Page images
PDF
EPUB

gii interdicitur commerciorum caufa frequentare loca Caftellana, in India Orientali fita.

Quod autem ad Occidentales Indias attinet: prohibentur itidem fubditi atque incolæ Regnorum, Provinciarum, & agrorum altememorati Regis & D. D. Ordinum, Navigationem & commercia exercere ad loca, portus, Caftella, & Fortalitia, ab alterutra parte occupata, aut ubi ftationes five domus, mercaturæ caufâ inftitutas, habent &c.

§. III. De iis, quæ à Principe gefta funt, atque ufu plurimorum annorum interpretationem certam receperunt, non effe amplius difputandum.

De fententia horum articulorum, aut fignifica tione verborum, quibus antiquitùs concepti fuerunt, nunc anxiè inquirere inutile effet, & præ-ter jus & aquum. Tempus enim & confuetudo plurimorum annorum eorum mentem & voluntatem fatis declaraverunt; & de illis quæ à continuo ufu interpretationem certam receperunt, poftea amplius difputare, jura noftra non finunt, ut ex Abbate Roderico Suario, aliifque multis affirmat Solorz. Lib. III. de Jure Indiarum Cap. 2. n. 45. Qui omnes ftatuunt, legem, quantumvis dubiam, à confuetudine ita interpretari, ut à tali confuetudine non fit recedendum. Et paulo poft: Opinio quippè generalis, abantiquo derivata, & convenientibus rationibus fuffulta, habetur pro veritate. Nihil autem eft, quod magis convenientibus rationibus fuffultum autumare poffumus, quam id, quod Princeps de confilio fuorum Procerum ac fapientum fecit, tunc enim omnia legitimè acta præfumuntur,

&

[ocr errors]

& cum juftâ caufâ, ita ut poftea impugnari, vel in dubium revocari non poffint, obftante nimirum exceptione fententiæ, & rei judicatæ, quæ ex ejufmodi confultationibus, affertionibus & diligentiis oritur, ut ait idem Solorzanus Lib. III. Cap. 2. n. 41.

. IV. Societas Indiarum Orientalium Fœderati Belgii intra limites fuos pertempus longiffimum negociata eft, finè turbatione Hifpanorum, nedum Incolarum Belgii Hif panici,

Centum & plus quam viginti anni jam elapfi funt, ex quo Societas India Orientalis Fœderati Belgii navigationem, & commercia, fecundum Privilegia fua (que Rex Hifpaniarum Anno 1609. primo per foedus Induciarum ægrè quodammodo admifit, deinde poft fatis longas & maturas deliberationes, anno 1648. folenni pacis fœ"dere ad omnem effectum pleniffimè confirmavit, atque ut defenderetur promifit) in Indias Orientales exercuit. Negotiata eft prædicta Societas ab hoc tempore pacis, intra limites fibi conceffos, &foedere firmatos, finè ullâ memoranda oppofitione aut turbatione à parte Hifpanorum, nedum à Brabantis aut Flandris facta; utpote quibus navigatio illa & Commercium, ut & omnibus alienigenis, præter Hifpanos, non tantùm. Pontificum Romanorum Conftitutionibus, fed etiam Regum ac Principum Juorum legibus, erant interdicta. Solorz. Lib. 2. Cap. 24. n. 16, 24, 29. & feqq. Cap. 25. n. 71. & 79. ubi affirmat, per alienigenas intelligi omnes fubditos, quibus fpeciali Regis conceffione non erat permiffum navigare aut mercaturam exercere, ad Indiarum Regiones,

[ocr errors]

quo

quo numero babebantur Arragonenfes, Belgii in": cola, aliique, ficut accuratius hæc omnia expli cantur ab Hifpano Jurifconfulto Juan Evia de Bolano, in Curia Philippica de Commercio Terreftri Lib. I. Cap. I. n. 36. atque etiam conftat ex Refpontis Legatorum Regis Hifpa nia apud Aitzma ad annum 1646. editionis, in 4to. pag. 290.

§. V. Belgii incolis omne Commercium ad Indias, live Orientales, five Occidentales, ab omni tempore penitùs prohibitum fuiffe, legibus, fæderibus, & diverfis actis monftratur.

