Page images
PDF
EPUB

Janque patris vultum spui caris in amplexibus;
Matris genas laceravi parvis meis unguibus,
Et persepe somnum eis ademi vagitibus.

In te sacro fonte lotus, factus absque macula,
Fidem tibi conservare spopondi per secula,
Quam infelix violavi non post multa tempora.

Postquam sum puer effectus, relicta infantia,
Mox de parvis ad majora cucurri facinora;
Corpus tuum perjuravi atque sancta nomina.

Cum latrone fui latro, falsus cum falsidico.
Ira, fraus atque cupido, mixte supercilio,
Meæ simul habitarunt mentis in hospicio.

Collum sibi subjugavit effrenis superbia;
Totam mentem enervavit discincta luxuria,
Atque corpus eviravit carnis petulantia.

Quot arenæ maris graves, tot sunt mea crimina,
Quorum mole pregravatus pertrahor ad infima,
Ni reducat ad spem vitæ me tua clementia.

Ergo, salus et protector mestorum piissime,
Qui dedisti manum Petro maris in discrimine,
A peccatis meis pie me munda et protege.

Tu es Deus, ego vermis. Quid si tu irasceris,
Ad tribunal presentatus, reus tanti judicis!
Nichil ero, nichil prorsus, nisi tu me juveris.

Quid est hoc quod tu benigne, dum figmentum noveris,
Ex delictis arescentem stipulam persequeris?

Si ad opus judicabis, damnabor cum impiis.

Nosti quia in infernum nulla est redemptio.
Heu! quam dira, quam severa illic habitatio,
Ubi luctus, ubi dolor est absque remedio!

<< Nolo mortem peccatoris, tu dixisti, Domine,
Sed ut magis convertatur si exoptat vivere;
Dicat culpam, ploret scelus, presto sum dimittere. »

Velle tuum mea salus est et miseratio.

<< Volo, » dicas, liber ero et mundabor ilico.
Нæс spes sola michi restat absque ullo dubio.

Ergo, pater, qui fetenti subvenisti Lazaro,
Et latroni pepercisti crucis in patibulo,
Condescende supplicanti michi more solito.

Criminum meorum nexus tu potenter dissipa;
Virtutum me claritate feliciter decora,

Ut in cœlo te laudare dignus sim per

secula.

III

O Maria, gloriosa angelorum domina,
Maris stella, vincens cuncta claritate sidera,
Virgo pulchra, virgo casta, me clementer adjuva.

Sumpsit enim ex te carnem Dei sapientia,
Et humano per te vita generi est reddita,
Quod subegit neci culpa primæ matris noxia.

Super astra manens, mira potiris letitia;
Ibi servit omni die tibi phalanx celica;
Michi queso, fer juvamen presso mole terrea.

Assit michi tua manus semper invictissima,
Ne me diri Leviathan extinguant certamina,
Sed sim victor coronandus in aula stelligera;

Ubi sancti animabus datur lux assidua,
Angelorum turmæ larga junctis Dei gratia,
Qua repleri memet tua faciant precamina.

Ut eadem sim mundatus a culparum macula,
Et decenter exornatus virtute multimoda,
Summo regi voce dulci canam1 laudum crusmata.

Hunc qui laudat operando quæ sunt illi placita
Optinebit vere summi felix regni culmina,
Et manebit sine fine dives omni gloria.

Hac me dita Jhesu Christi mater integerrima,
Et eidem me commenda tua prece sedula,

Ut cum illo plene gaudens maneam per secula. Amen.

Michael cum Gabriele, cœli cives incliti,
Qui astatis coram Deo laudibus assidui,
Proclamate: <«< Sancte Deus, parce tuo supplici

In Jordane qui tinxisti agnum sine macula,
Non ut sua sed ut nostra solverentur crimina,

Tu, Johannes, tua prece reduc me ad supera.

Petre pastor, cui precepit Christus oves pascere,
Quem ad vocem ter negasti unius ancillulæ,
Parce michi ut per culpam dedicisti parcere.

1. Les mots vel pangam sont ajoutés en interligne.

Paule doctor, mentem meam tu doctrinis instrue, Quibus iram Dei mei valeam evadere.

Et de culpis ad virtutes cito gressu currere.

Jhesu Christi coheredes cæteri apostoli,
Illum pro me supplicate voce consolabili,
Quo pellatur a me mortis formido periculi.
Innocentes, qui pro Christo inter matrum ubera
Ab Herode necis dira suscepistis vulnera,
Per hæc in me abluatis scelerum contagia.

Gloriose Dei serve, prothomartyr Stephane,
Qui primus haberis sacro martyrum in ordine,
Me
per preces tuas turmæ socia cœligenæ.

O makari Dionisi, mea dele scelera,

Qui Francorum Deo colla subjugasti pinguia,
Dehinc rubro rore tinctus penetrasti æthera.

Christi piscis, o Laurenti, te nunc supplex adeo,
Quem assavit Deciana fervens persecutio,

Ut ab omni vitiorum me mundes contagio.

Fortis mecum sta, Vincenti, contra trucem viperam.
Ut, hac victa, te juvante, consequar victoriam
Et in cœlis preparatam victoribus gloriam.

O Thebea sullevata super astra legio,
Quæ draconem durum claro superasti prælio,
Hunc eundem michi subde, te nunc pie flagito.

Bellatores gloriosi invictique martyres,
Quos produxit ex se mater velut vitis palmites,
Me vobiscum hinc transferte supra cœli cardines.

Pastor alme Nicholae, poli civis inclite,
Cœli regem in decore fac me tecum cernere,
Cujus mira claritate fungeris assidue.

Meritorum luce fulgens, Martine sacerrime,
Quem diverse gentes laudant per orbem magnifice,
Me nitentes jugulare potenter persequere.

Monachorum Benedicte doctor insignissime,
Venenatas diræ lupa flammas in me destrue,
Et da michi tuæ sanctæ jugum ferre regulæ.

Celse pater, dux Ebrulfe monachorum inclite,
In extremo meus esto defensor examine,
Et me prece fac polaris civem Ierosolime.

Sempiterni regis miles Egidi clarissime,
Incursantes me demerge Acherontis carcere,
Ut excelsum ad Olimpum letus possim tendere.

Confessores quos munivit fidei confessio,
Nec a Deo separavit carnis titillatio,
Vestra prece michi sitis semper in auxilio.

Monachorum sacer chorus et cultores heremi,
Quibus pastum prebuere panes cinericii,
lilum pro me supplicate in quo gloriamini.

Jam Maria Magdalene michi sis piissima,
Et arcentes me culparum nexus prece disliga,
Qui te nitor sequi, mea lugendo flagitia.

Generosa Katerina, Christi sponsa fulgida,
Ipsum pro me interpella prece constantissima,
Ut ab ipso vehar post hanc vitam super æthera.

« PreviousContinue »