Page images
PDF
EPUB

5. Dare autem quis hypothecam potest sive pro suâ obligatione, sive pro alienâ. 1. 5. §. 2. C. civ. 2011, 2092.

6. Obligatione generali rerum quas quis habuit, habiturusve sit, ea non continebuntnr, quæ verisimile est quemquam specialiter obligaturum non fuisse : ut putà supellex: item vestis relinquenda est debitori. l. 6. C. civ. 2074, 2092, s. pr. 592.

7. Quod emptionem venditionemque recipit, etiam pignorationem recipere potest. l. 9. §. 1.

8. Si debitor res suas duobus simul pignori obligaverit, ita ut utrique in solidum obligatæ essent, singuli in solidum adversùs extraneos Servianâ utentur. Inter ipsos autem si quæstio moveatur, possidentis meliorem esse conditionem, dabitur enim possidenti hæc exceptio, si non convenit ut eadem res mihi quoque pignori esset. Si autem id actum fuerit, ut pro partibus res obligarentur, utilem actionem competere, et inter ipsos, et adversùs extrancos, per quam dimidiam partis possessionem adprehendant singuli. 1. 10 C. civ. 1197, s.

9. Si is qui bona reipublicæ jure administrat, mutuam pecuniam pro eâ accipiat, potest rem ejus obligare. 1. 11.

10. Cùm pignori rem pignoratam accipi posse placuerit, quatenùs utraque pecunia debetur, pignus secundo creditori tenetur. Et tam exceptio quàm actio utilis ei danda est. Quod si dominus solverit pecuniam, pignus quoque perimitur. l. 13. §. 12.

,

Qui res suas jam obligaverint, et alii secundo obligant creditori, ut effugiant periculum quod solent pati, qui sæpiùs easdem res obligant, prædicere solent, alii nulli rem obligatam esse quàm fortè Lucio Titio: ut in id quod excedit priorem obligationem, res sit obligata: ut sit pignori hypothecæve id quod pluris est, aut solidum, cùm primo debito liberata res fuerit. De quo videndum est, utrùm hoc ita se habeat, si et conveniat. An et si simpliciter convenerit de eo quod excedit, ut sit hypothecæ, et solida res inesse conventioni videtur, cùm à primo creditore fuerit liberata, an adhùc pars. Sed illud magis, quod priùs diximus. 1. 15. §. 2.

II. Si sub conditione debiti nomine obligata sit hypotheca, dicendum est ante conditionem non rectè agi: cùm nihil interim debeatur. Sed si sub conditione debiti conditio venerit, rursùs agere poterit. Sed si præsens sit debitum, hypotheca verò sub conditione, et agatur ante conditionem hypothecariam : verum quidem est pecuniam solutam non esse, sed auferri hypothecam iniquum est. Ideòque arbitrio judicis cautiones interponendæ sunt, si conditio exstiterit, nec pecunia solvatur, restitui hypothecam, si in rerum naturâ sit. l. 13. §. 5.

Aliena res utiliter potest obligari sub conditione si debitoris facta fuerit. 1. 16. §. 7. C. civ. 1168, s.

12. Quæsitum est si nondùm dies pensionis venit, an et medio

tempore persequi pignora permittendum sit? Et puto dandam pignoris persecutionem: quia interest meâ. l. 14.

13. Quod dicitur, creditorem probare debere, cùm conveniebat, rem in bonis debitoris fuisse, ad eam conventionem pertinet, quæ specialiter facta est, non illam quæ quotidiè inseri solet cautionibus, ut specialiter rebus hypothecæ nomine datis, cætera etiam bona teneantur debitoris quæ nunc habet, et quæ posteà acquisierit, perinde atque si specialiter hæres fuissent obligatæ. 1. 15. §. 1. C. civ. 2124, s.

14. Si fundus hypothecæ datus sit, deindè alluvione major factus sit, totus obligabitur. I. 16. C. civ. 2133.

Grege pignori obligato, quæ posteà nascuntur tenentur. Sed et si prioribus capitibus decedentibus, totus grex fuerit renovatus, pignori tenebitur. I. 13. v. 1. n. 23.

