Page images
PDF
EPUB

12. Si quem quæstum fecit is, qui experiundum quid accepit: veluti si jumenta fuerint, eaque locata sint : id ipsum præstabit, qui experiundum dedit. Neque enim ante eam rem quæstui cuique esse oportet, priùs quàm periculo ejus sit. 1. 13. §. 1.

13. Plerumque id accidit, ut extrà id, quod ageretur, tacita obligatio nascatur, veluti cùm per errorem indebitum solvendi causâ datur. 1. 13. in fin. C. civ. 1135.

14. Commodare possumus etiam alienam rem, quam possidemus, tametsi scientes alienam possidemus. I. 15.

15. Sicut voluntatis, et officii magis, quàm necessitatis est commodare: ita modum commodati, finemque præscribere, ejus est, qui beneficium tribuit. Cùm autem id fecit, (id est, postquàm commodavit) tunc finem præscribere, et retrò agere, atque intempestivè usum commodatæ rei auferre, non officium tantùm impedit, sed et susceptâ obligatione inter dandum accipiendumque : geritur enim negotium invicem. Et ideò invicem propositæ sunt actiones: ut appareat, quod principio beneficii, ac nudæ voluntatis fuerat, converti in mutuas præstationes, actionesque civiles: ut accidit in eo, qui absentis negotia gerere inchoavit. Neque (enim) impunè peritura deseret. Suscepisset enim fortassis alius, si is non coepisset. Voluntatis enim est, suscipere mandatum : necessitatis, consummare. 1. 17. §. 3. C.

civ. 1888.

16. Idemque est si ad fulciendam insulam tigna commodasti, deindè protraxisti: aut etiam sciens vitiosa, commodaveris. Adjuvari quippè nos, non decipi, beneficio oportet. Ex quibus causis etiam contrarium judicium utile esse dicendum est. 1. 17. §. 3. in fine.

Item qui sciens vasa vitiosa commodavit: si ibi infusum vinum, vel oleum corruptum, effusumve est : condemnandus eo nomine est. l. 18. §. 3. C. civ. 1891, 1898.

17. In rebus commodatis talis diligentia præstanda est, qualem quisque diligentissimus paterfamilias suis rebus adhibet. Ita ut tantùm eos casus non præstet, quibus resisti non possit. Veluti mortis servorum, quæ sine dolo, et culpâ ejus accidunt : latronum, hostiumve incursus piratarum insidias naufragium: incendium: fugas servorum, qui custodiri non solent. l. 18. C. civ. 1880, s.

18. Si cui ideò argentum commodaverim, quod is amicos ad cœnam invitaturum se diceret, et id peregrè secum portaverit, sine ullâ dubitatione, etiam piratarum, et latronum, et naufragii casum præstare debet. l. 18. V. s. 1. 5. §. 7. C. civ. 1880, s.

19. At si utriusque ( gratiá commodata sit res), veluti si communem amicum ad cœnam invitaverimus, tuque ejus rei curam suscepisses, et ego tibi argentum commodaverim : scriptum quidem apud quosdam invenio, quasi dolum tantùm præstare de

beas, sed videndum est, ne et culpa præstanda sit : ut ita culpæ fiat æstimatio, sicut in rebus pignori datis, et dotalibus æstimari solet, l. 18.

20. Possunt justæ causæ intervenire, ex quibus cum eo, qui commodasset, agi deberet. Veluti de impensis in valetudinem servi factis, quæve post fugam requirendi, reducendique ejus factæ essent. Nam cibariorum impensæ, naturali scilicet ratione, ad eum pertinent, qui utendum accepisset. Sed et id quod de impensis valetudinis, aut fugæ diximus, ad majores impensas pertinere debet, modica enim impendia, verius est, ut, sicuti cibariorum ad eumdem pertineant. l. 18. §. 2. C. civ. 1886, 1890.

