Page images
PDF
EPUB

terfamilias fuit ut generare non possit, hunc qui in domo natus est, licèt vicinis scientibus, filium non esse. 1. 6. C. civ. 312, s.

7. Si quâ pœnâ pater fuerit affectus, ut vel civitatem amittat, vel servus pœnæ efficiatur, sine dubio nepos filii loco succedit. I. 7. C. civ. 22, s.

8. Patre furioso liberi nihilominùs in patris sui potestate sunt. Idem et in omnibus est parentibus, qui habent liberos in potestate. Nam cùm jus potestatis moribus sit receptum, nec possit desinere quis habere in potestate, nisi exierint liberi quibus casibus solent, nequaquàm dubitandum est remanere eos in potestate. Quare non solùm eos liberos in potestate habebit, quos antè furorem genuit: verùm et si qui antè furorem concepti, in furore editi sunt. Sed et si in furore agente eo uxor concipiat; videndum an in ejus potestate nascatur filius? Nam furiosus licèt uxorem ducere non possit, retinere tamen matrimonium potest. Quod cùm ità se habeat, in potestate filium habebit. Proindè et si furiosa sit uxor ex eâ antè conceptus in potestate nascetur : sed in furore ejus conceptus ab eo qui non furebat sine dubio in potestate nascetur: quia retinetur matrimonium. Sed et si ambo in furore agant et uxor et maritus, et tunc concipiat, partus in potestate patris nascetur, quasi voluntatis reliquiis in furiosis manentibus; nam cùm consistat matrimonium altero furente, consistet et utroque. Adeò autem retinet jus potestatis pater furiosus, ut et acquiratur illi commodum ejus quod filius acquisivit. 1. 8. C. civ. 489, s.

9. Filiusfamilias in publicis causis, loco patrisfamilias habetur: veluti ut Magistratum gerat, ut tutor detur, l. 9.

10. Si judex nutriri vel ali oportere pronuntiaverit, dicendum est de veritate quærendum, filius sit an non, neque enim alimentorum causa veritati facit præjudicium. I. 10. Č. civ. 205, s.

11. Inviti filii naturales, vel emancipati non rediguntur in patriam potestatem. 1. ult. C. civ. 485, 486.

TITULUS VII. De adoptionibus, et emancipationibus, et aliis modis, quibus potestas solvitur.

1. Post mortem filiæ suæ, quæ ut materfamilias, quasi emancipata vixerat: et testamento scriptis hæredibus decessit : adversùs factum suum quasi non jure eam, nec præsentibus testibus emancipasset, pater movere controversiam prohibetur. 1. 25.

2. Liberum arbitrium est ei qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem potestate demittere, nepotem verò in potestate retinere: vel ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem verò manumittere: vel omnes sui juris efficere. Eadem et de pronepote dicta esse intelligimus. 1. 28.

3. Non potest filius, qui est in potestate patris, ullo modo compellere eum, ne sit in potestate. Î. 31. C. civ. 476, s.

4. Plena pubertas id est decem et octo anni. 1. 40. §. 1. C. civ. 477. S.

TITULUS VIII. De divisione rerum, et qualitate.

1. Summa rerum divisio in duos articulos deducitur. Nam aliæ sunt divini juris, aliæ humani. Divini juris sunt, veluti res sacræ. l. 1.

2. Hæ autem res, quæ humani juris sunt, aut publicæ sunt, aut privatæ. Quæ publicæ sunt, nullius in bonis esse creduntur: ipsius enim universitatis esse creduntur. Privatæ autem sunt, quæ singulorum sunt. d. l. 1. V. Tit. de acq. rer. domin. C. civ. 537, s.

3. Quædam prætereà res corporales sunt, quædam incorporales. Corporales hæ sunt, quæ tangi possunt, veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum, et deniquè æliæ res innumerabiles. Incorporales sunt, quæ tangi non possunt: qualia sunt ea, quæ in jure consistunt: sicut hæreditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractæ. Nec ad rem pertinet quod in hæreditate res corporales continentur. Nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt: et id quod ex aliquâ obligatione nobis debetur, plerumquè corporale est: veluti fundus, homo, pecunia: nam ipsum jus successionis, et ipsum jus utendi fruendi, et ipsum jus obligationis incorporale est. Eodem numero sunt et jura prædiorum urbanorum, et rusticorum: quæ etiam servitutes vocantur. l. 1. §. 1. C. civ. 516, s.

4.Quædam naturali jure communia sunt omnium, quædam universitatis, quædam nullius, pleraque singulorum : quæ variis ex causis cuique acquiruntur. 1. 2.

5. Et quidem naturali jure omnium communia sunt illa: aer, aqua profluens, et mare, et per hoc littora maris. 1. 2. §. 1. Nemo igitur ad littus maris accedere prohibetur. 1. 4. C. civ. 538.

6. Item lapilli, gemmæ, cæteraque, quæ in littore invenimus, jure naturali nostra statim fiunt. 1. 3. C. civ. 717.

7. Flumina penè omnia, et portus publica sunt. 1. 4. § 1.

Riparum usus publicus est jure gentium, sicut ipsius fluminis. Itaque navem ad eas appellere, funes ex arboribus ibi natis religare, retia siccare, et ex mare reducere, onus aliquod in his reponere, cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen navigare. 1. 5. C. civ. 538.

