§ 2. Quod si generalem a Sede Apostolica facultatem impetraverint suis subditis permittendi ut libros proscriptos retineant ac legant, eam nonnisi cum delectu et iusta ac rationabili causa concedant. Can. 1404. Librorum venditores libros de obscenis ex professo tractantes ne vendant, commodent, retineant; ceteros prohibitos venales ne habeant, nisi debitam licentiam a 5 Sede Apostolica impetraverint, neve cuiquam vendant, nisi prudenter existimare possint. ab emptore legitime peti. 718. V. Vermögensrecht (De bonis Ecclesiae temporalibus)1. Kirchenvermögen: Recht zum Erwerb; Verwaltung; fromme Stiftungen. Can. 1495. § 1. Ecclesia catholica et Apostolica Sedes nativum ius habent libere et 10 independenter a civili potestate acquirendi, retinendi et administrandi bona temporalia ad fines sibi proprios prosequendos. § 2. Etiam ecclesiis singularibus aliisque personis moralibus quae ab ecclesiastica auctoritate in iuridicam personam erectae sint, ius est, ad normam sacrorum canonum, bona temporalia acquirendi, retinendi et administrandi. Can. 1496. Ecclesiae ius quoque est, independens a civili potestate, exigendi a fidelibus quae ad cultum divinum, ad honestam clericorum aliorumque ministrorum sustentationem et ad reliquos fines sibi proprios sint necessaria. 15 Can. 1497. § 1. Bona temporalia, sive corporalia, tum immobilia tum mobilia, sive incorporalia, quae vel ad Ecclesiam universam et ad Apostolicam Sedem vel ad aliam in 20 Ecclesia personam moralem pertineant, sunt bona ecclesiastica. § 2. Dicuntur sacra, quae consecratione vel benedictione ad divinum cultum destinata sunt; pretiosa, quibus notabilis valor sit, artis vel historiae vel materiae causa. De bonis ecclesiasticis administrandis. Can. 1518. Romanus Pontifex est omnium bonorum ecclesiasticorum supremus administrator et dispen- 25 sator. De piis fundationibus. Can. 1544. § 1. Nomine piarum fundationum significantur bona temporalia alicui personae morali in Ecclesia quoquo modo data, cum onere in perpetuum vel in diuturnum tempus ex reditibus annuis aliquas Missas celebrandi, vel alias praefinitas functiones ecclesiasticas explendi, aut nonnulla pietatis et 30 caritatis opera peragendi. 719. Aus dem vierten Buch: Prozeßrecht (De processibus) 2. Begriff; Zuständigkeit; Sonderstellung des Papstes; Papst als höchster Richter. De iudiciis. Can. 1552. Nomine iudicii ecclesiastici intelligitur controversiae in re de qua Ecclesia ius habet cognoscendi, coram tribunali ecclesiastico, legitima dis- 35 ceptatio et definitio. Can. 1553. §1. Ecclesia iure proprio et exclusivo cognoscit: 1o. De causis quae respiciunt res spirituales et spiritualibus adnexas; - 2o. De violatione legum ecclesiasticarum deque omnibus in quibus inest ratio peccati, quod attinet ad culpae definitionem et poenarum ecclesiasticarum irrogationem; 3o. De omnibus causis sive contentiosis sive 40 criminalibus quae respiciunt personas privilegio fori gaudentes ad normam can. 120, 614, 680. 1 WERNZ III 12, 145 ff.; EICHMANN 476 ff. 2 EICHMANN 508 ff.; Prozeßrecht des codex i. c., Pad 9121; WERNZ V 1. 2, 1914. § 2. In causis in quibus tum Ecclesia tum civilis potestas aeque competentes sunt, quaeque dicuntur mixti fori, est locus praeventioni1. De iudiciis in genere. Can. 1556. Prima Sedes a nemine iudicatur. Can. 1569. § 1. Ob primatum Romani Pontificis integrum est cuilibet fideli in toto 5 orbe catholico causam suam sive contentiosam sive criminalem in quovis iudicii gradu et in quovis litis statu, cognoscendam ad Sanctam Sedem deferre vel apud eandem introducere 2. § 2. Recursus tamen ad Sedem Apostolicam interpositus non suspendit, excluso casu appellationis, exercitium iurisdictionis in iudice qui causam iam cognoscere coepit; quique 10 idcirco poterit iudicium prosequi usque ad definitivam sententiam, nisi constiterit Sedem Apostolicam causam ad se advocasse. Can. 1597. Romanus Pontifex pro toto orbe catholico ad normam can. 1569 iudex est supremus, qui vel ipse per se ius dicit, vel per tribunalia ab ipso constituta, vel per iudices a se delegatos. 