Page images
PDF
EPUB

De legatis ex testamento inofficioso. v. s. de inoff. test. n. 22. ex Nov. 115.

3. Si post multum temporis codicilli diù celati, prolati : [sunt] qui ademptionem contineant legatorum solutorum: vel diminutionem, per hoc, quia aliis quoque legata relicta sunt, (solutum ex testamento repetetur. ) 1. 2. §. 1.

4. Idem est, et si, solutis legatis, nova et inopinata causa hæreditatem abstulit: veluti nato posthumo, quem hæres in utero fuisse ignorabat, vel etiam ab hostibus reverso filio quem pater obisse falsò præsumpserat. Nam utiles actiones posthumo, vel filio, qui hæreditatem evicerat, dari oportere in eos, qui legatum perceperunt, imperator Titus Antoninus rescripsit. 1. 3.

5. In diem debitor, adeò debitor est, ut antè diem solutum repetere non possit. 1. 10.

Nam si, cùm moriar dare promisero, et anteà solvam : repetere me non posse, Celsus ait. Quæ sententia vera est. l. 17. C. civ. 1186.

6. Hoc naturâ æquum est, neminem cum alterius detrimento fieri locupletiorem. 1. 14.

7. Indebiti soluti condictio naturalis est. Et ideò etiam quod rei solutæ accessit, venit in condictionem : ut putà, partus qui ex ancillâ natus sit,vel quod alluvione accessit. Imò et fructus, quos is, cui solutum est, bonâ fide percepit, in condictionem venient. 1. 15.

[ocr errors]

Ei, qui indebitum repetit, et fructus et partus restitui debent, deductà impensâ. 1. 65. §. 5.

Si quid probare potueris patrem tuum, cui hæres exstitisti, ampliùs debito creditori suo persolvisse, repetere potes. Usuras autem ejus summæ præstari tibi frustrà desideras. Actione enim conditionis ea sola quantitas repetitur, quæ indebita soluta est. 1. 1. C. eod. C. civ. 1235, 1376, s.

8. Sub conditione debitum, per errorem solutum pendente quidem conditione, repetitur. Conditione autem existente, repeti non potest. Quod autem sub incerto die debetur, die existente non repetitur. l. 16.

Quod si eâ conditione, debetur, quæ omnimodo exstatura est; solutum repeti non potest: licèt sub alià conditione, quæ an impleatur, incertum est: si antè solvatur, repeti possit. 1. 18. C. civ. 1168, s. 1181, s.

9. Si pœnæ causâ ejus, cui debetur, debitor liberatus est : naturalis obligatio manet. Et ideò solutum repeti non potest. I. 19. V. 1. 26. §. 3. et l. 40. v. 1. de Senat. Maced. I. 9. §. 4. C. civ. 1235,s.

10. Quamvis debitum sibi quis recipiat: tamen si is, qui dat, non debitum dat: repetitio competit. Veluti si is, qui hæredem se, vel bonorum possessorem falsò existimans, creditori hæreditario solverit. Hic enim neque verus hæres liberatus erit : et is,

[ocr errors]

quod dedit, repetere poterit. Quamvis enim debitum sibi quis recipiat: tamen si is qui dat, non debitum dat : repetitio competit. I. 19 §. 1. V. I. 44. C. civ. 1235, 1377, s.

11. Si post rem judicatam quis transegit, et solverit: repetere poterit, id circò quia placuit, transactionem nullius esse momenti. Hoc enim imperator Antoninus cum divo patre suo rescripsit. Retineri tamen, atque compensati in causam judicati, quod ob talem transactionem solutum est, potest. Quid ergò si appellatum sit? vel hoc ipsum incertum sit, an judicatum sit, vel an sententia valeat? magis est, ut transactio vires habeat. Tunc enim rescriptis locum esse credendum est; cùm de sententiâ indubitatâ, quæ nullo remedio adtemperari potest, transigitur. 1. 23. §. 1. V. 1. 7. ff. de trans. 1. 32. C. eod. C. civ. 2056.