8. Universitatis sunt, non singulorum, veluti quæ in civitatibus sunt theatra, et stadia, et similia, et si qua alia sunt communia civitatum. Ideòque nec servus communis civitatis, singulorum pro parte intelligitur, sed universitatis. l. 6. §. 1. C. civ. 540, s. TITULUS IX. - De senatoribus.

1. Consulari fœminæ utiquè præferendum consularem virum nemo ambigit, sed vir præfectorius an consulari fœminæ præfe

ratur videndum? putem præferri: quia major dignitas est in sexu virili. l. 1.

2. Consulares fœminas dicimus consularium uxores, adjicit Saturninus, etiam matres, quod nec usquàm relatum est, nec unquàm receptum. l. 1. §. 1.

3. Qui indignus est inferiori ordine, indignior est superiore. 1. 4. 4. Senatoris filium accipere debemus (sive) jam in senatoriâ dignitate constitutus eum susceperit: (sive) antè dignitatem senatoriam. 1. 5. v. 1. 2. §. 2. ff. de decur. et fil. eor.

Labeo scribit etiam eum qui post mortem patris senatoris natus sit, quasi senatoris filium esse. l. 7. §. 1. Charte, 27.

1

5. Sed eum qui posteà quàm pater ejus senatu motus est concipitur et nascitur, Proculus et Pegasus opinantur non esse quasi senatoris filium, quorum sententia vera est. 1. 7. §. 1. v. 1. 2. §. 3. ff. de decur, et fil. cor.

Si quis conceptus quidem sit antequàm pater ejus senatu moveatur, natus autem post patris amissam dignitatem, magis est ut quasi senatoris filius intelligatur. d. §. 1. v. d. 1. 2. §. 3. de decur.

6. Si quis et patrem et avum habuerit senatorem, et quasi filius et quasi nepos senatoris intelligitur, sed si pater amiserit dignitatem antè conceptionem hujus, quæri poterit an quamvis quasi senatoris filius non intelligatur, quasi nepos tamen intel· ligi debeat? Et magis est ut debeat: ut avi potiùs ei dignitas prosit, quàm obsit casus patris. 1. 7. §. 2.

7. Fœminæ nuptæ clarissimis personis, clarissimarum personarum appellatione continentur. Clarissimarum fœminarum nomine, senatorum filiæ, nisi quæ viros clarissimos sortitæ sunt, non habentur. Fœminis, enim dignitatem clarissimarum mariti tribuunt, parentes verò donec plebeii nuptiis fuerint copulatæ. Tamdiù igitur clarissima foemina erit, quamdiù senatori nupta est, vel clarissimo: aut separata ab eo, alii inferioris dignitatis non nupsit. 1. 8.

Mulieres honore maritorum erigimus, genere nobilitamus, et forum ex eorum personâ statuimus. Sin autem minoris ordinis virum posteà sortitæ fuerint, priose dignitate privatæ, posterioris mariti sequentur conditionem: et domicilium mutamus. I. ult. C. de inc. 1. 13. C. de dignit. 1. ult. §. 3. ff. ad. munic. C. civ. 12, 214.

8. Quæsita dignitas liberis, propter casum patris remoti à senatu, auferenda non est. l. 9.

9. Liberos senatorum accipere debemus non tantùm senatorum filios, verùm omnes qui geniti ab ipsis, exve liberis eorum dicantur. 1. 10.

10. Si ex filiâ senatoris natus sit, spectare debemus patris ejus conditionem. d. I. 10. in fin.

11. Senatores licèt in urbe domicilium habere videantur, ta

men et ibi undè oriundi sunt habere domicilium intelliguntur; quia dignitas domicilii adjectionem potiùs dedisse, quàm permutasse videtur. l. 11. v. 1. 2. C. ubi. senat. 1. 23. ff. ad munic. C. civ. 102, S.

12. Nuptæ priùs consulari viro impetrare solent à principe, quamvis perrarò, ut nuptæ iterùm minoris dignitatis viro, nihilominùs in consulari maneant dignitate. Ut scio Antoninum augustum Julia Mama consobrinæ suæ indulsisse. 1. ult.

[merged small][ocr errors]

De officio præfecti prætorio.

1. Data plenior licentia præfectis prætorio ad disciplinæ publicæ emendationem. 1. unica.

2. Appellandi à præfectis prætorio facultas interdicta est. Credidit enim princeps, eos qui ob singularem industriam exploratâ eorum fide, et gravitate, ad ejus officii magnitudinem adhibentur, non aliter judicaturos esse, pro sapientià ac luce dignitatis suæ, quàm ipse foret judicaturus. d. 1. un. §. 1.

TITULUS XI. De officio præfecti urbi.