15 Can. 1598. Tribunal ordinarium a Sancta Sede constitutum pro appellationibus recipiendis est Sacra Rota Romana 3. 20 25 30 Can. 1602-1605. De Signatura Apostolica. De causis matrimonialibus. Can. 1960. Causae matrimoniales inter baptizatos iure proprio et exclusivo ad iudicem ecclesiasticum spectant. De causis beatificationis. Can. 1999. § 1. Causae beatificationis Servorum Dei et canonizationis Beatorum unius Sanctae Sedis iudicio reservantur. Aus dem fünften Buch: Strafrecht (De delictis et poenis). De poenis. Can. 2216. In Ecclesia delinquentes plectuntur: 1o. Poenis medicinalibus seu censuris; - 2o. Poenis vindicativis; 3o. Remediis poenalibus et poenitentiis. Can. 2217. § 1. Poena dicitur: 2o. Latae sententiae, si poena determinata ita sit addita legi vel praecepto ut incurratur ipso facto commissi delicti; ferendae sententiae, si a iudice vel Superiore infligi debeat. §2. Poena intellegitur semper ferendae sententiae, nisi expresse dicatur eam esse latae sententiae vel ipso facto seu ipso iure contrahi, vel nisi alia similia verba adhibeantur. Can. 2218. § 1. In poenis decernendis servetur aequa proportio cum delicto habita ratione imputabilitatis, scandali et damni; quare attendi debent non modo obiectum et gravitas legis, sed etiam aetas, scientia, institutio, sexus, conditio, status mentis delin-35 quentis, dignitas personae quae delicto offenditur, aut quae delictum committit, finis intentus, locus et tempus quo delictum commissum est, num ex passionis impetu vel ob gravem metum delinquens egerit, num eum delicti poenituerit, eiusdemque malos effectus evitare ipse studuerit, aliaque similia. De censuris. Can. 2241. § 1. Censura est poena qua homo baptizatus, delin40 quens et contumax, quibusdam bonis spiritualibus vel spiritualibus adnexis privatur, donec, a contumacia recedens, absolvatur. 1 STUTZ 121. 2 STUTZ 253. 3 FESCHNEIDER, Römische Rota I, Pad 1914 (Veröffl. d. Görres-Ges., Sekt. f. R. u. Soz. W.); EICHMANN 526 f. EICHMANN 527: Die Apost. Signatur ist als Kassationsgerichtshof das höchste Gericht der lateinischen Kirche. 5 EICHMANN 643 ff. § 2. Censurae, praesertim latae sententiae, maxime excommunicatio, ne infligantur, nisi sobrie et magna cum circumspectione. 721. Exkommunikation; Interdikt. Can. 2257. § 1. Excommunicatio1 est censura qua quis excluditur a communione fidelium cum effectibus qui in canonibus, qui sequuntur, enumerantur, quique separari 5 nequeunt. § 2. Dicitur quoque anathema, praesertim si cum sollemnitatibus infligatur quae in Pontificali Romano describuntur. Can. 2258. § 1. Excommunicati alii sunt vitandi, alii tolerati. § 2. Nemo est vitandus, nisi fuerit nominatim a Sede Apostolica excommunicatus, 10 excommunicatio fuerit publice denuntiata et in decreto vel sententia expresse dicatur ipsum vitari debere, salvo praescripto can. 2343, § 1, n. 1. Can. 2259. § 1. Excommunicatus quilibet caret iure assistendi divinis officiis, non tamen praedicationi verbi Dei. Can. 2260. § 1. Nec potest excommunicatus Sacramenta recipere; imo post senten- 15 tiam declaratoriam aut condemnatoriam nec Sacramentalia. § 2. Quod attinet ad ecclesiasticam sepulturam, servetur praescriptum can. 1240, § 1, n. 2. Can. 2268. § 1. Interdictum est censura qua fideles, in communione Ecclesiae manentes, prohibentur sacris quae in canonibus, qui sequuntur, enumerantur. per § 2. Prohibitio fit vel directe per interdictum personale, cum personis ipsis usus eorum bonorum interdicitur; vel indirecte per interdictum locale, cum certis in locis eorundem dispensatio vel perceptio vetatur. 722. Bußen 3. 20 Can. 2312. § 1. Poenitentiae in foro externo imponuntur ut delinquens vel poenam 25 effugiat, vel poenae contractae absolutionem aut dispensationem recipiat. § 2. Ob delictum aut transgressionem occultam nunquam poenitentia publica impo natur. § 3. Poenitentiae non tam secundum quantitatem delicti, quam secundum poenitentis contritionem moderandae sunt, pensatis qualitatibus personarum et delictorum adiunctis. 