12. Indebitum autem solutum accipimus, non solùm si omninò non debeatur, sed et si per aliquam exceptionem perpetuam peti non poterat. Quare hoc quoque repeti poterit: nisi sciens se tutum exceptione, solvit. 1. 26. §. 3. C. civ. 2219, s.

13. Fundum indebitum dedi, et fructus condico, vel hominem indebitum, et hunc sine fraude modico distraxisti: nempè hoc solùm refundere debes, quod ex pretio habes. 1. 26. §. 12. C. civ. 1380.

14. Cùm is qui Pamphilum aut Stichum debet, simul utrumque solverit si posteaquam utrumque solverit, aut uterque, aut alter ex his desiit in rerum naturà esse, ihil repetet. Id enim remanebit in soluto, quod superest. 1. 32. C. civ. 1189, s.

15. Mulier, si in eâ opinione sit, ut credat se pro dote obligatam, quidquid dotis nomine dederit, non repetit. Sublatâ enim falsa opinione, relinquitur pietatis causa ex quà solutum repeti non potest. 1. 32. §. 2. C. civ. 1235.

16. Repetitio nulla est ab eo, qui suum recepit: tametsi ab. alio, quàm vero debitore, solutum est. I. 44. v. I. 65. §. ult. C. civ. 1236, 1239.

17. Ex quibus causis retentionem quidem habemus, petitionem autem non habemus ea, si solverimus, repetere non possumus. 1. 51.

18. Ex his omnibus causis, quæ jure non valuerunt, vel non habuerunt effectum, secutâ per errorem solutione, condictioni locus erit. 1. 54.

Hæc condictio ex bono et æquo introducta, quod alterius apud alterum sine causâ deprehenditur, revocare consuevit. 1. 66. 19. Quod transactionis nomine datur, licèt res nulla media fuerit, non repetitur. Nam si lis fuit: hoc ipsum, quod à lite disceditur, causa videtur esse. 1. 65. §. 1.

Pro dubietate eorum, qui mente titubante indebitam solverint pecuniam, certamen legum latoribus incidit, idne quod ancipiti animo persolverint possint repetere an non. Quod nos deciden

tes, sancimus, omnibus qui incerto animo indebitam dederint pecuniam, vel aliam quamdam speciem persolverint, repetitionem non denegari : et præsumptionem transactionis non contrà eos induci nisi hoc specialiter ab altera parte approbetur. 1. ult. C. de condict. indeb. C. civ. 2044, S.

20. Indebitum est non tantùm, quod omninò non debetur : sed et quod alii debetur, si alii solvatur : aut si, id quod alius debebat, alius quasi ipse debeat, solvat. l. 65. §. ult. v. l. 44.

21. Qui alterutrum debens, cum facultate præstandi quod voluerit, utrumque errore solvit, quod voluerit repetet manente electione recipiendi, quæ fuit dandi. I. penult. C. eod. v. l. 26. §. 13. in f. h. t. C. civ. 1189.

TITULUS VI. — De condictione sine causá.

1. Est et hæc species condictionis, si quis sine causâ promiserit, vel (si) solverit. quis indebitum. Qui autem promisit sine causâ, condicere quantitatem non potest, quam non dedit : sed ipsam obligationem. I. 1. C. civ. 1131, 1132.

2. Nihil refert, utrùmne ab initio sine causâ quid datum sit, an causa, propter quam datum sit, secuta non sit. l. 4.

3. Avunculo nuptura, pecuniam in dotem dedit, neque nupsit. An eamdem repetere possit, quæsitum est. Dixi cùm ob turpem causam dantis et accipientis pecunia numeretur, cessare condictionem : et in delicto pari potiorem esse possessorem. Quam ratione fortassis aliquem secutum, respondere, non habituram mulierem condictionem. Sed rectè defendi, non tam turpem causam in proposito, quàm nullam fuisse : cùm pecunia, quæ daretur, in dotem converti nequiret. Non enim stupri, sed matrimouii gratià datam esse. l. ult. C. civ. 6, 163, 1131, s. 1172.

