Page images
PDF
EPUB

que rei adsentiamur, alienam fidem secuti, mox recepturi quid ex hoc contractu, credere dicimur. 1. 1. C. civ. 1874, s.

2. Mutuum damus recepturi non eamdem speciem quam dedimus, (alioquin commodatum erit, aut depositum) sed idem genus. Nam si aliud genus, veluti, ut pro tritico vinum recipiamus non erit mutuum. 1. 2. C. civ. 1892, s.

:

3. Mutui datio consistit in rebus quæ pondere, numero, mensurâ consistunt. Quoniam eorum datione possumus in creditum ire quia in genere suo functionem recipiunt per solutionem, quàm specie. Nam in cæteris rebus ideò in creditum ire non possumus, quia aliud pro alio invito creditori solvi non potest. I. 2. §. 1. C. civ. 1892, s.

4. Appellata autem est mutui datio ab eo, quod de meo tuum fit, et ideò si non fiat tuum, non nascitur obligatio. 1. 2. S. 2. C. civ. 1893.

5. In mutui datione oportet dominum esse dantem. 1. 2. §. 4. 6. Si socius propriam pecuniam mutuùm dedit, omnimodò creditam pecuniam fecit, licèt cæteri dissenserint. Quod si communem numeravit, non aliàs creditam efficit, nisi cæteri quoque consentiant: quia suæ partis tantùm alienationem habuit. 1. 16. C. civ. 1862, s.

7. Cùm quid mutuum dederimus: et si non cavimus, ut æquè bonum nobis redderetur: non licet debitori deteriorem rem, quæ ex eodem genere sit, reddere, veluti vinum novum pro vetere. Nam in contrahendo quod agitur pro cauto labendum est. Id autem agi intelligitur, ut ejusdem generis, et eâdem bonitate solvatur, quâ datum sit. I. 3. C. civ. 1880, 1902, 1903.

8. Si quis nec causam, nec propositum fœnerandi habuerit: et tu empturus prædia, desideraveris mutuam pecuniam nec volueris creditæ nomine, antequàm emisses, suscipere atque ita creditor, quia necessitatem fortè proficiscendi habebat, deposuerit apud te hanc eamdem pecuniam, ut, si emisses, crediti nomine obligatus esses: hoc depositum periculo est, ejus qui suscepit. Nam et qui rem vendendam acceperit, ut pretio uteretur, periculo suo rem habebit. 1. 4. C. civ. 1893, 1895.

9. Quod te mihi dare oporteat, si id posteà perierit, quàm per te factum erit, quo minùs id mihi dares, tuum fore id detrimentum constat. I. 5. C. civ. 1881.

10. Rogasti me, ut tibi pecuniam crederem: ego, cùm non haberem, lancem tibi dedi, vel massam auri : ut eam venderes, et nummis utereris. Si vendideris, puto mutuam pecumiam factam. Quod si lancem, vel massam sine tuâ culpâ perdideris priùs, quàm venderes utrùm mihi, an tibi perierit, quæstionis est. Mihi videtur Nervæ distinctio verissima existimantis, multùm interesse, venalem habui hanc lancem, vel massam, nec ne : ut, si venalem habui, mihi perierit: quemadmodùm si alii dedissem

:

vendendam : quod si non fui proposito hoc, ut venderem, sed hæc causa fuit vendendi, ut tu utereris, tibi eam perisse : et maximè si sine usuris credidi, l. 11. C. civ. 1893.

11. Singularia quædam recepta sunt circà pecuniam creditam. Nam si tibi debitorem meum jussero dare pecuniam: obligaris mihi, quamvis meos nummos non acceperis. Quod igitur in duabus personis recipitur, hoc et in eâdem personâ recipiendum est: ut, cùm ex causâ mandati pecuniam mihi debeas: et convenerit, ut crediti nomine eam retineas: videatur mihi data pecunia et à me ad te profecta. 1. 15. C. civ. 1984, s. Co. 110, s.