1. Cura carnis omnis ut justo pretio præbeatur, ad curam præ fecturæ pertinet. 1. 1. §. 11.

2. Et urbe interdicere præfectus urbi, et quâ aliâ solitarum regionum potest, et negotiatione, et professione, et advocationibus, et foro et ad tempus, et in perpetuum. l. 1. §. 13.

TITULUS XII. — De officio prætorum.

1. Barbarius Philippus cùm servus fugitivus esset, Romæ præturam petiit, et prætor designatus est: sed nihil ei servitutem obstitisse ait Pomponius, quasi prætor non fuerit. Atqui verum est præturâ, eum functum, et tamen videamus si servus quamdiù latuit dignitate prætoriâ functus sit, quid dicemus? Quæ edixit, quæ decrevit nullius fore momenti? An fore propter utilitatem eorum qui apud eum egerunt vel lege, vel quo alio jure : et verum puto nihil eorum reprobari, hoc enim humanius est. l. 3. v. 1. 3. ff. de Senat. Maced.

TITULUS XIII.— - De officio præfecti vigilum.

Salutem reipublicæ tueri nulli magis credidit Augustus convenire, nec alium sufficere ei rei, quàm Cæsarem. 1. 3.

2. Cognoscit præfectus vigilum de incendiariis, effractoribus, furibus, raptoribus, receptatoribus, nisi si qua tam atrox tamque famosa persona sit, ut præfecto urbi remittatur. l. 3. §. 1. 3. Plerumque incendia culpà fiunt inhabitantium. 1. 3. §. 1. v. 1. 11. ff. de per. et comm. rei vend. V. d. 3. §. 4. et 1. ult. h. t. TITULUS XIV. De officio proconsulis et legati.

1. Proconsul ubiquè quidem proconsularia insignia habet statim atque urbem egressus est. Potestatem autem non exercet, nisi in eâ provincià solâ quæ ei decreta est. l. 1.

2. Omnes proconsules statim quàm urbem egressi fuerint, habent jurisdictionem: sed non contentiosam, sed voluntariam. 1. 2. 3. Proficisci proconsulem meliùs quidem est sine uxore, sed

et cum uxore potest : dummodò sciat senatum, Cottâ et Messalâ consulibus censuisse, futurum, ut si quid uxores eorum qui ad officia proficiscuntur, deliquerint, ab ipsis ratio, et vindicta exigatur. 1. 4. §. 2.

4. Circà advocatos patientem esse proconsulem oportet, sed cum ingenio, ne contemptibilis videatur: nec adeò dissimulare, si quos causarum concinnatores, vel redemptores deprehendat; eosque solos pati postulare, quibus per edíctum ejus postulare permittitur. 1. 9. §. 2. C. civ. 1597.

5. Observare item eum oportet, ut sit ordo aliquis postulationum, scilicet, ut omnium desideria audiantur, ne fortè, dùm honori postulantium datur, vel improbitati ceditur, mediocres desideria sua non proferant, qui aut omninò non adhibuerunt, aut minùs frequentes, neque in aliquâ dignitate positos advocatos sibi prospexerunt. 1. 9. §. 4.

6. Advocatos quoque petentibus debebit indulgere, plerùmque fœminis, vel pupillis, vel aliis debilibus, vel his qui suæ mentis non sunt, si quis eis petat, vel si nemo sit qui petat, ultrò eis dare debebit. Sed si quis per potentiam adversarii non invenire se advocatum dicat, æquè oportebit ei advocatum dare. Cæterùm opprimi aliquem per adversarii sui potentiam non oportet: hoc enim etiam ad invidiam ejus qui provinciæ præest, spectat, si quis tam impotenter se gerat, ut omnes metuant adversùs eum advocationem suscipere. 1. 9. §. 5. 1. 294, 295.

7. Meminisse oportebit usquè ad adventum successoris omnia debere proconsulem agere, cùm sit unus proconsulatus, et utilitas provinciæ exigat esse aliquem negotia sua provinciales explicent. Ergò in adventum successoris debet jus dicere. 1. 10.

TITULUS XV. De officio præsidis.

-

1. Curet is qui provinciæ præest malis hominibus provinciam purgare: nec distinguitur undè sint. 1. 3. in. f.

2. Illicitas exactiones, et violentiâ factas et extortas metu venditiones, et cautiones, vel sine pretii numeratione prohibeat præses provinciæ. Item ne quis iniquum lucrum, aut damnum sentiat, præses provinciæ provideat. 1. 6. Ne potentiores viri humiliores injuriis afficiant: neve defensores eorum calumuiosis criminibus insectentur innocentes ad religionem præsidis provinciæ pertinet. d. 1. §. 2. Illicita ministeria, sub prætextu adjuvantium militares viros ad concutiendos homines procedentia prohibere, et deprehensa coercere, præses provinciæ curet, et sub specie tributorum illicitas exactiones fieri prohibeat d. l. 6. §. 3. Neque licitâ negotiatione aliquos prohiberi, neque prohibita exerceri, neque innocentibus poenas irrogari, ad sollicitudinem suam præses provinciæ revocet. d. 1. §. 4.

3. Veritas rerum erroribus gestarum non vitiatur. Et ideò præ

« PreviousContinue »