30 Can. 2313. § 1. Praecipuae poenitentiae sunt praecepta: 1o. Recitandi determinatas preces; 2o. Peragendi piam aliquam peregrinationem vel alia pietatis opera; - 3o. Servandi peculiare ieiunium; — 4o. Erogandi eleemosynas in pios usus; — 5o. Peragendi exercitia spiritualia in pia aut religiosa domo per aliquot dies. § 2. Poenitentias Ordinarius pro sua prudentia addere potest poenali remedio moni- 35 tionis et correptionis. II. Einzelne strafbare Handlungen (De poenis in singula delicta). Delikte gegen den Glauben und die Einheit der Kirche1. 723. Can. 2314. § 1. Omnes a christiana fide apostatae et omnes et singuli haeretici aut schismatici: 1o. Incurrunt ipso facto excommunicationem; - 2o. Nisi moniti resipuerint, 40 priventur beneficio, dignitate, pensione, officio aliove munere, si quod in Ecclesia habeant, infames declarentur, et clerici, iterata monitione, deponantur; - 3o. Si sectae acatholicae nomen dederint vel publice adhaeserint, ipso facto infames sunt et, firmo praescripto ean. 188, n. 4., clerici, monitione incassum praemissa, degradentur. 1 STUTZ 44 ff. 2 EICHMANN 667 ff. 3 EICHMANN 680 f. 4 EICHMANN 682 ff. Mirbt, Quellen. 4. Auflage. 36 10 § 2. Absolutio ab excommunicatione de qua in § 1, in foro conscientiae impertienda, et speciali modo Sedi Apostolicae reservata. Si tamen delictum apostasiae, haeresis vel schismatis ad forum externum Ordinarii locii quovis modo deductum fuerit, etiam per voluntariam confessionem, idem Ordinarius, non vero Vicarius Generalis sine mandato 5 speciali, resipiscentem, praevia abiuratione iuridice peracta aliisque servatis de iure servandis sua auctoritate ordinaria in foro exteriore absolvere potest; ita vero absolutus, potest deinde a peccato absolvi a quolibet confessionario in foro conscientiae. Abiuratio vero habetur iuridice peracta cum fit coram ipso Ordinario loci vel eius delegato et saltem duobus testibus. Can. 2315. Suspectus de haeresi, qui monitus causam suspicionis non removeat, actibus legitimis prohibeatur, et clericus praeterea, repetita inutiliter monitione, suspendatur a divinis; quod si intra sex menses a contracta poena completos suspectus de haeresi sese non emendaverit, habeatur tanquam haereticus, haereticorum poenis obnoxius. Can. 2316. Qui quoquo haeresis propagationem sponte et scienter iuvat, aut qui com15 municat in divinis cum haereticis contra praescriptum can. 1258, suspectus de haeresi est. Can. 2317. Pertinaciter docentes vel defendentes sive publice sive privatim doctrinam, quae ab Apostolica Sede vel a Concilio Generali damnata quidem fuit, sed non uti formaliter haeretica, arceantur a ministerio praedicandi verbum Dei audiendive sacramentales confessiones et a quolibet docendi munere, salvis aliis poenis quas sententia damnationis 20 forte statuerit, vel quas Ordinarius, post monitionem, necessarias ad reparandum scandalum duxerit. Can. 2318. § 1. In excommunicationem Sedi Apostolicae speciali modo reservatam ipso facto incurrunt, opere publici iuris facto, editores librorum apostatarum, haereticorum et schismaticorum, qui apostasiam, haeresim, schisma propugnant itemque eosdem 25 libros aliosve per apostolicas litteras nominatim prohibitos defendentes aut scienter sine debita licentia legentes vel retinentes. 30 § 2. Auctores et editores qui sine debita licentia sacrarum Scripturarum libros vel earum adnotationes aut commentarios imprimi curant, incidunt ipso facto in excommunicationem nemini reservatam. Can. 2319. § 1. Subsunt excommunicationi latae sententiae Ordinario reservatae catholici: 1o. Qui matrimonium ineunt coram ministro acatholico contra praescriptum can. 1063, § 1; - 2o. Qui matrimonio uniuntur cum pacto explicito vel implicito ut omnis vel aliqua proles educetur extra catholicam Ecclesiam; 3°. Qui scienter liberos suos acatholicis ministris baptizandos offerre praesumunt; -4°. Parentes vel parentum locum 35 tenentes qui liberos in religione acatholica educandos vel instituendos scienter tradunt. § 2. Ii de quibus in § 1., nn 2-4, sunt praeterea suspecti de haeresi. 