15. Si nesciente domino res ejus hypothecæ data sit, deindè posteà dominus ratum habuerit, dicendum est hoc ipsum quod ratum habet, voluisse eum retrò recurrere ratihabitionem ad illud tempus quo convenit. 1. 16. §. 1.

16. Si res hypothecæ data posteà mutata fuerit, æquè hypothecaria actio competit. Veluti de domo datâ hypothecæ, et horto facta. Item si de loco convenit, et domus facta sit. Item de loco dato, deindè vineis in eo depositis. l. 16. §. 2. C. civ. 2131, 2133.

17. Si duo pariter de hypothecâ paciscantur : in quantùm quisque obligatam hypothecam habeat, utrùm pro quantitate debiti, an pro partibus dimidiis, quæritur. Et magis est, ut pro quantitate debiti pignus habeant obligatum. Sed uterque, si cum possessore agat, quemadmodùm? Utrùm de parte quisque, an de toto, quasi utrique in solidum res obligata sit? Quod erit dicendum, si eodem die pignus utrique datum est separatim. Sed si simul illi et illi, si hoc actum est, uterque rectè in solidum aget: si minùs, unusquisque pro parte. 1. 16. §. 8.

18. Qui pignori plures res accipit, non cogitur unam liberare, nisi accepto universo, quantùm debetur. I. 19.

Actio quidem personalis inter hæredes pro singulis portionibus quæsitis scinditur, pignoris autem jure multis obligatis rebus quas diversi possident, cùm ejus vindicatio non personam obliget, sed rem sequatur, qui possident, tenentes non pro modo singularum rerum substantiæ conveniuntur, sed in solidum : ut vel totum debitum reddant, vel eo quod detinent cedant, I. 2. C. si unus ex plur. hæred. cred. C. civ. 2082, s. 2114.

19. Quidquid pignori commodi, sive incommodi fortuitò accessit: id ad debitorem pertinet. 1. 21. §. 2.

20. In quorum finibus emere quis prohibetur, pignus accipere non prohibetur. 1. 24.

21. Pater Seio emancipato filio facilè persuasit, ut, quia mu

tuam quantitatem acciperet à Septitio creditore, chirographum perscriberet suâ manu filius (ejus) quod ipse impeditus esset scribere, sub commemoratione domûs ad filium pertinentis pignori dandæ. Quærebatur, an Seius inter cætera bona, etiam hanc domum jure optimo possidere possit, cùm patris se hæreditate abstinuerit: : nec metuiri ex hoc solo, quod mandante patre, manu suâ perscripsit instrumentum chirographi: cùm neque consensum suum accommodaverat patri, aut signo suo, aut aliâ scripturâ Modestinus respondit, cùm suâ manu pignori domum suam futuram Seius scripserat, consensum ei obligationi dedisse manifestum est. l. 26. §. 1.

22. Paulus respondit, generalem quidem conventionem sufficere ad obligationem pignorum : sed ea, quæ ex bonis defuncti non fuerunt, sed posteà ab hærede ejus ex aliâ causâ acquisita sunt, vindicare non posse à creditore testatoris. 1. 29.

23. Simancipia in causam pignoris ceciderunt: ea quoque, quæ ex his nata sunt, eodem jure habenda sunt. 1. 29. §. 1. v. s. n. 14. 24. Domus pignori data exusta est: eamque aream emit Lucius Titius et exstruxit. Quæsitum est de jure pignoris. Paulus respondit, pignoris persecutionem perseverare: et ideò jus soli superficiem secutam videri, id est cum jure pignoris sed bonâ fide possessores non aliter cogendos creditoribus ædificium restituere, quàm sumptus in exstructione erogatos, quatenùs pretiosior res facta est, reciperent. I. 29. § 2. C. civ. 555, 2114.

