Page images
PDF
EPUB

Te decet laus per tempora

Et gloria syderea, o sanctum pneuma;

Tu animas et corpora

Nostra, Christe, possideas

In sempiterna doxa 1.

X

MERCREDI DE LA PENTECOTE

Almiphona jam gaudia.

Celi rutilant pre clymata,

Alogiantur cuncta bona

Pneumatis afflata sacri flamma.

Replentur hodie quispiorum affabre corda pura;

Renovantur namque festa illa

Typicalia dudum in Syna Moysi consignata.

O beata et vera gaudia!

Homo cum celsa petit, Deus que ima

In ignis forma;

Pacem namque hodie in veram

Sunt copulata duo animalia

Superna, ima.

Theologa remata concrepet utriusque dyapason vera;
Cherubin etherea, seraphin, atque cuncta ignea caterva
Tuba jubilea tympanizent rupta vincula.

Prius terrigenam detinebantque nexam dragmam;

Nunc vos, Michael satrapa, Gabriel vera polixe dans nuncia, Nos terrigenas vernulas ferte in vestras policas officinas.

Nunc ergo cuncta superna juncta phalanga benedicat sanctum pneuma

Voce sonora,

Cujus et munere compta testula rubra redimpendat vera symbola

En armonica;

Esse ultima vel particulata

Mereamur ejus in aula.

Amen omnia subjungant pium mente pura jam nunc redempta Rite canendo alleluya 2.

Bibl. nat., lat. 1105, fo 103.

Bibl. nat., lat. 1105, fo 105.

1

XI

ANNONCIATION

Salve porta perpetue lucis fulgida,
Maris stella, inclita domina,

Virgo semperque Dei Maria.

Preelecta ipsius gracia

Ante secularia tempora,

Cui missus Gabriel archangelus mira

Detulit a Deo famina mundo nunquam audita.
Aveto, Maria, que tocius plena muneris

Effulges gracia, nam tecum est dominans.

Ne paveas, divina quia prole letaberis te fore gravidam,
Quapropter es tu sola inter cunctas mulieres mater benedicta
Magnus erit hic Jhesus, filius summi ac throni Davidis gloria,
Et regni meta ipsius non erit aliqua.

Mox ad hec dicta, parens credula corde,
Concipit Dominum sabaoth; sic verbum
Caro factum est ex te, virgo sacra.
Te ergo, petimus, ipsum rogita
Quem edidisti manens virgo immaculata,
Salvet nos per omnia secula. Amen 1.

XII

SAINTS PIERRE ET PAUL

Gaude jocunda melos turma persona
Jugando verba symphonie rithmica,

Concrepans inclita armonia vera secli lumina

Luce qui aurea illustrant mundi regna omnia,

Quorum merita dissolvant crimina hoc die fulgida ;

Vernant fortia jam quorum trophea in celi regia.

Nam alter crucis supplicio triomphans,

Alter ensis jugulo, uterque nitet laurea,

Et super sullimes sydera, insignes victoria, celica perlati sunt in curia.

Bibl. nat., lat. 1105, f 148 vo.

Hinc, beate Petre, qui maxima reseras, claudis verbo celi limina,

Sume pius vota fidelia, pectora cuncta, dissolvendo vincula.
Sacra, Paule, ingere dogmata, illustrans plebis pectora,
Et quousque det Deus perfecta ultra servientes sydera,

Dulcis qua resultat musica virtutum fidibus atque melis concina

In qua symphonia miscetur est illa que vere dyatessaron plurima

Constans virtute que justicia, temperentia que prudentia, Quibus supera agmina, rite decusata, Christo psallunt en armonica,

Nostra sint quorum socia;

Illa dent lumina queis preconia domus yperlirica,
Sullime dicant nunc omnia amen redempta. 1

XII bis

TRANSLATION DE SAINT BENOIT

Laudum carmina creatori lira plaude eya,

Pangens inclita Benedicti gesta voce canora.

A puero florida sprevit mundi cuncta gliscendo celica,
Et Domini gracia confracta restaurat, fraus signo est retecta.
Freni verbere miserum virtute reparat,

Ferrum enatat, solida fit unda semita.

Rupes flumina dant insolita ;

Corvus nil murmurans fert jussa.

Vidit sphericam mundi machinam
Radio sub uno collectam.

Binos zabuli salvavit abira;

Patri filium post mortem redonat.

Prophetis non impar ventura prenunciat,

Pueri superba divinat.

Sororis lacrime fraterna mutant vota,

Fantur simul Dei archana,

Post hec anima sororis ad alta evolat.

Frater hec ita audiens mox laudem decantat.

Laus et honor sit Christo et sanctis omnibus gloria 2.

1 Bibl. nat., lat. 1105, fo 159.

Bibl. nat., lat. 1105, f° 161.

XIII

SAINT PIERRE ÈS-LIENS

Nunc luce alma splendescat per orbem hec dies ecce gloriosa: Almi recolamus Petri celsa,

Gratanter modulos accommodet in qua

Vincentis amorem ob supernum crucis sacre trophea,
Meritum gloriamque perlatam in celesti gloria
Pio corde fraterna jubilet tuba,

Qui a Christo ligandi solvendique dona

Accipiens, claviger effectus, nostra resolvens vincula,
Sullevando etheris sedibus potestate nos tradita,
Jungat cetui sancto culmine in poli paradysique amenia
Ubi adorat ordo te, Christe, psallendo armonica voce cantica,
Nova sanctorum resonantium laude angelicus melica,

Consupernam majestatem tuam poscentes humiliter almam,
Cui digna nos cum illis resonemus una rithmica in excelsis
carmina,

Celestique in gloria trinum atque unum jugiter veneremur in arva,

[blocks in formation]

Nunc tua clementia. Christe, regatur, atque pia
Exaudi precamina te laudantium mente devota,

Bibl. nat.. lat. 1105, fo 164.

Ces deux mots forment également le prologue ou entrée d'une prose de la première époque tirée du ms. 376 de la Bibliothèque de SaintGall, p. 349. (Voir L. Gautier, Euvres poétiques d'Adam de SaintVictor, Paris, 1894, p. 298.)

Ita nam laus est tibi grata vox si quod nostra sonat conscientia

canat.

Quod ut omnibus perveniat indefesse divina precentur auxilia; Nam quicumque digne merentur ea

Omnia semper eis salubria

Quibus sine humana cogitata non utilia

Relinquentes igitur itinera nimium lata,

Angustam viam gradiamur que nos patriam ducat ad amis

sam.

Hec enim sacra vestigia redemptori pio perplacita,

Quique nostra tempora pie disponat semperque nos protegat, Patriamque miserans ducat ad almam qui sine fine regnat, Canticaque ei nostra placeant per cuncta secula 1.

XV

SAINT MATTHIEU

Stans a longe qui plurima perpetrarat facinora
Atque sua secum revolvens crimina

Nolebat alta celi contemplari sydera ;

Sed pectus tundens hec promebat ore, lacrimans :
Deus propitius michi peccatori esto,

Et una omnia pius dele facinora.

Hac voce benignam promeruit clementiam,

Necnonque justificatus venit domum suam.

Cujus nos sacra sequamur exempla; dicamus Deo :
Deus benigne nostri miserere laxans debita
Mitis et nos justifica 2.

XVI

SAINT DENIS ET SES COMPAGNONS

Supere armonie vastam gubernanti musicam
Tonanti creatura laudes depromat inclitas,
Largita cui digna sunt rationis munera.

Bibl. nat., lat. 1105, f° 171 v°.

2 Bibl. nat., lat. 1105, f° 176.

« PreviousContinue »