Præterea Belgii incolis fpeciatim iftam navigationem & Commercia prohibita videmus per Inftrumentum Ceffionis quo Hifpaniarum Rex, Belgii tunc temporis Princeps, illas Provincias ceffit, & tradidit Sereniffimis Archiducibus Alberto Ifabella, cujus art. 8. cautum : Ne Archiducibus, aut illorum fuccefforibus aut fubditis, nunquam fas effet, navigationem & Commercia exercere ad Indias Orientales, vel Occidentales, fub pœnâ commiffi & privationis illarum Provinciarum, & fi fubdito-` rum aliqui adverfùs ea feciffent, in illos graviter animadvertendum fore.

Permanfit Belgium Hifpanicum in iftâ probibitione, per Foedus Induciarum anni 1609. art. 4. deinde foedus pacis Monafterienfis ratione Foederati Belgii de ftipulatu D. D. Ordinum ne Rex Hifpaniarum, tunc iterum Belgii Princeps, in Indiam Orientalem ulterius fe extenderet. Permanfit denique per noviffimum fœdus, quod notum eft fub nomine Traité de Barriere, pacTom. II. D

tum

tumque inter Auguftiffimum Romanorum Imperatorem Carolum VI. & Sereniffimum Magne Britannia Regem, nec non Præpotentes D. D. Ordines Federati Belgii, Antverpiæ anno 1715. art. 1. quo Belgice Provincie, altememorate Cafaree Majeftati, tanquam Regi Catholico, & Gloriofiffimi Caroli fecundi, Hifpaniarum Regis, Haredi & Succeffori, eâ lege traduntur, ut Cefarea fua Majeftas illas Provincias habeat iifque utatur fruatur, ficut poftremò defunctus Rex eas habuit, & ufus fruitus eft, aut habere & uti frui debuerat, fecundùm noviffimum foedus Rifvicenfe.

§. VI. Rex/Hifpaniarum poftremo defun&tus Belgicas Provincias habuit fine navigatione aut Commercio ad Indias.~

Habuiffe autem & poffediffe omnes prædeceffores Cæfareæ fuæ Majeftatis, & fupremum Hifpaniarum Regem, eafdem fine navigatione & Commercio ad Indias Orientales, vel Occidenta les, tam ante, quam poft foedus pacis Monafterienfis, adftructioné non indiget. Nam de noftris temporibus id fcimus, de vetuftioribus autem videri poteft Emanuel à Meteren ad annum 1600. fol. 458 Ubi narrat, cum initio præteriti feculi quidam mercatores Antverpienfes tentaffent Commercia ad Indias Orientaly exercere, Regem Hifpaniarum illud tam ægrè tuliffe, ut poft varias feverafque comminationes, Antverpienfes illud admiffum gravi muleta 600000. ducatorum luere neceffe habuerint.

Simile quid cum relatione ad limites noftros, atque ad affertionem articuli quinti pacis Mona

~fte

fterienfis, in India Orientali accidiffe conftat ex actis fupremi Senatus Indiarum Belgicarum, die 24. Aprilis 1653. quum quidam fubditus Hifpanie, natione Brabantus forfitan aut Flander, no minatus Baltianus Brouwer, impetrata ad hoc venia ab Hifpaniarum Rege, navigationem inftituiffet ad Oras Sinenfes, ubi maximo cum lucro commercia exercebat, atque boc notum fieret prædicto Senatui Indiarum Belgicarum, iste, re rite perpenfa, ftatim fequenti fenatufconfulto ita pras fpexit.

[ocr errors]

Extractum ex actis Præfidis & Confiliariorum India Orientalis Foederatarum Provinciarum Bataviæ

Extract uyt de Refolutien door den Gouverneur Ge nerael en de Raden van Nederlands Indien tot Batavia geno

nomen op

Martis die 24. Apri- Dingsdag den 24. April

lis 1653.

1653.

Q Uoniam articulos. A Lfo by het 5-at

fœderis pacis cum Rege Hifpania rum icti, expreffè cautum pactumque eft, quod fubditi altememo rati Regis retinebunt navigationem fuam in Orien

ticul van het Vreeden Tractaet met de Kroone van Spanjen gemaekt expreffelyk geftipuleert en vers fproken zy, dat de Onderdanen van gemelD 2

de

« PreviousContinue »