Page images
PDF
EPUB

Nec enim, licèt incontinenti facta pœnitentiæ contestatio, consensu finita rescindit. l. 12. in f. C. de contr. empt.

3. Rem majoris pretii si tu vel pater tuus minoris distraxerit: humanum est, ut vel pretium te restituente emptoribus, fundum venundatum recipias, auctoritate judicis intercedente: vel, si emptor elegerit, quod deest justo pretio, recipias. Minùs autem pretium esse videtur, si nec dimidia pars (veri) pretii soluta sit. I. 2. C. de resc. vend.

Hoc solum, quod paulò minore pretio fundum venditum significas, ad rescindendam venditionem invalidum est. 1. 8. C. eod. C. civ. 1674, s.

TITULUS VI. -De periculo, et commodo rei venditæ.

1. Si vinum venditum acuerit, vel quid aliud vitii sustinuerit: emptoris erit damnum : quemadmodùm si vinum esset effusum, vel vasis contusis, vel quà aliâ ex causâ. l. 1. C. civ. 1647.

Post perfectam venditionem omne commodum et incommodum, quod rei vendita contingit, ad emptorem pertinet. I. 1. C. eod. C. civ. 1582, s. 1614, co. 100.

Cùm inter emptorem et venditorem de pretio convenit, moraque venditoris in traditione non intercessit, periculo emptoris rem distractam esse in dubium non venit. I. Ç. de per. et com. I. 14. ff. de furt. V. s. de contr. empt. n. 33. C. civ. 1610, s.

2. Sed si venditor se periculo subjecit, in id tempus periculum sustinebit, quoad se subjecit. Quod si non designavit tempus: eatenùs periculum sustinere debet, quoad degustetur vinum. Videlicet quasi tunc plenissimè veneat cùm fuerit degustatum. Aut igitur convenit, quoad periculum vini sustineat, et eatenùs sustinebit: aut non convenit, et usquè ad degustationem sustinebit. Sed si nondùm sunt degustata, signata tamen ab emptore vasa, vel dolia, consequenter dicetur, adhuc periculum esse venditoris, nisi (si) aliud convenit. l. 1.

Magis enim ne summutetur, signari solere, quàm ut tradere tùm videatur. l. 1. §. 2. C. civ. 1585, 1587.

3. Custodiam autem venditor talem præstare debet, quam præstant hi, quibus res commodata est, ut diligentiam præstet exactiorem, quàm in suis rebus adhiberet. 1. 3.

Materia empta si furto perisset postquàm tradita esset: emptoris esse periculo respondit : si minùs, venditoris. l. 14. §. 1. V. 1. 11. eod. C. civ. 1136, s.

4. Vino per aversionem vendito, finis custodiæ est avehendi tempus. Quod ita erit accipiendum, si adjectum tempus est. Caterùm, si non sit adjectum, videndum, ne infinitam custodiam non debeat venditor. Et est verius, (secundùm ea quæ suprà ostendimus) aut interesse, quid de tempore actum sit, aut denuntiare ei, ut tollat vinum. I. 4. §. 2.

5. Si per emptorem steterit, quominùs ad diem vinum tolleret.

Posteà, nisi quod dolo malo venditoris interceptum esset, non debet ab eo præstari. 1. 5.

Lectos emptos ædilis, cùm in viâ publicâ positi essent, concidit. Si traditi essent emptori, aut per eum stetisset quominùs traderentur: emptoris periculum esse placet. 1. 12.

Illud sciendum est, cùm moram emptor adhibere cœpit, jam non culpam, sed dolum (malum) tantùm præstandum à venditore. l. 17. C. civ. 1138.

6. Necessariò sciendum (est) quandò perfecta sit emptio : tunc enim sciemus, cujus periculum sit. Nam, perfectâ emptione, periculum ad emptorem respiciet. Et si id, quod venierit appareat, quid, quale, quantum sit, (sic) et pretium, et purè venit, perfecta est emptio. I. 8.

Cùm universum, quod in horreis erat positum, venisse sine mensurâ, et claves emptoribus traditas alleges: post perfectam venditionem quod vino mutato damnum accidit, ad emptorem pertinet. 1. 2. C. eod. C. civ. 1138, 1582, s.

7. Si sub conditione res venierit, si quidem defecerit conditio, nulla est emptio: sicuti nec stipulatio. Quod si exstiterit, Proculus, et Octavenus, emptoris esse periculum aiunt. 1. 8. C. civ. 1181, s.

8. Si vendita insula combusta esset, cùm incendium sine culpâ fieri non possit, quid juris sit? respondit: quia sine patrisfamilias culpâ fieri potest: neque si servorum negligentiâ factum esset, continuò dominus in culpâ erit. Quamobrem si venditor eam diligentiam adhibuisset: in insulâ custodiendâ quam debent homines frugi et diligentes præstare, si quid accidisset, nihil ad eum pertinebit. I. 11. V. I. 11. ff. de incendio. V. 1. 3. §. 1. ff. de offi. præf. vig. C. civ. 1137.

