Page images
PDF
EPUB

accipere noluisset, obsignavit ac deposuit: ex eo die ratio non habebitur usurarum. 1. 7. C. civ. 1257, s.

6. Neque eorum fructuum, qui post litem contestatam officio judicis restituendi sunt, usuras præstari oportere : neque eorum, qui priùs percepti quasi malæ fidei possessori condicuntur. l. 15. C. civ. 1155.

7. Usuræ non propter lucrum petentium, sed propter moram solventium infliguntur. I. 17. §. 3. in fin. C. civ. 1139, 1146.

8. Eos qui ex administratione rerum civitatum conveniuntur, usuris obnoxios esse satis notum est. Idem observatur in operum curatoribus, si pecunia apud eos remansit. I. 17. §. 7.

9. Videamus an in omnibus rebus petitis, in fructus quoque condemnatur possessor. Quid enim si argentum, aut vestimentum, aliamve similem rem : quid prætereà si usumfructum, aut nudam proprietatem, cùm alienus ususfructus sit, petierit? Neque enim nudæ proprietatis, quod proprietatis nomen attinet fructus ullus intelligi potest. Neque ususfructus rursùs fructus eleganter computabitur. Quid enim si nuda proprietas petita sit? Ex quo perdiderit fructuarius usumfructum æstimabuntur in petitione fructus. Item si ususfructus petitus sit: Proculus ait, in fructus condemnari. Prætereà Gallus Elius putat, si vestimenta, aut scyphus petita sint, in fructu hæc numeranda esse, quod locatâ eâ re, mercedis nomine capi potuerit. 1. 19. C. civ. 548, s. 555, 1378, s.

10. Cùm reus moram facit, et fidejussor tenetur. l. 24. §. 1. C. civ. 2011, 2021, S.

11. Omnis fructus non jure seminis, sed jure soli percipitur. 1. 25. C. civ. 548, 552, s.

12. Bonæ fidei possessor in percipiendis fructibus id juris habet, quod dominis prædiorum tributum est. l. 25. §. 1. C. civ. 549.

13. In pecudum fructu etiam fœtus est, sicut lac, et pilus, et lana. Itaque agni, et hædi, et vituli statim pleno jure sunt bonæ fidei possessoris et fructuarii. 1. 28. C. civ. 547, 549, 582, s.

14. Mora fieri intelligitur non ex re, sed ea personâ, id est, si interpellatus opportuno loco non solverit. 1. 32. C. civ. 1139, 1230. 15. In bonæ fidei contractibus ex morâ usuræ debentur. 1. 32. §. 2. C. civ. 1146, s.

In bonæ fidei judiciis fructus omnimodo præstantur. 1. 38. §. 15. C. civ. 549.

16. Si duo rci promittendi sint, alterius mora alteri non nocet. 1. 32. §. 4.

17. Prospicere reipublicæ securitati debet præses provinciæ: dummodò non acerbum se exactorem, nec contumeliosum præbeat, sed moderatum et cum efficaciá benignum, et cum instantiâ humanum : nam inter insolentiam incuriosam, et diligentiam non ambitiosam multùm interest. 1. 33.

18. Prædiorum urbanorum pensiones pro fructibus accipiuntur. 1. 36. C. civ. 584.

19. Si indebitum fundum solvi, et repeto, fructus quoque repetere debeo. 1. 38. §. 2. C. civ. 547, s. 1235.

20. In Favianâ quoque actione, et Paulianâ, per quam quæ in fraudem creditorum alienata sunt revocantur, fructus (quoque) restituuntur. Nam prætor id agit, ut perindè sint omnia atque si nihil alienatum esset : quod non est iniquum. Nam et verbum restituas, quod in hâc re prætor dixit, plenam habet significationem, ut fructus quoque restituantur. I. 38. §. 4. C. civ. 549, s. 1165, s. 1630.

21. Quod in fructus redigendos impensum est, non ambigitur ipsos fructus deminuere debere. 1. 46.

Hoc fructuum nomine continetur, quod justis sumptibus deductis superest. l. 1. C. de fruct. et lit. exp. C. civ. 548.

22. Fructus rei est vel pignori dare licere. I. ult. C. civ. 2081, 2085, s.

23. Usuras emptor, cui possessio rei tradita est, si pretium venditori non obtulerit, quamvis pecuniam obsignatam in depositi causam habuerit æquitatis ratione præstare cogitur. 1. 2. C. de usur. C. civ. 1652.

24. Eos qui principali actione per exceptionem triginta, vel quadraginta annorum, sive personali, sive hypothecariâ ceciderunt, jubemus, non posse super usuris vel fructibus futuris temporis movere aliquam quæstionem, dicendo ex iisdem temporibus eas velle sibi persolvi quæ non ad triginta vel quadraginta præteritos annos referuntur, asserendo singulis annis earum actiones nasci, principali enim actione non subsistente, satis supervacuum est super usuris vel fructibus adhuc judicem cognoscere. 1. 26. C. de usuris. C. civ. 1234, 2219, S.

