canonica datis integre, formiter, utrimque legitimis cautionibus per partem catholicam dispensatio super impedimento mixtae religionis rite fuerit obtenta. Quae quidem matrimonia, dispensatione licet impetrata, omnino in facie ecclesiae coram parocho ac duobus tribusve testibus celebranda sunt, adeo ut graviter delinquant qui coram 5 ministro acatholico vel coram solo civili magistratu vel alio quolibet modo clandestino contrahunt. Imo si qui catholici in matrimoniis istis mixtis celebrandis ministri acatholici operam exquirunt vel admittunt, aliud patrant delictum et canonicis censuris subiacent. Nihilominus matrimonia mixta in quibusvis imperii germanici provinciis et locis, etiam in iis quae iuxta Romanarum congregationum decisiones vi irritanti capitis 10,,Tametsi" certo hucusque subiecta fuerunt, non servata forma Tridentina iam contracta vel, quod Deus avertat, in posterum contrahenda dummodo nec aliud obstet canonicum impedimentum, nec sententia nullitatis propter impedimentum clandestinitatis aut diem festum Paschae huius anni legitime lata fuerit, et mutuus coniugum consensus usque ad dictam diem perseveraverit, pro validis omnino haberi volumus, 15 idque expresse declaramus, definimus atque decernimus. III. Ut autem iudicibus ecclesiasticis tuta norma praesto sit, hoc idem iisdemque sub conditionibus et restrictionibus declaramus, statuimus ac decernimus de matrimoniis acatholicorum, sive haereticorum sive schismaticorum, inter se in iisdem regionibus non servata forma Tridentina hucusque contractis vel in posterum 20 contrahendis; ita ut si alter vel uterque acatholicorum coniugum ad fidem catholicam convertatur, vel in foro ecclesiastico controversia incidat de validitate matrimonii duorum acatholicorum cum quaestione validitatis matrimonii ab aliquo catholico contracti vel contrahendi connexa, eadem matrimonia, ceteris paribus, pro omnino validis pariter ha benda sint. 25 651. 5. Pius X. Enzyklika,,Quoniam in re biblica", 27. März 1906: Das Studium AE XIV 150 ff. der hl. Schrift in den theol. Lehranstalten. HILLING, Reformen I 29 ff.; NPETERS, Pius X. u. d. Bibelstudium, Quoniam in re biblica tantum est hodie momenti, quantum fortasse nunquam antea 30 omnino necesse est, adolescentes clericos scientia scripturarum imbui diligenter; ita nempe ut non modo vim rationemque et doctrinam bibliorum habeant ipsi perceptam et cognitam, sed etiam scite probeque possint et in divini verbi ministerio versari, et conscriptos Deo afflante libros ab oppugnationibus horum hominum defendere, qui quidquam divinitus traditum esse negant. 85 X. Alumni, qui meliorem de se spem facient hebraeo sermone et graeco biblico, atque etiam, quoad eius fieri possit, aliqua alia lingua semitica, ut syriaca aut araba, erunt excolendi. XIII. Doctor sacrae scripturae tradendae sanctum habebit, nunquam a communi doctrina ac traditione ecclesiae vel minimum discedere: utique vera scientiae huius incre40 menta, quaecunque recentiorum sollertia peperit, in rem suam convertet, sed temeraria novatorum commenta negliget: idem eas duntaxat quaestiones tractandas suscipiet, quarum tractatio ad intelligentiam et defensionem scripturarum conducat: denique rationem magisterii sui ad eas normas diriget prudentiae plenas, quae litteris encyclicis ,,Providentissimus" 1 continentur. 1 Leo XIII. Konstitution,,Providentissimus Deus" 1893. 652. 6. Pius X. Dekret des S. Officium „Lamentabili sane exitu", 3. Juli 1907: Der neue Syllabus. AE XV 276 ff. FRWIEGAND, Kirchl. Bewegungen d. Gegenwart I, L 1908, 95 ff.; FRHEINER, Syll. Pius X.2, Mz 1908; EHAUVILLER, Syll., Frk 1907; AMICHELITSCH, Syll. Pius X., Graz 1908; VIGILIUS, Syll. u. Modernisten-Enzyklika Pius X., L 1908. 5 Lamentabili sane exitu aetas nostra freni impatiens in rerum summis rationibus indagandis ita nova non raro sequitur ut, dimissa humani generis quasi haereditate, in errores incidat gravissimos. Qui errores longe erunt perniciosiores, si de disciplinis agitur sacris, si de sacra scriptura interpretanda, si de fidei praecipuis mysteriis. Dolendum autem vehementer inveniri etiam inter catholicos non ita paucos scriptores qui, praeter- 10 gressi fines a patribus ac ab ipsa sancta ecclesia statutos, altioris intelligentiae specie et historicae considerationis nomine, eum dogmatum progressum quaerunt qui, reipsa, eorum corruptela est. Errores praecipui: (Kirchl. Lehramt 1-8.) 