:

25. Lex vectigali fundo dicta erat (ut) si post certum tempus vectigal solutum non esset, is fundus ad dominum redeat. Posteà is fundus à possessore pignori datus est. Quæsitum est, an rectè pignori datus est. Respondit, si pecunia intercessit, pignus esse. Item quæsiit: si, cùm in exsolutione vectigalis tam debitor, quàm creditor cessassent, et proptereà pronuntiatum esset, fundum secundùm legem, domini esse: cujus potior causa esset. Respondit, si (ut proponeretur) vectigali non soluto, jure suo dominus usus esset, etiam pignoris jus evanuisse. 1. 31. V. 1. qui potior. n. 11. C. civ. 2102.

26. Creditores qui non reddità sibi pecuniâ, conventionis legem, ingressi possessionem, exercent, vim quidem facere non videntur attamen auctoritate præsidis possessionem adipisci debent. I. 3. C. de pign. et hyp.

27. Sicut vim majorem pignorum creditor præstare non habet necesse : ita dolum et culpam, sed et custodiam exhibere cogitur. 1. 19. C. de pig. et hyp. C. civ. 2080.

28. Si res suas supponere debitor dixerit, non adjecto, tam præsentes, quàm futuras, jus tamen generalis hypothecæ etiam ad futuras res producatur. 1. ult. C. quæ res pig. obl. C. civ. 2129,s.

29. Quoniam inter alias captiones præcipuè commissoriæ (pignorum) legis crescit asperitas, placet infirmari eam, et in poste

rùm omnem ejus memoriam aboleri. Si quis igitur tali contractu laborat, hâc sanctione respiret, quæ cum præteritis præsentia quoque repellit, et futura prohibet. Creditores enim re amissâ jubemus recuperare quod dederunt. I. ult. C. de pactis. pign.

30. Si prætorium pignus quicunque judices dandum alicui perspexerint: non solùm super mobilibus rebus et immobilibus, et se moventibus, sed etiam super actionibus debitori competunt, præcipimus et de eis licere decernere. 1. 1. C. de prætor. pign. TITULUS II. — In quibus causis pignus, vel hypotheca tacite

contrahitur.

1. Senatusconsulto, quod sub Marco Imperatore factum est, pignus insulæ, creditori datum, qui pecuniam ob restitutionen ædificii exstruendi mutuam dedit, ad eum quoque pertinebit, qui redemptori, domino mandante, nummos ministravit. I. 1. v. 1. qui potior. n. 3. C. civ. 2103.

2. Non solùm pro pensionibus, sed etsi deteriorem habitationem fecerit culpâ suâ inquilinus, pro nomine ex locato cum eo erit actio, invecta et illata pignori erunt obligata. 1. 2. C.civ. 2102.

3. Si horreum fuit conductum, vel diversorium, vel area, tacitam conventionem de invectis illatis, etiam in his locum habere, putat Neratius, quod verius est. Eo jure utimur, ut quæ in prædia urbana inducta illata sunt pignori esse credantur quasi id tacitè convenerit. In rusticis prædiis contrà observatur. Stabula quæ non sunt in continentibus ædificiis, quorum prædiorum ea numero habenda sint, dubitari potest. Et quidem urbanorum sine dubio non sunt, cùm à cæteris ædificiis separata sint. Quod ad causam tamen (talis) taciti pignoris pertinet, non multùm ab urbanis prædiis differunt. 1. 3. 1. 4. d. l. §. 1.

Videndum est, ne non omnia illata, vel inducta, sed ea sola quæ utibi sint, illata fuerint, pignori sint, quod magis est. l. 7. §. 1. 4. In prædiis rusticis fructus qui ibi nascuntur, tacitè intelliguntur pignori esse domino fundi locati, etiamsi nominatim id non convenerit. l. 7. C. 2102.

5. Universa bona eorum qui censentur vice pignorum tributis obligata sunt. l. 1. C. eod.

Certum est ejus, qui cum fisco contrahit, bona veluti pignoris titulo obligari, quamvis specialiter id non exprimatur. 1. 2. C. eod. C. civ. 2098, 2121.