9. Quod si per venditorem, et emptorem mora fuerit: Labeo quidem scribit, emptori potiùs nocere, quàm venditori, moram adhibitam. Sed videndum est, ne posterior mora damnosa ei sit, Quid enim si interpellavero venditorem, et non dederit id, quod emeram deindè, posteriore offerente illo, ego non acceperim? sanè hoc casu nocere mihi deberet. Sed si per emptorem mora fuisset, deindè cùm omnia in integro essent, venditor moram adhibuit, cùm posset se exsolvere : æquum est, posteriorem moram venditori nocere. l. 17.

10. Ante pretium solutum dominii quæstione motâ, pretium emptor solvere non cogetur : nisi fidejussores idonei, à venditore ejus evictionis offerantur. l. 18. §. 1. C. civ. 1653.

11. Venditori, si emptor in pretio solvendo moram fecerit, usuras duntaxat præstabit: non omne omninò, quod venditor, mora non factâ, consequi potuit: veluti si negotiator fuit: et, pretio soluto, ex mercibus plus, quàm ex usuris, quærere potuit. I. ult. C. civ. 1153, 1652.

12. Dolum auctoris, bonæ fidei emptori non nocere certi juris est. 1. 3. C. eod. C. civ. 1599.

TITULUS VII. — De servis exportandis : vel si ita mancipium venierit, ut manumittatur, vel contrà.

1. Si minor viginti annis servum tibi in hoc vendiderit, (et) tradiderit, ut eum manumitteres; nullius momenti est traditio: quanquàm eâ mente tradiderit, ut cùm viginti annos ipse explesset, manumitteres. Non enim multùm facit, quod distulit libertatis præstationem. Lex quippè consilio ejus, quasi parùm firmo, restitit. 1. 4.

2. Viro bono non convenit credere venditoris interesse, quod animo sævientis satisfactum non fuisset. 1. 5. §. 1.

3. Beneficio affici hominem interest hominis: enimverò pœnæ non irrogatæ indignatio solam duritiam continet. I. 7. in fin.

LIBER DECIMUS NONUS.

TITULUS 1.

De actionibus empti et venditi.

1. Si res vendita non tradatur, in id quod interest, agitur: hoc est, quod rem interest habere emptoris. Hoc autem interdùm pretium egreditur : si pluris interest, quàm res valet, vel empta est. 1. 1. C. civ. 1146, s. 1611.

2. Venditor, si cùm sciret deberi servitutem celavit : non evadet ex empto actionem : si modò eam rem emptor ignoravit. Onnia enim quæ con'rà bonam fidem fiunt, veniunt in empti actionem. l. 1. §. 1. C. civ. 1638, 1642.

3. Si per venditorem vini mora fuerit, quo minùs traderet: condemnari eum oportet: utro tempore pluris vinum suit, vel quo venit, vel quo lis in condemnationem deducitur: item quo loco pluris fuit, vel quo venit, vel ubi agatur. 1. 3. §. 3.

Vinum quod mutuum datum erat, per judicem petitum est. Quæsitum est, cujus temporis æstimatio fieret: utrum cùm datum esset, an cùm litem contestatus fuisset, an cùm res judicaretur. Sabinus respondit: si dictum esset, quo tempore redderetur, quanti tunc fuisset: (si, non quanti tunc), quùm petitum esset. 1. 22. ff. de reb. cred.

Si merx aliqua, quæ certo die dari debebat, petita sit, veluti vinum, oleum, frumentum : tanti litem æstimandam Cassius ait, quanti fuisset eo die, quo dari debuit. Si de die nihil convenit: quanti tunc cùm judicium acciperetur. 1. ult. ff. de cond. trit. C. civ. 1146, s. 1610, s.

4. Non oportet ejus loci pretia spectari, in quo agatur: sed ejus ubi vina tradi oportet. I. 3. §. ult.

5. In primis sciendum in hoc judicio id demùm deduci quod præstare convenit; cùm enim sit bonæ fidei judicium, nihil magis bonæ fidei congruit, quàm id præstari quod inter contrahentes

actum est. Quod si nihil convenit, tunc ea præstabuntur quæ naturaliter insunt hujus judicii potestate. l. 11. §. 1. C. civ. 1146, s.

:

6. In primis ipsam rem præstare venditorem oportet: id est, tradere, quæ res. Si quidem dominus fuit venditor, facit et emptorem dominum: si non fuit, tantùm evictionis nomine venditorem obligat si modò pretium est numeratum, aut eo nomine satisfactum, emptor autem nummos venditoris facere cogitur. Redhibitionem quoque contineri empti judicio, (et) Labeo et Sabinus putant, et nos probamus. 1. 11. §. 2. et 3. C. civ. 1582, 1599, 1603, 1650.

7. Animalium quoque venditor cavere debet, ea sana præstari. Et qui jumenta vendidit, solet ita promittere esse, bibere, ut oportet. l. 11. §. 4. C. civ. 1641, s.