1. Ecclesiastica lex quae praescribit subiicere praeviae censurae libros divinas respicientes scripturas, ad cultores critices aut exegeseos 15 scientificae librorum veteris et novi testamenti non extenditur. - 2. Ecclesiae interpretatio sacrorum librorum non est quidem spernenda, subiacet tamen accuratiori exegetarum iudicio et correctioni1. - 3. Ex iudiciis et censuris ecclesiasticis contra liberam et cultiorem exegesim latis colligi potest fidem ab ecclesia propositam contradicere historiae, et dogmata catholica cum verioribus christianae religionis originibus componi reipsa non posse. - 20 4. Magisterium ecclesiae ne per dogmaticas quidem definitiones genuinum sacrarum scripturarum sensum determinare potest. - 5. Cum in deposito fidei veritates tantum revelatae contineantur, nullo sub respectu ad ecclesiam pertinet iudicium ferre de assertionibus disciplinarum humanarum. 6. In definiendis veritatibus ita collaborant discens et docens ecclesia, ut docenti ecclesiae nihil supersit nisi communes discentis opinationes sancire. 7. Ecclesia, cum proscribit errores, nequit a fidelibus exigere ullum internum assensum quo iudicia a se edita complectantur. - 8. Ab omni culpa immunes existimandi sunt qui reprobationes a sacra congregatione indicis aliisve sacris Romanis congregationibus latas nihili pendunt. 25 (Auslegung der hl. Schrift 9-19.) 9. Nimiam simplicitatem aut ignorantiam prae se fe- 30 runt qui Deum credunt vere esse scripturae sacrae auctorem. - 10. Inspiratio librorum veteris testamenti in eo constitit quod scriptores israelitae religiosas doctrinas sub peculiari quodam aspectu, gentibus parum noto aut ignoto, tradiderunt.-11. Inspiratio divina non ita ad totam scripturam sacram extenditur, ut omnes et singulas eius partes ab omni errore praemuniat.-12. Exegeta, si velit utiliter studiis biblicis incumbere, in primis quam- 35 libet praeconceptam opinionem de supernaturali origine scripturae sacrae seponere debet, eamque non aliter interpretari quam cetera documenta mere humana. 13. Parabolas evangelicas ipsimet evangelistae ac christiani secundae et tertiae generationis artificiose digesserunt, atque ita rationem dederunt exigui fructus praedicationis Christi apud Iudaeos. - 14. In pluribus narrationibus non tam quae vera sunt evangelistae retulerunt, quam 40 quae lectoribus, etsi falsa, censuerunt magis proficua. 15. Evangelia usque ad defini 1 Die Entscheidungen der von Pius X. eingesetzten Bibelkommission sind bindend, cf. Motu proprio v. 18. November 1907, AE XV, 1907, 435: Quapropter declarandum illud praecipiendumque videmus, quemadmodum declaramus in praesens expresseque praecipimus, universos omnes conscientiae obstringi officio sententiis Pontificalis Consilii de re biblica, ad doctrinam pertinentibus, sive quae adhuc sunt emissae sive quae posthac edentur, perinde ac decretis Sacrarum congregationum a Pontifice probatis, se subiiciendi; nec posse notam tum detrectatae obedientiae tum temeritatis devitare aut culpa propterea vacare gravi quotquot verbis scriptisve sententias has tales impugnent. tum constitutumque canonem continuis additionibus et correctionibus aucta fuerunt; in ipsis proinde doctrinae Christi non remansit nisi tenue et incertum vestigium. - 16. Narrationes Ioannis non sunt proprie historia, sed mystica evangelii contemplatio; sermones, in eius evangelio contenti, sunt meditationes theologicae circa mysterium salutis historica 5 veritate destitutae. 17. Quartum evangelium miracula exaggeravit non tantum ut extraordinaria magis apparerent, sed etiam ut aptiora fierent ad significandum opus et gloriam verbi incarnati. 18. Ioannes sibi vindicat quidem rationem testis de Christo; re tamen vera non est nisi eximius testis vitae christianae, seu vitae Christi in ecclesia, exeunte primo saeculo. 19. Heterodoxi exegetae fidelius expresserunt sensum verum 10 scripturarum quam exegetae catholici. (Offenbarung und Dogma 20-26.) 