LIBER DECIMUS TERTIUS.

TITULUS 1. — De condictione furtivá.

1. Si, ex causâ furtivà, res condicatur : cujus temporis æstimatio fiat, quæritur. Placet tamen, id tempus spectandum, quo res unquàm plurimi fuit. 1. 8. §. 1. C. civ. 549, 2279, s.

TITULUS II. De condictione triticariá.

1. Si merx aliqua, quæ certo die dari debebat, petita sit: veluti vinum, oleum, frumentum : tanti litem æstimandam Cassius ait, quanti fuisset eo die, quo dari debuit. Si de die nihil convenit : quanti tunc cùm judicium acciperetur. Idemque juris in loco esse : ut primùm æstimatio sumatur ejus loci, quo dari debuit: si de loco nihil convenit: is locus spectetur, quo peteretur. Quod et de cæteris rebus juris est. l. ult. v. s. de reb. cred. l. 22. C. civ. 1146, s. pr. 126, s.

TITULUS III. De eo quod certo loco dari oportet.

1. Nunc de officio judicis hujus actionis loquendum est :

utrùm quantatiti contractus debeat servire, an vel excedere, vel minuere quantitatem debeat: ut si interfuisset rei, Ephesi potiùs solvere, quam eo loci, quo conveniebatur: ratio ejus haberetur. Julianus Labeonis opinionem secutus, etiam actoris habuit rationem cujus interdùm potuit interesse, Ephesi recipere. Itaque utilitas quoque actoris veniet. Quid enim, si trajectitiam pecuniam dederit, Ephesi recepturus, ubi sub pœnâ debebat pecuniam, vel sub pignoribus? et distracta pignora sunt, vel pœna commissa morâ tuâ? vel fisco aliquid debebatur, et res stipulatoris vilissimo distracta est? in hanc arbitrariam, quod interfuit, veniet. Et quidem ultrà legitimum modum usurarum. Quid si merces solebat comparare? et an et lucri ratio habeatur non solius damni? puto et lucri habendam rationem. 1. 2. §. ult. C. civ. 1149, S.

2. Ideò in arbitrium judicis refertur hæc actio: quia scimus quàm varia sint pretia rerum per singulas civitates, regionesque: maximè vini, olei, frumenti. Pecuniarum quoque licet videatur una et eadem potestas ubiquè esse : tamen aliis locis faciliùs, et levibus usuris inveniuntur, aliis difficiliùs, et gravibus usuris. 1.3. 3. In summâ æquitatem ante oculos habere debet judex, qui huic actionį addictus est. 1. 4. in f.

4. Is, qui certo loco dare promittit, nullo alio loco, quàm in quo promisit, solvere invito stipulatore potest. 1. 9. C. civ. 1247.

TITULUS IV. De pecuniá constitutá.

1. Si sine die constituas : potest quidem dici, te non teneri, licèt verba edicti latè pateant. Alioquin et confestim agi tecum poterit, si statim, ut constituisti, non solvas. Sed modicum tempus statuendum est, non minùs decem dierum, ut exactio celebretur. 1. 21. §. 1. C. civ. 1136, 1146.

2. Nemo dubitat modestiùs facere, qui referat (jusjurandum), quàm ut ipse juret. 1. 25. §. 1. C. civ. 1358, s.

TITULUS V. Commodati vel contrà.

1. Inter commodatum, et utendum datum Labeo quidem ait tantùm interesse, quantùm inter genus et speciem. Commodari enim rem mobilein, non etiam soli: utendam dari etiam soli. Sed ut apparet, propriè commodata res dicitur, et quæ soli est. Idque et Cassius existimat. Vivianus ampliùs, etiam habitationem commodari posse ait. l. 1. §. 1. C. civ. 1874, s. 1892.