12. Cùm filiusfamilias viaticum suum mutuum dederit, cùm studiorum causæ Romæ ageret : Responsum est à Scævolâ, extraordinario judicio esse illi subveniendum, l. 17.

13. Quidam existimaverunt : neque eum, qui decem peteret, cogendum quinque accipere, et reliqua persequi: neque eum, qui fundum suum diceret, partem duntaxat judicio persequi. Sed in utrâque causâ humaniùs facturus videtur prætor, si actorem compulerit ad accipiendum id, quod offeratur: cùm ad officium ejus pertineat, lites deminuere. I. 21. C. civ. 1902, Co. 156.

14. Vinum quod mutuum datum erat, per judicem petitum est. Quæsitum est, cujus temporis æstimatio fieret : utrùm cùm datum esset, an cùm liten contestatus fuisset, an cùm res judicaretur. Sabinus respondit : si dictum esset quo tempore redderetur, quanti tunc fuisset: si non, quanti tunc cùm petitum esset, interrogavi, cujus loci pretium sequi oporteat. Respondit: si convenisset, ut certo loco redderetur: quanti eo loco esset : si dictum non esset: quanti, ubi esset petitum. 1. 22. V. 1. de condict. trit. 1. ult. C. civ. 1902, s. pr. 129.

15. Creditor, qui ob restitutionem ædificiorum crediderit, in pecuniam quam crediderit, privilegium exigendi habebit. l. 25.

C. civ. 2103.

16. Civitas mortui datione obligari potest, si ad utilitatem ejus pecuniæ versæ sunt. Alioquin ipsi soli, qui contraxerunt, non civitas, tenebuntur. 1. 27.

17. Cùm fundus, vel homo per conditionem petitus esset: puto, hoc jure uti, ut post judicium acceptum causa omnis restituenda sit id est, omne, quod habiturus esset actor, si litis contestandæ tempore solutus fuisset. 1. 31. C. civ. 1149, s. 1904.

18. Principalibus constitutionibus cavetur, ne hi, qui provin ciam regunt, quive circà eos sunt, negotientur, mutuamve pecuniam dent, foenusve exerceant. l. 33. p. 175, 176.

19. Cùm ad præsens tempus conditio confertur: stipulatio non suspenditur et, si conditio vera sit, stipulatio tenet: quamvis tenere contrahentes conditionem ignorent. Veluti: si rex Parthorum vivit, centum (millia) dare spondés ? eadem sunt, et cùm in præteritum conditio confertur. I. 37.

TITULUS II. De jurejurando sive voluntario, sive necessario, sive judiciali.

1. Maximum remedium expediendarum litium in usum venit juris jurandi religio: quà vel ex pactione ipsorum litigatorum, vel ex auctoritate judicis deciduntur controversiæ. l. 1. Č. civ. 1357. 2. Jusjurandum speciem transactionis continet: majoremque habet auctoritatem, quàm res judicata. 1. 2. C. civ. 1363.

3. Ait prætor, Si is, cum quo agetur, conditione delatá juraverit. Eum, cum quo agetur, accipere debemus ipsum reum. Nec frustrà adjicitur, conditione delatá : nam si reus juravit, nemine ei jusjurandum deferente: prætor id jusjurandum non tuebitur: sibi enim juravit, alioquin facillimus quisque ad jusjurandum decurrens, nemine sibi deferente jusjurandum, oneribus actionum se liberabit. 1. 3. C. civ. 1357, s.

4. Quâcunque autem actione quis conveniatur, si juraverit, proficiet ei jusjurandum: sive in personam, sive in rem, sive in factum, sive poenali actione, vel quâvis aliâ agatur: sive de interdicto. 1. 3. §. I. C. civ. 1358, S.