[ocr errors]

21. Ad eos, qui servandum aliquid conducunt, aut utendum accipiunt, damnum injuriâ ab alio datum non pertinere, procul dubio est. Quâ enim curâ aut diligentiâ consequi possumus, ne aliquis damnum nobis injuriâ det. l. 19. V. 1. 25. §. 4. ff. locat. C. civ. 1880, s.

22. Si commodavero tibi equum, quo utereris usque ad certum locum si nullâ culpâ tuâ interveniente, in ipso itinere deterior equus factus sit: non teneris commodati. Nam ego in culpâ ero, qui in tam longum iter commodavi, qui eum laborem sustinere non potuit. 1. ult. C. civ. 1884.

23. Ea quidem, quæ vi majore auferuntur, detrimento eorum, quibus res commodantur, imputari non solent. Sed cùm is qui à te commodari sibi bovem postulabat, hostilis incursionis contemplatione periculum amissionis, ac formam futuri damni in se suscepisse proponatur præses provinciæ, si probaveris eum indemnitatem tibi promisisse, placitum conventionis implere eum compellat. 1. 1. C. de commod. C. civ. 1822, 1883.

TITULUS VII.

[ocr errors]

De pigneratitia actione, vel contrà. 1. Pignus contrahitur non solâ traditione, sed etiam nudâ conventione, et si non traditum est. l. 1. C. civ. 2071, S.

2. Si non convenerit de distrahendo pignore: hoc tamen jure utimur ut liceat distrahere: si modò non convenit, ne liceat. Ubi verò convenit, ne distraheretur : creditor si distraxerit, furti obligatur: nisi ei ter fuerit denuntiatum, ut solvat et cessaverit. 1. 4. C. civ. 2073, s.

3. Si creditor pluris fundum pignoratum vendiderit, si id fœneret, usuram ejus pecuniæ præstare debet ei, qui dederit pignus. Sed et si ipse usus sit eâ pecuniâ, usuram præstari oportet. Quod si eam depositam habuerit, usuras non debet. 1. 6. §. 1. C. civ. 2073, S.

4. Si necessarias impensas fecerim in servum, aut in fundum, quem pignoris causà acceperim, non tantùm retentionem, sed etiam contrariam pigneratitiam actionem habeo, finge enim medicis, cùm ægrotaret servus, dedisse me pecuniam, et eum decessisse. Item insulam fulsisse: vel refecisse: et posteà deustam

esse nec habere, quod possem retinere. 1. 8. C. civ. 2080, 2086. 5. Si unus ex hæredibus portionem suam solverit, tamen tota res pignori data venire poterit: quemadmodùm si ipse debitor portionem solvisset. 1. 8. §. 2. C. civ. 2083.

6. Cùm pignus ex pactione venire potest : non solùm ob sortem non solutam venire poterit, sed ob cætera quoque, veluti usuras, et quæ in id impensa sunt. 1. 8. in fin. C. civ. 2073, s..

7. Propriè pignus dicimus, quod ad creditorem transit, hipothecam, cùm non transit nec possessio ad creditorem. 1. 9. §. 2. C. civ. 2071, S. 2114, S.

8. Novata autem debiti obligatio, pignus perimit, nisi convenit, ut pignus repetatur. l. 11. §. 1. C. civ. 1271, S.

9. Si creditori plures hæredes exstiterint, et uni ex his pars ejus solvatur non debent cæteri hæredes creditoris injuriâ affici sed possunt totum fundum vendere. 1. 11. §. 4. C. civ. 2083.

10. In eam duntaxat summam invecta mea et illata tenebuntur, in quam cœnaculum conduxi: non enim credibile est, hoc convenisse, ut ad universam pensionem insulæ frivola mea tencrentur. l. 11. §. 5. C. civ. 2073, s.

11. Venit autem in hâc actione, et dolus, et culpa, ut in commodato venit et custodia: vis major non venit. I. 13. §. ult.