6. Si mater legitimè liberorum tutelâ susceptâ, ad secundas... aspiraverit nuptias, antequàm eis tutorem alium fecerit ordinari, eisque quod debetur ex ratione tutelæ gestæ, persolverit : mariti quoque ejus præteritæ tutelæ gestæ ratiociniis, bona jure pignoris tenebuntur obnoxia. l. 6. c. eod. Bona ejus primitùs qui tutelam gerentis affectaverit, nuptias, in obligationem venire et teneri obnoxia, rationibus parvulorum præcipimus: ne quid iucuriâ, ne quid fraude depereat. 1. 2. C. quand. mul. tut. off. fung. pot. C. civ. 395, s. 2121.

[ocr errors]

TITULUS III. Quæ res pignori, vel hypothecæ datæ, obligari non possunt.

1. Etsi ita contractum sit, ut antecedens dimitteretur, non aliter in jus pignoris succedet, nisi convenerit, ut sibi eadem res esset obligata. Neque enim in jus primi succedere debet, qui ipse nihil convenit de pignore, quo casu emptoris causa melior efficietur. Deniquè si antiquior creditor de pignore vendendo, cum debitore pactum interposuit, posterior autem creditor de distrahendo omisit, non per oblivionem, sed cùm hoc ageretur, ne posset vendere: videamus, an dici possit sive usquè transire ad eum jus prioris, ut distrahere pignus huic liceat? Quod ad mittendum existimo. Sæpè enim quod quis ex suâ personâ non habet, hoc per extraneum petere potest. 1. 3. in fin. V. 1. ff. quemad. serv. amitt.

2. Titius, cùm mutuam pecuniam accipere vellet à Mævio, cavit ei: et quasdam res hypothecæ nomine dare distinavit: deindè postquàm quasdam ex his rebus vendidisset, accepit pecuniam. Quæsitum est an et priùs res venditæ creditori tenerentur? respondit, cùm in potestate fuerit debitoris post cautionem interpositam, pecuniam non accipere, eo tempore pignoris obligationem contractam videri, quo pecunia numerata est. Et ideò inspiciendum, quas res in bonis debitor numeratæ pecuniæ tempore habuerit. 1. 4. V. I. 1. §. 1. tit. seq. I. 11. qui potior.

3. Executores à quocunque judice dati ad exigenda debita ea, quæ civiliter poscuntur, servos aratores, aut boves aratorios (aut instrumentum aratorium) pignoris causâ de possessionibus non abstrahant, ex quo tributorum illatio retardetur. Si quis igitur intercesser, aut creditor, vel præfectus pagi (vel vici) vel decurio in hac re fuerit detectus æstimando à judice supplicio subjugetur. 1. 7. C. eod.

:

Pignorum gratiâ aliquid quod ad culturam agri pertinet, auferri non convenit. 1. 8. C. eod. pr. 592, s.

[ocr errors]

TITULUS IV. Qui potiores in pignore, vel hypotheca habeantur, et de his qui in priorum creditorum locum succedunt.

1. Qui dotem pro muliere promisit, pignus sive hypothecam de restituendâ sibi dote accepit: subsecutâ deindè pro parte numeratione, maritus eamdem rem pignori alii dedit: mox residuæ quantitatis numeratio impleta est. Quærebatur de pignore, cùm ex causâ promissionis ad universæ quantitatis exsolutionem qui dotem promisit compellitur, non utiquè solutionum observanda sunt tempora: sed dies contractæ obligationis. Nec (probè) dici, in potestate ejus esse, ne pecuniam residuam redderet, ut minùs dotata mulier esse videatur. Alia causa est ejus, qui pignus accepit ad eam summam, quam intrà diem certum numerasset, ac fortè priùs quàm numeraret, alii res pignori data est. l. 1. d. 1. S. 1. C. civ. 2121,

« PreviousContinue »