724. Delikte gegen die Religion1. Can. 2320. Entehrung und Diebstahl geweihter Hostien; - can. 2321. Vergehen beim Zelebrieren der Messe; - can. 2322. Messelesen oder Beichthören ohne Priesterweihe; 40 can. 2323. Blasphemie, Meineid und Eidbruch; can. 2324. Meßstipendienhandel. Can. 2325. Qui superstitionem exercuerit vel sacrilegium perpetraverit, pro gravitate culpae ab Ordinario puniatur, salvis poenis iure statutis contra aliquos actus superstitiosos vel sacrilegia. Can. 2326. Qui falsas reliquias conficit, aut scienter vendit, distribuit vel publice fide45 lium venerationi exponit, ipso facto excommunicationem Ordinario reservatam contrahit. 1 EICHMANN 685 ff. Can. 2327. Quaestum facientes ex indulgentiis plectuntur ipso facto excommunicatione Sedi Apostolicae simpliciter reservata. 725. Delikte gegen kirchliche Behörden, Personen und Sachen 1. Can. 2331. § 1. Qui Romano Pontifici vel proprio Ordinario aliquid legitime praecipienti vel prohibenti pertinaciter non obtemperant, congruis poenis, censuris non exclusis, pro gravitate culpae puniantur. § 2. Conspirantes vero contra auctoritatem Romani Pontificis eiusve Legati vel proprii Ordinarii aut contra eorum legitima mandata, itemque subditos ad inobedientiam erga ipsos provocantes, censuris aliisve poenis coerceantur; et dignitatibus, beneficiis aliisve muneribus, si sint clerici; voce activa et passiva atque officio, si religiosi, priventur. 10 Can. 2332. Omnes et singuli cuiuscunque status, gradus seu conditionis etiam regalis episcopalis vel cardinalitiae fuerint, a legibus, decretis, mandatis Romani Pontificis pro tempore exsistentis ad Universale Concilium appellantes, sunt suspecti de haeresi et ipso facto contrahunt excommunicationem Sedi Apostolicae speciali modo reservatam; Universitates vero, Collegia, Capitula aliaeve personae morales, quocunque nomine nun- 15 cupentur, interdictum speciali modo Sedi Apostolicae pariter reservatum incurrunt. Cad. 2333. Recurrentes ad laicam potestatem ad impediendas litteras vel acta quaelibet a Sede Apostolica vel ab eiusdem Legatis profecta, eorumve promulgationem vel exsecutionem directe vel indirecte prohibentes, aut eorum causa sive eos ad quos pertinent litterae vel acta sive alios laedentes vel perterrefacientes, ipso facto subiaceant excom- 20 municationi Sedi Apostolicae speciali modo reservatae. Can. 2334. Excommunicatione latae sententiae speciali modo Sedi Apostolicae reservata plectuntur: 1o. Qui leges mandata vel decreta contra libertatem aut iura Ecclesiae edunt; 2o. Qui impediunt directe vel indirecte exercitium iurisdictionis ecclesiasticae sive interni sive externi fori, ad hoc recurrentes ad quamlibet laicalem potestatem. Can. 2339. Qui ausi fuerint mandare seu cogere tradi ecclesiasticae sepulturae infideles, apostatas a fide, vel haereticos, schismaticos, aliosve sive excommunicatos sive interdictos contra praescriptum can. 1240, § 1, contrahunt excommunicationem latae sententiae nemini reservatam; sponte vero sepulturam eisdem donantes, interdictum ab ingressu ecclesiae Ordinario reservatum. Can. 2340. § 1. Si quis, obdurato animo, per annum insorduerit in censura excommunicationis, est de haeresi suspectus. Can. 2345. Usurpantes vel detinentes per se vel per alios bona aut iura ad Ecclesiam Romanam pertinentia, subiaceant excommunicationi latae sententiae speciali modo Sedi Apostolicae reservatae; et si clerici fuerint, praeterea dignitatibus, beneficiis, officiis, pensionibus priventur atque inhabiles ad eadem declarentur. 726. Delikte bei Verwaltung oder Empfang der Sakramente. Can. 2375. Catholici qui matrimonium mixtum, etsi validum, sine Ecclesiae dispensatione inire ausi fuerint, ipso facto ab actibus legitimis ecclesiasticis at Sacramentalibus exclusi manent, donec ab Ordinario dispensationem obtinuerint. 727. Beilage II. Die fünf Gebote der katholischen Kirche. Kath. Katechismus für das Bistum Hildesheim, Hildesheim (ohne Jahr, z. Z. im Gebrauch), IV. Die Formulierung der mandata ecclesiae (Tridentinum, Sesɛ. VI, can. 20; VII de bapt., can. 8, cf. oben S. 302 8. 304 31) geht auf den großen Katechismus des Canisius (1555) zurück. 25 30 35 40 1 EICHMANN 688 ff. |