8. Qui habere licere vendidit videamus, quid debeat præstare. Et multùm interesse arbitror: utrùm (hoc) polliceatur, per se, venientesque à se personas non fieri, quominus habere liceat: an verò per omnes. Nam si per se: non videtur id præstare, ne alius evincat. Proindè si evicta res erit, sive stipulatio interposita est, ex stipulatu non tenebitur: sive non est interposita, ex empto non tenebitur. Sed Julianus scribit : etiam si apertè venditor pronuntiet: per se, hæredemque suum non fieri, quominùs habere liceat: posse defendi: ex empto eum in hoc quidem nou teneri, quod emptoris interest: verùmtamen ut pretium reddat teneri. Ibidem ait idem esse dicendum; et si apertè in venditione comprehendatur, nihil evictionis nomine præstatum iri: prætium quidem deberi re evictâ : utilitatem non deberi. Neque enim bonæ fidei contractus hanc patitur conventionem, ut emptor rem amitteret, et pretium venditor retineret, C. civ. 1626, s. nisi fortè (inquit) sic quis omnes istas suprà scriptas conventiones recipiet, quemadmodùm recipitur ut venditor nummos accipiat, quamvis merx ad emptorem non pertineat. Veluti cùm futurum jactum retis à piscatore emimus, aut indaginem plagis positis à venatore, vel pantheram ab aucupe. Nam etiamsi nihil capit, nihilominùs emptor pretium præstare necesse habebit. C. civ. 1129, s. Sed in suprà scriptis conventionibus contrà erit dicendum : nisi fortè sciens alienum vendit. Tunc enim secundùm suprà à nobis relatam Juliani sententiam, dicendum est, ex empto eum teneri: quia dolo fecit. l. 11. §. ult. C. civ. 1599.

9. Julianus inter eum, qui sciens quid, aut ignorans vendidit, differentiam facit in condemnatione ex empto. Ait enim qui pecus morbosum, aut tignum vitiosum vendidit: siquidem ignorans fecit, id tantùm ex empto actione præstaturum, quantò minoris essem empturus, si id ita esse scissem: si vero sciens reticuit, et emptorem decepit: omnia detrimenta, quæ ex eâ emptione emptor traxerit, præstaturum ei Sive igitur ædes vitio tigni corruerunt ædium æstimationem : sive pecora contagione morbosi pe

coris perierunt, quod interfuit idoneè venisse erit præstandum. 1. 13. C. civ. 1641, s.

10. Non debuit facilè, (venditor) quæ ignorabat, asseverare. Inter hunc igitur, et qui scit, (rei vitium) interest. Qui scit præmonere debuit : hic non debuit facilis esse ad temerariam indicationem. 1. 13. §. 3.

11. Venditor quasi pignus, retinere potest eam rem, quam vendidit. l. 13. §. 8. C. civ. 1612.

12. Si fructibus jam maturis, ager distractus sit: etiam fructus emptori cedere, nisi aliud convenit, exploratum est. l. 13. §. 10. C. civ. 1614.

13. Veniunt autem in hoc judicium infrà scripta: in primis pretium quanti res venit: item usuræ pretii post diem traditionis. Nam cùm re emptor fruatur: æquissimum est eum usuras pretii pendere. l. 13. §. 20. V. l. 5. C. de act. empt. et vend. C. civ. 1650, s.

14. Prætereà, ex vendito agendo, consequetur etiam sumptus, qui facti sunt in re distractà. Ut putà si quid in ædificia distracta erogatum est. l. 13. §. 22.

Consequeris, (à venditore) quanti tuâ interest. In quo continetur etiam eorum persecutio, quæ in rem emptam, à te, ut melior fieret, erogata sunt. 1. 9. C. de evict.

Super empti agri quæstione disceptabit præses provinciæ: etsi portionem diversæ partis esse cognoverit, impensas quas ad meliorandam rem vos erogasse constiterit, habità fructuum ratione restitui vobis jubebit. l. 16. C. de evict.

Illud expeditius videbatur : si mihi alienam aream vendideris, et in eam ego ædificavero, atque ita eam dominus evincit. Nam: quia possim petentem (dominum), nisi impensam ædificiorum solvat, doli mali exceptione submovere magis est, ut ea res ad periculum venditoris non pertineat. l. 45. §. 1. h. Tit.C. civ. 1626,s.

15. Si quis à pupillo sine tutoris auctoritate emerit: ex uno latere constat contractus. Nam qui emit, obligatus est pupillo, pupillum sibi non obligat. I. 13. §. 29. C. civ. 1125.

16. Edibus distractis, vel legatis : ea esse ædium solemus dicere, quæ quasi pars ædium, vel propter ædes habentur. Ut putà puteal. Id est, quò puteum operitur. Lines (et) labra, salientes : fistula quoque, quæ salientibus junguntur, quamvis longè excurrant, extrà ædificium, ædium sunt. Item canales, l. 13. §. ult. 1. 14. l. 15.

Labeo generaliter scribit, ea quæ perpetui usûs causâ in ædificiis sunt, ædificii esse : quæ verò ad præsens, non esse ædificii. 1. 17. §. 7. C. civ. 517, s.

17. Fundi nihil est, nisi quod terrà se tenet. Ædium autern multa esse: quæ ædibus adfixa non sunt, ignorari non oportet: ut putà seras, claustra. I. 17. C. civ. 517.

« PreviousContinue »