25. Ut nullo modo usuræ usurarum à debitoribus exigantur et veteribus quidem legibus constitutum fuerat, sed non perfectissimè cautum : si enim usuras in sortem redigere fuerat concessum, et totius summæ usuras stipulari quæ differentia erat debitoribus, à quibus reverà usurarum usuræ exigebantur? Hoc certè erat non rebus, sed verbis tantummodò legem ponere. Quapropter hoc apertissimâ lege definimus, nullo modo licere cuiquam usuras præteriti temporis, vel futuri in sortem redigere, et earum iterùm usuras stipulari. Sed etsi hoc fuerit subsecutum, usuras quidem semper usuras manere, et nullum usurarum aliarum incrementum sentire: sorti autem antiquæ tantummodò incrementum usurarum accedere. 1. 28.C. de usuris. C. civ. 1154,s.

26. Duplicatis ad sortis summam usuris, sive unâ solutione sive pluribus, evanescit omne debitum : ita ut creditor nihil ampliùs quàm sortem, et tantumdem pro omnibus usuris exigat, Nov. 121 et Nov. 138. V. l. 10. et l. 27. §. 1. C. de usur.

TITULUS II. De probationibus et præsumptionibus.

[ocr errors]

1. Quoties quæreretur, genus vel gentem quis haberet, necne, eum probare oportet. l. 1.

2. Ei incumbit probatio, qui dicit, non qui negat. l. 2. Semper necessitas probandi incumbit illi qui agit. l. 21 in fin. V. I. 4. 1. 5. C. civ. 1315.

3. Cùm tacitum fideicommissum ab eo datur qui tam in primo, quàm in secundo testamento, pro eâdem parte, vel posteà pro majore hæres scribitur, probatio mutatæ voluntatis ei debet incumbere, qui convenitur : cùm secreti suscepti ratio plerumquè dominis rerum persuadeat, eos ita hæredes scribere, quorum fidem elegerunt. 1. 3. v. 1. 22.

4. Si filius in potestate patris se esse neget, prætor cognoscit, ut prior doceat filius : quia est pro pietate quam patri debet (præstare) hoc statuendum est: et quia se liberum esse quodammodo contendit. 1. 8.

5. Si pactum factum sit, in quo hæredis mentio non fiat, quæritur, an id factum sit, ut ipsius duntaxat persona eo statueretur? Sed quamvis verum est, quod qui excipit, probare debeat, quod excipitur, attamen de ipso duntaxat, ac non de hærede ejus quoque convenisse petitor, non qui excipit, probare debet : quia plerumquè tam hæredibus nostris quàm nobismetipsis cavemus. 1. 9. C. civ. 1122.

6. Census et monumenta publica potiora testibus esse Senatus censuit. 1. 10. C. civ. 1319, 1341.

7. Non est necesse pupillo probare fidejussores pro tutore datos, cùm accipiebantur, idoneos non fuisse: nam probatio exigenda est ab his, quorum officii fuit providere, ut pupillo caveretur. 1. 11.

8. Etiam matris professio filiorum recipitur, sed et avi recipienda est. I. 16.

9. In exceptionibus dicendum est reum partibus actoris fungi oportere, ipsumque exceptionem, velut intentionem, implere, ut putà, si pacti conventi exceptione utatur, docere debet pactum conventum factum esse. 1. 19.

Ut creditor qui pecuniam petit numeratam implere cogitur, ita rursùm debitor qui solutam affirmat ejus rei probationem præstare debet. l. 1. C. de probat. C. civ. 1315.

10. Si chirographum cancellatum fuerit, licèt præsumptione debitor liberatus esse videtur, in eam tamen quantitatem, quam manifestis probationibus creditor sibi adhuc deberi ostenderit, rectè debitor convenitur. 1. 24.

11. Præsumptionem pro eo esse qui accepit nemo dubitat. Qui enim solvit, nunquàm ita resupinus est, ut facilè suas pecunias jactet, et indebitas effundat : et maximè, si ipse qui indebitas dedisse dicit, homo diligens est, et studiosus paterfamilias, cujus

personam incredibile est in aliquo facilè errasse : et ideò eum qui dicit indebitas solvisse, compelli ad probationes, quod per dolum accipientis, vel aliquam justam ignorantiæ causam indebitum ab co solutum est. Et nisi (hoc) ostenderit, nullam eum repetitionem habere. 1. 25. C. civ. 1235.

12. Procula magnæ quantitatis fideicommissum à fratre sibi debitum, post mortem ejus in ratione cum hæredibus compensare vellet, ex diverso autem allegaretur, nunquàm id à fratre quamdiù vixit, desideratum, cùm variis ex causis sæpè in rationem fratris pecunias ratio Proculæ solvisset: Divus Commodus cùm super eo negotio cognosceret, non admisit compensationem, quasi tacitè fratri fideicommissum fuisset remissum. 1. 26.