5. Dato jurejurando, non aliud quæritur, quàm an juratum sit: remissa quæstione, an debeatur: quasi satis probatum sit jurejurando. 1. 5. §. 2. C. civ. 1358, s.

6. Remittit jusjurandum, qui, deferente se, cùm paratus esset adversarius jurare, gratiam ei facit, contentus voluntate suscepti jurisjurandi. Quod si non suscepit jusjurandum, licèt posteà parato jurare actor nolit deferre, non videbitur remissum. Nam, quod susceptum est, remitti debet. l. 6. C. civ. 1364.

7. Ait prætor ejus rei, de quá jusjurandum delatum fuerit neque in ipsum, neque in eum, ad quem ca res pertinet: actionem dabo ejus rei. 1. 7. V. 1. l. 27.

8. Jurejurando dato, vel remisso, reus quidem acquirit excep tionem sibi, aliisque actor verò actionem acquirit. In quâ hoc solùm quæritur, an juraverit dari sibi oportere : vel cùm jurare paratus esset, jusjurandum ei remissum sit. 1. 9. §. 1. C. civ. 1365.

9. Sed et si quis in fraudem creditorum jusjurandum detulerit debitori, adversùs exceptionem jurisjurandi, replicatio fraudis creditoribus debet dari. 1. 9. §. 5. C. civ. 1365.

10. Non deberet alii nocere, quod inter alios actum esset. 1.10. 11. Ad personas egregias, eosque, qui valetudine impediuntur, domum mitti oportet ad jurandum, l. 15. pr. 324, s. I. 510, s.

12. Si tutor, qui tutelam gerit: aut curator furiosi, prodigive, jusjurandum detulerit : rátum id haberi debet. Nam et alienare res, et solvi eis potest: et agendo, rem in judicium deducunt. 1. 17. §. 2.

13. Procurator quoque quod detulit, ratum habendum est scilicet, si aut universorum bonorum administrationem substi

net, aut si id ipsum nominatim mandatum sit, aut si in rem suam procurator sit. l. 17. §. ult.

Si itaque mandatum fuit procuratori, ut petat: ille jusjurandum detulit: aliud fecit, quàm quod mandatum est. 1. 19. C. civ. 1984, s.

14. Jusjurandum loco solutionis cedit. I. 27.

Interposito (jurejurando) ab omni controversiâ disceditur. 1. 40. in fin. V. 5. I. 7.

15. In duobus reis stipulandi, ab altero delatum jusjurandum etiam alteri nocebit. 1. 28.

Ex duobus reis promittendi ejusdem pecuniæ alter juravit : alteri quoque prodesse debebit. 1. 28. §. 3. C. civ. 1365.

16. Admonendi sumus, interdùm etiam post jusjurandum exactum permitti constitutionibus principum, ex integro causam agere, si quis nova instrumenta se invenisse dicat, quibus nunc solis usurus sit. Sed hæ constitutiones tunc videntur locum habere, cùm à judice aliquis absolutus fuerit. Solent enim sæpè judices in dubiis causis, exacto jurejurando, secundùm eum judicare, qui juraverit. Quod si aliàs inter ipsos jurejurando transactum sit negotium, non conceditur eamdem causam retractare. 1. 31.

Causa jurejurando ex consensu utriusque partis, vel adversario inferente delato et præstito, vel remisso, decisa, nec parjurii prætextu retractari potest, nisi specialiter hoc lege excipiatur. I. 1. C. de reb. cred. et jurejur. C. civ. 2057, pr. 480.

Jurisjurandi contempta religio satis Deum ultorem habet. 1. 2. C. eod.

Cùm quis legatum vel fideicommissum, ut potè sibi relictum exigeret, et testamento fortè non apparente, pro eo sacramentum ei ab hærede delatum esset, et is religionem suam præstasset, affirmans sibi legatum vel fideicommissum derelictum esse: et ex hujusmodi testamento id quod petebat consecutus esset, posteà autem manifestum esset factum, nihil ei penitùs fuisse derelictum apud antiquos quærebatur; utrùm jurejurando standum esset, an restituere deberet quod accepissset. Nobis itaque meliùs visum est repeti ab eo legatum vel fideicommissum, nullumque ex hujusmodi perjurio ei lucrum accedere. 1. ult.

