Page images
PDF
EPUB

facto hæredis faciendam, quia morte socii dirimatur societas. 1. 60. C. civ. 1846.

36. Socius cùm resisteret communibus servis venalibus ad fugam erumpentibus, vulneratus est. Impensam, quam in curando se fecerit, non consecuturum pro socio actione Labeo ait : quia id non in societatem, quamvis propter societatem impensum sit, sicuti si propter societatem eum hæredem quis instituere desiisset, aut legatum prætermisisset, aut patrimonium suum negligentiùs administrasset. Nam nec compendium, quod propter societatem ei contigisset, veniret in medium veluti si propter societatem hæres fuisset institutus, aut quid ei donatum esset. Secundùm Julianum tamen, et quod medicis pro se datum est, recipere potest. Quod verum est. 1. 60. §. 1. et l. 61. C. civ. 1852.

:

37. Verum est, quod Sabino videtur : etiamsi non universorum bonorum socii sunt, sed unius rei, attamen in id quod facere possunt, quodve dolo malo fecerint, quo minùs possint, condemnari oportere. Hoc enim summam rationem habet : cùm societas jus quodammodò fraternitatis in se habeat. 1. 63.

38. In hæredem quoque socii pro socio actio competit: quamvis hæres socius non sit. Licèt enim secius non sit, attamen emolumenti successor est. Et circa societates vectigalium, cæterorumque idem observamus: ut hæres socius non sit, nisi fuerit adscitus, verùm tamen omne emolumentum societatis ad eum pertineat: simili modo et damnum agnoscat, quod contingit, sive adhuc vivo socio vectigalis, sive posteà. Quod non similiter in voluntaria societate observatur. 1. 63. §. 8.

Si in rem certam emendam, conducendamve coita sit societas; tunc etiam post alicujus mortem quidquid lucri detrimentive factum sit, commune esse Labco ait. 1. 65. §. 2. C. civ. 1868.

39. Societas solvitur ex personis, ex rebus, ex voluntate. 1. 63. §. ult.

:

Ideòque sive homines, sive res, sive voluntas, sive actio interierit distrahi videtur societas. Intereunt autem homines quidem maximâ, aut mediâ capitis deminutione, aut morte. Res verò cùm aut nullæ relinquantur, aut conditionem mutaverint. Neque (enim) ejus rei quæ jam nullo sit, quisquam socius est, neque ejus quæ consecrata publicatave sit. Voluntate distrahitur societas renuntiatione. Itaque cùm separatim socii agere cœperint, et unusquisque eorum sibi negotietur: sine dubio jus societatis dissolvitur. d. §. ult. et 1. 64. C. civ. 1865.

40. Diximus, dissensu solvi societatem : hoc ita est, si omnes dissentiunt, quid ergo, si unus renuntiet? Cassius scripsit, eum qui renuntiaverit societati, à se quidem liberare socios suos, se autem ab illis non liberare. Quod utiquè observandum est, si dolo malo renuntiatio facta sit. Veluti si, cùm omnium bonorum

societatem inissemus, deindè cùm obvenisset uni hæreditas : propter hoc renuntiavit. Ideòque si quidem damnum attulerit hæreditas hoc ad eum, qui renuntiavit, pertinebit : commodum autem communicare cogetur actione pro socio. Quod si quid post renuntiationem acquisierit, non erit communicandum, quia nec dolus admissus est in eo. I. 65. §. 3.

Item qui societatem in tempus coit eam ante tempus renuntiando, socium à se, non se à socio liberat. Itaque, si quid compendii posteà factum erit, ejus partem non fert. At si dispendium, æquè præstabit portionem, nisi renuntiatio ex necessitate quâdam facta sit. Quod si tempus finitum est, liberum est recedere, quia sine dolo malo id fiat. d. 1. §. 6. C. civ. 1865, 1869. s. 41. Item si societatem ineamus ad aliquam rem emendam : deindè solus volueris eam emere: ideòque renuntiaveris societati, ut solus emeres teneberis, quanti interest meâ. Sed si ideò renuntiaveris, quia emptio tibi displicebat: non tencberis, quamvis ego emero: quia hic nulla fraus est. Eaque et Juliano placent. 1. 65. §. 4. C. civ. 1870.

42. Labeo autem posteriorum libris scripsit: si renuntiaverit. societati unus ex sociis eo tempore, quo interfuit socii non dirimi societatem committere eum in pro socio actione. Nam si emimus mancipia, initâ societate: deindè renunties mihi eo tempore, quo vendere mancipia non expedit: hoc casu, quia deteriorem causam meam facis, teneri te pro socio judicio. 1. 65. §. 5. C. civ. 1869, s.

43. Non id, quod privatim interest unius ex sociis, servari solet, sed quod societati expedit. 1. 5. §. 5. in f. C. civ. 1869. s.

vi

44. Renuntiare societati etiam per alios possumus. Et ideò dictum est, procuratorem quoque posse renuntiare societati. Sed utrùm de co dictum sit, cui omnium bonorum administratio concessa est: an de eo cui hoc ipsum nominatim mandatum est, deamus: an verò per utrumque rectè renuntietur. Quod est verius : nisi (si) prohibuerit cum dominus specialiter renuntiare. I. 65. §. 7. C. civ. 1865, s. 1984, s.

