officiat invito alteri, in quo jus non habet. l. 61. C. civ. 651, s.

51. Hæreditas nihil aliud est, quàm successio in universum jus, quod defunctus habuerit. I. 62. C. civ. 711, 724.

52. Ea, quæ rarò accidunt, non temerè in agendis negotiis computantur. l. 64.

53. Quoties idem sermo duas sententias exprimit: ea potissimùm excipiatur, quæ rei gerendæ aptior est. Ì. 67. C. civ. 1158.

54. In omnibus causis id observatur : ut, ubi personæ conditio locum facit beneficio, ibi deficiente eâ beneficium quoque deficiat. Ubi verò genus actionis id desiderat : ibi, ad quem vis persecutio ejus devenerit, non deficiat ratio auxilij. I. 68.

Privilegia quædam causæ sunt, quædam personæ ; et ideò quædam ad hæredem transmittuntur, quæ causæ sunt ; quæ personæ sunt, ad hæredem non transeunt. l. 196.

« PreviousContinue »