C. eod.

17. Ait prætor eum, à quo jusjurandum petetur solvere, aut jurare cogam. Alterum itaque eligat reus: aut solvat, aut juret : si non jurat, solvere cogendus erit à prætore. 1. 34. §. 6.

Datur autem et alia facultas reo. Út, si malit, referat jusjurandum. Et si is, qui petit conditione jurisjurandi non utetur, judicium ei prætor non dabit. Equissimè enim hoc facit, cùm non deberet displicere conditio jurisjurandi ei, qui detulerit. 1. 34. §. 7.

Manifestæ turpitudinis, et confessionis est, nolle nec jurare, nec jusjurandum referre. 1. 38.

Delatâ conditione jusjurandi, reus solvere, vel jurare, nisi referat jusjurandum, necesse habet. 1. 9. C. de reb. cred. et jurej. C. civ. 1361, S.

18. Non semper autem consonans est, per omnia referri jusjurandum, quale defertur: forsitan ex diversitate rerum, vel personarum, quibusdam emergentibus, quæ varietatem inducunt. Ideòque, si quid tale inciderit, officio judicis conceptio hujuscemodi jurisjurandi terminetur. 1. 34. §. 8.

In bonæ fidei contractibus, nec non etiam in cæteris causis, inopiâ probationum, per judicem jurejurando causâ cognitâ : res decidi oportet. 1. 3. C. de reb. cred. et jurej. C. civ. 1358, s.

19. Cum res in jusjurandum demissa sit: judex jurantem absolvit. Referentem audiet: et, si actor juret, condemnet reum : nolentem jurare reum, si solvat, absolvit : non solventem condeinnat ex relatione, non jurante actore, absolvit reum. 1. 34. 1. ult. C. civ. 1361, s.

TITULUS III.De condictione causa datá causá non secutá. 1. Si ob rem non inhonestam data sit pecunia, ut filius emanciparetur, vel servus manumitteretur, vel à lite discedatur, causâ secutâ, repetitio cessat. I. 1.

[ocr errors]

TITULUS IV. De condictione ob turpem, vel injustam causam. 1. Omne quod datur, aut ob rem datur, aut ob causam. Et ob rem, aut turpem, aut honestam, turpem autem aut ut dantis sit turpitudo, non accipientis : aut ut accipientis duntaxat, non etiam dantis aut utriusque. I. 1. C. civ. 1108, 1131, s.

2. Ob rem igitur honestam datum ita repeti potest, si res propter quam datum est, secuta non est. l. 1. §. 1.

3. Quod si turpis causa accipientis fuerit, etiam si res secuta sit, repeti potest. l. 1. §. 2.

4. Übi autem et dantis, et accipientis turpitudo versatur: non posse repeti, dicimus. 1. 3. V. 1. 8. in f.

5. Perpetuò Sabinus probavit veterum opinionem existimantium, id quod ex injusta causâ apud aliquem sit posse condici. In quâ sententià etiam Celsus est. 1. 6.

6. Si et dantis, et accipientis turpis causa sit, possessorem potiorem esse. Et ideò repetitionem cessare, tametsi ex stipulatione solutum est. 1. 8. in fin.

TITULUS V. - De condictione indebiti.

1. Si quis indebitum ignorans solvit, per hanc actiouem condicere potest. Sed si sciens se non debere, solvit : cessat repetitio. 1. 1. C. civ. 1235, s. 1376, s.

2. Si quid ex testamento solutum sit, quod posteà falsum, vel inofficiosum, vel irritum, vel ruptum apparuerit: repetetur, 1. 2. §. I.

« PreviousContinue »