45. Morte unius societas dissolvitur, etsi consensu omnium coita sit, plures verò supersint: nisi in coeundà societate aliter convenerit, nec hæres socii succedit. Sed quod ex re communi posteà quæsitum est, item dolus, et culpa in eo, quod ex antè gesto pendet, tam ab hærede, quàm hæredi præstandum est. 1. 65. §. 9. C. civ. 1865, s.

46. Si alicujus rei societas sit, et finis negotio impositus: finitur societas. 1. 65. §. 10. C. civ. 1865.

47. Si quid unus ex sociis necessario suo de impendit in communi negotio judicio societatis servabit: et usuras. 1. 67. §. 2. C. civ. 1852. 48. Nemo ex sociis plus parte suâ potest alicnare, etsi totorum bonorum socii sint. 1. 68.

49. Duo colliberti societatem coierunt lucri, quæstús, compendü. Posteà unus ex his à patrono hæres institutus est: alteri legatum datum est. Neutrum horum in medium referre debere respondit. 1. 71. §. 1. C. civ. 1837, s.

50. Socius socio etiam culpæ nomine tenetur : id est desidiæ, atque negligentiæ. Culpa autem non ad exactissimam diligentiam dirigenda est. Sufficit etenim, talem diligentiam communibus rebus adhibere, qualem rebus suis adhibere solet. Quia qui parùm diligentem sibi socium acquirit, de se queri debet. 1. 72. C. civ. 1850.

51. Si societatem universarum fortunarum coierint: id est, earum quoque rerum, quæ posteà cuique acquirentur : hæreditatem cuivis eorum delatam, in commune redigendam. 1. 73. C. civ. 1839.

52. Si societatem universarum fortunarum ita coierint : ut quidquid erogetur, vel quæreretur: communis lucri, atque impendii esset ea quoque, quæ in honorem alterius liberorum, erogata sint, utrinque imputanda, 1. 73. §. 1.C. civ. 1837. s. 1409.

53. Societatem mecum coisti eâ conditione, ut Nerva amicus communis partem societatis constitueret. Nerva constituit: ut tu ex triente socius esses, ego ex besse. Quæris, utrùm ratum id jure societatis sit, an nihilominùs ex æquis partibus socii simus. Existimo autem meliùs te quæsiturum fuisse : utrùm ex his partibus socii essemus, quas is constituisset : an ex his quas virum bonum constituere oportuisset. Arbitrorum enim genera sunt duo. Unum ejusmodi: ut: sive æquum sit, sive iniquum: parere debeamus. Quod observatur, cùm ex compromisso ad arbitrum itum est. Alterum ejusmodi, ut ad boni viri arbitrium redigi debeat: etsi nominatim persona sit comprehensa, cujus arbitratu fiat. Veluti cùm lege locationis comprehensum est, ut opus arbitrio locatoris fiat. In propositâ autem quæstione, arbitrium viri boni existimo sequendum esse. Eò magis quod judicium pro socio bonæ fidei est.

Undè si Nervæ arbitrium ita pravum est, ut manifesta iniquitas ejus appareat, corrigi potest per judicium bonæ fidei. 1. 76. 77. 78 et 79. C. civ. 1854, 1855.

54. Illud potest conveniens esse viri boni arbitrio ut non utiquè ex æquis partibus socii simus: veluti si alter plus operæ, industriæ, gratiæ, pecuniæ in societatem collaturus erat. 1. 80. C. civ. 1853, s.

55. Si convenisset inter socios, ut de communi dos constitueretur. Dixi, pactum non esse iniquum. Utiquè si non de alterius tantùm filiâ convenit. Nam si commune hoc pactum fuit: non interesse quod alter solus filiam habuit. 1.81.C.civ.1438, s. 1833, 1837. 56. Jure societatis per socium ære alieno socius non obligatur, nisi in communem arcam pecuniæ versæ sunt. 1. 82. V. l. 14. ff. de pact.

57. Illud quærendum est: arbor, quæ in confinio nata est : item lapis, qui per utrumque fundum extenditur : an cùm succisa arbor est, vel lapis exemptus (ejus sit), cujus fundus pro eâ quoque parte singulorum esse debeat, pro quâ parte in fundo fuerat: an quâ ratione duabus massis duorum dominorum flatis, tota massa communis est: ita arbor hoc ipso, quo separatur à solo, propriamque substantiam in unum corpus redactam accipit, multò magis pro indiviso communis sit, quàm massa. Sed naturali convenit rationi, et posteà tantam partem utrumque habere tam in lapide, quàm in arbore, quantam et in terrâ habebat. 1. 83. C. civ. 666, s.

58. Quoties jussu alicujus, vel cum filio ejus, vel cum extraneo societas coitur: directo cum illius personâ agi posse, cujus persona in contrahenda societate spectatasit. 1. ult.

LIBER DECIMUS OCTAVUS.

TITULUS I. De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem, et venditórem compositis: et quæ res venire non possunt.