Quæ fortuitis casibus accidunt, cùm prævideri non potuerint, (in quibus etiam aggressura latronum est) nullo bonæ fidei judicio præstantur. Et ideò creditor pignora, quæ hujusmodi casu interierint, præstare non compellitur: nec à petitione debiti submovetur, nisi inter contrahentes placuerit, ut amissio pignorum liberet debitorem. 1. 6. C. eod.

Ea igitur, quæ diligens paterfamilias in suis rebus præstare solet, à creditore exiguntur. I. 14. C. civ. 2080.

12. Si nuda proprietas pignori data sit: ususfructus, qui posteà adcreverit, pignori erit. Eadem causa est alluvionis. 1. 18. §. 1. C. civ. 2081, 2085, s.

13. Domo pignori datâ, et area ejus tenebitur. Est enim pars ejus. Et contrà, jus soli sequetur ædificium. 1. 21. C. civ. 546, 547, 552, 2073, s.

14. Sicut negligere creditorem dolus et culpa, quam præstat, non patitur ita nec talem efficere rem pignoratam, ut gravis sit debitori ad recuperandum. Putà saltem grandem pignori datum ab homine qui vix luere potest, nedùm excolere: tu acceptum pignori excoluisti sic, ut magni pretii faceres. Alioquin non est æquum, aut quærere me alios creditores, aut cogi distrahere, quod velim receptum, aut tibi penuriâ coactum derelinquere. (Medie) igitur hæc à judice erunt dispicienda : ut neque delicatus debitor, neque onerosus creditor audiatur. 1. 25. C. civ. 2080. 15. Non est mirum, si ex quâcunque causâ magistratus in possessionem aliquem miserit, pignus constitui. 1. 26. V. 1. ult. C. de præt. pign. C. civ. 2041, 2071, I. 118.

16. Cùm et sortis nomine, et usurarum, aliquid debetur ab eo, qui sub pignoribus pecuniam debet : quidquid ex venditione pignorum recipiatur : primùm usuris, quas jam tunc deberi constat : deindè, si quid superest, sorti accepto ferendum est. Nec audiendus est debitor, si, cùm parùm idoneum se esse sciat, eligit, quo nomine exonerari pignus suum malit. 1. 35. C. civ. 1254.

17. Si quis in pignore pro auro æs subjecisset creditori, qualiter teneatur, quæsitum est. In quâ specie rectissimè Sabinus scribit si quidem dato auro, æs subjecisset, furti teneri. Quod si in dando æs subjecisset, turpiter fecisse: non furem esse. Sed (et) hîc puto pigneraticium judicium locum habere. Et ita Pomponius scribit. Sed et extra ordinem stellionatûs nomine plectetur: ut est sæpissimè rescriptum. 1. 36. C. civ. 2059, s.

18. Sed et si quis rem alienam mihi pignori dederit sciens prudensque vel si quis alii obligatam, mihi obligavit, nec me de hoc certioraverit: eodem crimine plectetur. 1. 36. §. 1.C. civ. 2059.

:

19. Planè si ea res ampla est, et ad modicum æris fuerit pignerata: dici debebit, cessare non solùm stellionatus crimen, sed etiam pigneratitiam, et de dolo actionem: quasi in nullo captus sit, qui pignori secundo loco accepit. 1. 36. in fin.

20. Gaius Seius ob pecuniam mutuam fundum suum Lucio Titio pignori dedit. Posteà pactum inter eos factum est, ut creditor pignus suum in compensationem pecuniæ suæ cerlo tempore possideret. Verùm ante expletum tempus creditor, cùm suprema sua ordinaret, testamento cavit, ut alter ex filiis suis haberet, eum fundum : et addidit, quem de Lucio Titio emi: cùm non emisset. Hoc testamentum inter cæteros signavit et Gaius Seius, qui fuit debitor. Quæro, an ex hoc quod signavit præjudicium aliquod sibi fecerit : cùm nullum instrumentum venditionis proferatur, sed solum pactum, ut creditor certi temporis fructus caperet. Herennius Modestinus respondit, contractui pignoris non obesse, quod debitor testamentum creditoris, in quo se emisse pignus expressit, signasse proponitur. 1. 39.