13. Qui testamentum faciebat, ei qui usquè ad certum modum capere potuerat, legavit licitam quantitatem, deindè ita locutus est Titio centum lego quæ mihi pertulit, quæ ideò ei non cavi, quod omnem fortunam et substantiam, si quam à matre susceperat, in sinu meo habui, sine ullá cautione. Item eidem Titio reddi et solvi volo de substantia med centum quinquaginta quæ ego ex reditibus prædiorum ejus, quorum ipse fructum percepi et distraxi: Item de Calendario si qua à matre receperat Titius, in rem meam converti, Quæro an Titius ea exigere potest? Respondit, si Titius suprascripta ex ratione sua ad testatorem pervenisse probare potuerit, exigi: videtur enim eo, quod illi plus capere non potuerat, in fraudem legis hæc in testamento adjecisse. 1. 27.

14. Mulier gravida repudiata, filium enixa absente marito, (ut) spurium in actis professa est. Quæsitum est, an in potestate patris sit, et matre intestatâ mortuâ jussu ejus hæreditatem matris adire possit, nec obsit professio à matre iratâ factâ? Respondit, veritati locum superfore. 1. 29. §. 1.

15. Commemorationem in chirographo pecuniarum quæ ex aliâ causâ deberi dicuntur, factam, vim obligationis non habere. 1. ult. 16. Possessiones, quas ad te pertinere dicis, more judiciorum. persequere : non enim possessori incumbit necessitas probandi eas ad se pertinere, cùm te in probatione cessante dominium apud eum remaneat. 1. 2. C. de probat. pr. 23, s.

17. Frustrà veremini, ne ab eo qui lite pulsatur probatio exigatur. 1. 8. C. civ. 1315.

18. Sciant cuncti accusatores eam se rem deferre in publicam notionem debere, quæ munita sit idoneis testibus, vel (instructa apertissimis) documentis, vel indiciis ad probationem indubitatis, et luce clarioribus expedita. I. ult. C. de probat.

19. Indicia certa, quæ jure non respuuntur, non minorem probationis, quàm instrumenta continent fidem. 1. 19. C. de rei vindic. C. civ. 1353.

TITULUS III.

-

- De fide instrumentorum, et amissione corum. 1. Instrumentorum nomine ea omnia accipienda sunt, quibus causa instrui potest : et ideò tam testimonia, quàm personæ, instrumentorum loco habentur. 1. 1.

2. Quicunque à fisco convenitur, non ex indice et exemplo alicujus scripturæ, sed ex authentico conveniendus est, ita si contractus fides possit ostendi : cæterùm calumniosam scripturam vim in judicio obstinere non convenit. 1. 2.

3. Sine (scripturis) valet quod actum est, si habeat probationem sicut et nuptiæ sunt, licèt testatio sine scriptis habita est. 1. 4. in fin. C. civ. 1341, s.

Si res gesta, sine literarum quoque consignatione, veritate factum suum præbeat : non ideò minus valebit, quod instrumentum nullum de eâ intercessit. I. 5. C. civ. 1371, s. 1985.

Proprietatis dominium, non tantùm instrumento emptionis, sed et quibuscunque aliis legitimis probationibus ostenditur. 1. 4. C. de probat. C. civ. 2219, s.

4. Si de tabulis testamenti deponendis agatur, et dubitetur cui eas deponi oportet, semper seniorem juniori, et amplioris honoris inferiori, et marem fœminæ præferemus. 1. ult.

5. Rationes defuncti quæ in bonis ejus inveniuntur, ad probationem sibi debitæ quantitatis solas sufficere non posse sæpè rescriptum est. Ejusdem juris est, et si in ultimâ voluntate defunctus certam pecuniæ quantitem, aut etiam res certas sibi deberi significaverit. 1. 6. C. de probat. Nov. 48. cap. 1.

Exemplo perniciosum est, ut ei scripturæ credatur, quâ unusquisque sibi adnotatione propriâ debitorem constituit. Unde neque fiscum, neque alium quemlibet ex suis (subnotationibus debiti probationem præbere) posse oportet. 1. 7. C. de probat. C. civ. 1331, S.

6. Sicut iniquum est, instrumentis vi ignis consumptis debitores quantitatum debitarum renuere solutionem, ita non statim casum conquerentibus facilè credendum est. Intelligere itaque debetis, non existentibus instrumentis, vel aliis argumentis, probare debere fidem vestris precibus adesse. 1. 5. C. de fid. inst. C. civ. 1341, s.

7. Instrumentis etiam non intervenientibus semel divisio rectè facta non habetur irrita. 1. 9. C. de fid. instr.

8. Scripturæ diversæ fidem sibi invicem derogantes, ab una eâdemque parte prolatæ, nihil firmitatis habere poterunt. 1. 14. C. de fid. instr.

9. Contractus venditionum vel permutationum, vel donationum, quas intimari non est necessarium dationis etiam arrharum, vel alterius cujuscunque causæ (quas tamen) in scriptis fieri placuit, transactionum etiam, quas in instrumento recipi convenit, non aliter vires habere sancimus, nisi instrumenta in

« PreviousContinue »