1. Origo emendi vendendique à permutationibus cœpit. Olim enim non ita erat nummus: neque aliud merx, aliud pretium, vocabatur. Sed unusquisque secundùm necessitatem temporum, ac rerum, utilibus inutilia permutabat. Quandò plerumquè evenit, ut, quod alteri superest, alteri desit. Sed quia non semper, nec facilè concurrebat, ut, cùm tu haberes, quod ego desiderarem, invicem haberem, quod tu accipere velles electa materia est, cujus publica, ac perpetua æstimatio difficultatibus permutationum, æqualitate quantitatis subveniret. Ea (qua) materia formâ publicâ percussa usum dominiumque non tam ex substantiâ præbet, quàm ex quantitate. Nec ultra merx utrumque : sed alterum pretium vocatur. l. 1. V. t. 3, p. 232, s.

2. Aliud est vendere, aliud emere, aliud emptor, alius venditor: sic aliud est pretium, aliud merx, quod in permutatione discerni non potest, uter emptor, uter venditor sit. l. 1. §. 1. in fine. C. civ. 1582, 1702.

3. Sine pretio nulla venditio est. Non autem pretii numeratio, sed conventio perficit sine scriptis habitam emptionem. 1. 2. C. civ. 1583.

Emptionem rebus fieri non posse pridem placuit. 1. pen. C. de rer. perm.

4. Si res ita distracta sit, ut, si displicuisset, inempta esset : constat, non esse sub conditione distractam, sed resolvi emptionem sub conditione. 1. 3. C. civ. 1181, 1584, s.

5. Sacra, et religiosa loca : aut quorum commercium non sit : ut publica, quæ non in pecuniâ populi, sed in publico usu ha

beantur: ut est Campus Martius. (Emi non possunt,) 1.6.C.civ, 1598. 6. In emptis et venditis potiùs id quod actum, quàm id, quod dictum sit, sequendum est. 1. 6. §. 1. C. civ. 1156, s. 1602.

7. Hujusmodi emptio, quanti tu eum emisti, quantùm pretii in arcá habeo, valet. Nec enim incertum est pretium tam evidenti venditione. Magis enim ignoratur, quanti emptus sit, quàm in rei veritate incertum est. l. 7. §. 1.

8. Aliquandò et sine re venditio intelligitur: veluti cùm quasi alea emitur. Quod fit, cùm captus piscium, vel avium, vel missilium emitur. Emptio enim contrahitur, etiam si nihil inciderit: quia spei emptio est. Et quod missilium nomine eo casu captum est, si evictum fuerit: nulla co nomine ex empto obligatio contrahitur: quia id actum intelligitur. l. 8. §. 1. C. civ. 1126, s.

9. Si in nomine dissentiamus, verùm de corpore constet : nulla dubitatio est, quin valeat emptio et venditio; nihil enim facit error nominis, cùm de corpore constat. 1. 9. §. 1. C. civ. 1129.

10. Quod vendidi, non aliter fit accipientis quàm si aut pretium nobis solutum sit, aut satis eo nomine factum, vel etiam fidem habuerimus emptori, sine ullâ satisfactione. l. 19. V. I. 53. cod. C. civ. 1583.

11. Sabinus respondit: si quam rem nobis fieri velimus (etiam): veluti statuam, vel vas aliquod, seu vestem, ut nihil aliud, quàm pecuniam, daremus: emptionem videri. Nec posse ullam locationem esse, ubi corpus ipsum non detur ab eo, cui id fieret. Aliter atque si aream darem, ubi insulam ædificares : quoniam tunc à me substantia proficiscitur. l. 20. V. I. 2. §. 1. ff. loc.

12. Labeo scripsit, obscuritatem pacti nocere potiùs debere venditori, qui id dixerit, quàm emptori: quia potuit, re integrâ, apertiùs dicere. 1. 21.

Cùm in lege venditionis ita sit scriptum, flumina, stillicidia : uti nunc sunt, ut ita sint : nec additur, quæ flumina, vel stillicidia: primùm spectari oportet, quid acti sit : si non id appareat, tunc id accipitur, quod venditori nocet, ambigua enim oratio est. 1. 33. V. I. 39. ff. de pact. l. 172. ff. de reg. jur. 1. 69. §. 5. ff. de evict. C. civ. 1602.

13. Si ita distrahatur, illa aut illa res: utram eliget venditor, hæc erit empta. 1. 25. V. I. 109. ff. verb. obl. 1. 10. in fine. de jur. dot. C. civ. 1189, 1584, s.

14. Qui à quolibèt rem emit, quam putat ipsius esse : bonâ fide emit. 1. 27. C. civ. 1599, 2059, pr. 692.

15. Rem alienam distrahere quem posse, nulla dubitatio est. Nam emptio est et venditio: sed res emptori auferri potest. 1. 28. C. civ. 1599.

16. Qui tabernas argentarias, vel cæteras, quæ in solo publico sunt, vendit non solum, sed jus vendit: cùm istæ tabernæ publicæ sunt, quarum usus ad privatos pertinet. 1. 32.C. civ. 1598.

« PreviousContinue »