2. Si reddita quidem sit res commodata, sed deterior reddita: non videbitur reddita (quæ deterior facta redditur): nisi, quod interest, præstetur. Propriè enim dicitur res non reddita, quæ deterior redditur. I. 3. §. 1. C. civ. 1880, 1884.

3. Non potest commodari id, quod usu consumitur nisi fortè ad pompam, vel ostentationem quis accipiat. 1. 3. §. ult.C. civ. 1875.

Sæpè etiam ad hoc commodantur pecuniæ, ut dicis gratiâ numerationis loco intercedant. 1. 4.

4. Si, ut certo loco, vel tempore reddatur commodatum, convenit: officio judicis inest, ut rationem loci, vel temporis habeat. 1. 5. C. civ. 1902, s.

5. Nunc videndum est, quid veniat in commodati actionem, utrùm dolus, an et culpa, an verò et omne periculum. Et quidem in contractibus interdùm dolum solum, interdùm et culpam præstamus. Dolum in deposito. Nam, quia nulla utilitas ejus versatur, apum quem deponitur, meritò dolus præstatur solus. Nisi forte et merces accessit: tunc enim (ut est et constitutum) etiam culpa exhibetur. Aut si hoc ab initio convenit, ut et culpam, et periculum præstet is, penes quem deponitur. Sed ubi utriusque utilitas vertitur, (ut) in empto (ut) in locato(ut) in dote (ut) in pignore (ut) in socitate: et dolus, et culpa præstatur. Commodatum autem plerumquè solam utilitatem continet ejus cui commodatur. Et ideò verior et Quinti Mucii sententia existi mantis et culpam præstandam, et diligentiam. 1. 5. §. 2.

Custodiam planè commodatæ rei etiam diligentem debet præs tare. 1. 5. §. 5. C. civ. 1880, s.

6. Et si fortè res æstimata data sit, omne periculum præstandum ab eo qui æstimationem se præstaturum recepit. I. 5. §. 3.

C. civ. 1883.

7. Quod verò senectute contigit, vel morbo, vel vi latronum ereptum est, aut quid simile accidit: dicendum est, nihil eorum esse imputandum ei, qui commodatum accepit: nisi aliqua culpa interveniat. Proindè et si incendio, vel ruinâ aliquid contigit, vel aliquid damnum fatale: non tenebitur. Nisi fortè, cùm possit res commodatas salvas facere, suas prætulit. 1. 5. §. 4. Č. civ. 1882, 1884.

8. Sed interdùm et mortis damnum ad eum qui commodatum rogavit, pertinet. Nam si tibi equum commodavero ut ad villam adduceres, tu ad bellum duxeris: commodati teneberis. 1. 5. §. 7. V. 1. l. 18.

Quinimò et qui aliàs re commodatâ utitur, non solùm commodati, verùm furti quoque tenetur. d. 1. §. 8. C. civ. 1880, 1881. 9. Interdùm planè dolum solum in re commodatâ, qui rogavit, præstabit. Ut putà si quis ita convenit: vel si suâ duntaxat causâ commodavit, sponsæ fortè suæ, vel uxori, quò honestiùs culta ad se deduceretur. 1. 5. §. 10.

10. In vehiculo commodato, vel locato (duobus), pro parte quidem effectu me usum habere, quia non omnia loca vehiculi teneam: sed esse verius, ait (Celsus filius) et dolum, et culpam, et diligentiam, et custodiam in totum me præstare debere. Quare duo quodammodò rei habebuntur. 1. 5. §. ult. in f. C. civ. 1887.

11. Rei commodatæ et possessionem, et proprietatem retinemus. 1. 8. C. civ. 1877.

« PreviousContinue »