21. Rem alienam pignori dedisti, deindè dominus rei ejus esse cœpisti, datur utilis actio pigneratitia creditori. 1. 41.

22. Ex pignore percepti fructus imputantur in debitum : qui si sufficiunt ad totum debitum, solvitur actio, et redditur pignus : si debitum excedunt, qui supererunt redduntur. l. 1. C. eod.

Creditor qui prædium pignori nexum detinuit, fructus quos percepit vel percipere debuit, in rationem exonerandi debiti computare necesse habet. 1. 3. C. eod. C. civ. 2081, 2085.

23. Si agrum deteriorem constituit (creditor) eo quoque nomine pigneratitiâ actione obligatur. d. 1. 3.

Si dolo vel culpâ (creditor) rem suppositam deteriorem fecerit, eo quoque nomine pigneratitià actione tenebitur, ut talem

restituat, qualis fuerat tempore obligationis. J. 7. C. eod. C. civ. 2080.

24. Nec creditores, nec qui his successerunt, adversùs debitores pignori quondam res nexas petentes, reddità jure debiti quantitate, vel his non accipientibus oblata et consignata et deposita, longi temporis præscriptione muniri possunt. l. 10. C. eod. I. ult. eod. C. civ. 2078, 2079, 2236, s.

25. Pignoris causâ res obligatas, soluto debito restitui debere pigneratitiæ actionis natura declarat. 1. pen. C. eod. C. civ. 2082, 2087.

LIBER QUATUORDECIMUS.

TITULUS I. De exercitorid actione.

1. Utilitatem hujus edicti patere, nemo est, qui ignoret. Nam cùm interdùm ignari, cujus sint conditionis, vel quales, cum magistris propter navigandi necessitatem contrahamus, æquum fuit, eum, qui magistrum navi imposuit, teneri: ut tenetur, qui institorem tabernæ, vel negotio præposuit, cùm sit major necessitas contrahendi cum magistro, quàm institore. Quippè res patitur, ut de conditione quis institoris dispiciat, et sic contrahat: in navis magistro non ita. Nam interdùm locus, tempus non pa→ titur pleniùs deliberandi consilium. l. 1. co. 216.

2. Magistrum navis accipere debemus, cui totius navis cura mandata est. l. 1. §. 1. co. 221, S.

3. Sed si cum quolibet nautarum sit contractum, non datur actio in exercitorem, quanquàm ex delicto cujusvis eorum, qui navis navigandæ causâ in nave sint, detur actio in exercitorem. Alia enim est contrahendi causa, alia delinquendi. Si quidem qui magistrum præponit, contrahi cum eo permittit: qui nautas adhibet, non contrahi cum eis permittit : sed culpâ, et dolo carere eos, curare debet. l. 1. §. 2. co. 216, s.

4. Magistri autem imponuntur locandis navibus, vel ad merces, vel vectoribus conducendis, armamentisve emendis. Sed etiam si mercibus emendis, vel vendendis fuerit præpositus: etiam hoc nomine obligat exercitorem. l. 1. §. 3. co. 216, s.

5. Nec cujus ætatis sit, (magister) intererit sibi imputaturo, qui præposuit. l. 1. §. 4.

6. Magistrum autem accipimus, non solùm quem exercitor præposuit, sed et eum, quem magister: et hoc consultus Julianus in ignorante exercitore respondit. Cæterùm si scit, et passus est, eum in nave magisterio fungi, ipse enim imposuisse videtur. Quæ sententia mihi videtur probabilis. Omnia enim facta magistri debet præstare, qui eum præposuit: alioquin contrahentes decipientur, et faciliùs hoc in magistro, quàm institore, admittendum propter utilitatem. Quid tamen si sic magistrum præposuit, ne alium ei liceret pruponere? an adhæc Juliani sententiam

« PreviousContinue »