20. Revelatio nihil aliud esse potuit quam acquisita ab homine suae ad Deum relationis conscientia. 21. Revelatio, obiectum fidei catholicae constituens, non fuit cum apostolis completa.-22. Dogmata quae ecclesia perhibet tamquam revelata, non sunt veritates e coelo delapsae, sed sunt interpretatio quaedam fac15 torum religiosorum quam humana mens laborioso conatu sibi comparavit. — 23. Existere potest et reipsa existit oppositio inter facta quae in sacra scriptura narrantur eisque innixa ecclesiae dogmata; ita ut criticus tamquam falsa reiicere possit facta quae ecclesia tamquam certissima credit.-24. Reprobandus non est exegeta qui praemissas adstruit, ex quibus sequitur dogmata historice falsa aut dubia esse, dummodo dogmata ipsa directe non neget. 20 25. Assensus fidei ultimo innititur in congerie probabilitatum. -26. Dogmata fidei retinenda sunt tantummodo iuxta sensum practicum, id est tanquam norma praeceptiva agendi, non vero tanquam norma credendi. -- (Christologie 27-38.) 27. Divinitas Iesu Christi ex evangeliis non probatur; sed est dogma quod conscientia christiana e notione Messiae deduxit. 28. Iesus, cum ministe25 rium suum exercebat, non in eum finem loquebatur ut doceret se esse Messiam, neque eius miracula eo spectabant, ut id demonstraret. - 29. Concedere licet Christum quem exhibet historia, multo inferiorem esse Christo qui est obiectum fidei. 30. In omnibus textibus evangelicis nomen Filius Dei aequivalet tantum nomini Messias, minime vero significat Christum esse verum et naturalem Dei filium. 31. Doctrina de Christo quam tradunt Paulus, 30 Ioannes et Concilia Nicaenum, Ephesinum, Chalcedonense, non est ea quam Iesus docuit, sed quam de Iesu concepit conscientia christiana. 32. Conciliari nequit sensus naturalis textuum evangelicorum cum eo quod nostri theologi docent de conscientia et scientia infallibili Iesu Christi. 33. Evidens est cuique qui praeconceptis non ducitur opinionibus, Iesum aut errorem de proximo messianico adventu fuisse professum, aut maiorem 25 partem ipsius doctrinae in evangeliis synopticis contentae authenticitate carere. - 34. Criticus nequit asserere Christo scientiam nullo circumscriptam limite nisi facta hypothesi, quae historice haud concipi potest quaeque sensui morali repugnat, nempe Christum uti hominem habuisse scientiam Dei et nihilominus noluisse notitiam tot rerum communicare cum discipulis ac posteritate. 35. Christus non semper habuit conscientiam suae dig40 nitatis messianicae. -36. Resurrectio salvatoris non est proprie factum ordinis historici, sed factum ordinis mere supernaturalis, nec demonstratum nec demonstrabile, quod conscientia christiana sensim ex aliis derivavit. 37. Fides in resurrectionem Christi ab initio fuit non tam de facto ipso resurrectionis, quam de vita Christi immortali apud Deum. 38. Doctrina de morte piaculari Christi non est evangelica sed tantum paulina. 45 (Sakramente 39-51.) 39. Opiniones de origine sacramentorum, quibus patres Tridentini imbuti erant quaeque in eorum canones dogmaticos procul dubio influxum habuerunt, longe distant ab iis quae nunc penes historicos rei christianae inda -- - gatores merito obtinent. 40. Sacramenta ortum habuerunt ex eo quod apostoli eorumque successores ideam aliquam et intentionem Christi, suadentibus et moventibus circumstantiis et eventibus, interpretati sunt. 41. Sacramenta eo tantum spectant, ut in mentem hominis revocent praesentiam creatoris semper beneficam. 42. Communitas christiana necessitatem baptismi induxit, adoptans illum tamquam ritum necessa- 5 rium, eique professionis christianae obligationes adnectens. 43. Usus conferendi baptismum infantibus evolutio fuit disciplinaris, quae una ex causis extitit ut sacramentum resolveretur in duo, in baptismum scilicet et poenitentiam. 44. Nihil probat ritum sacramenti confirmationis usurpatum fuisse ab apostolis: formalis autem distinctio duorum sacramentorum, baptismi scilicet et confirmationis, haud spectat ad 10 historiam christianismi primitivi. — 45. Non omnia, quae narrat Paulus de institutione eucharistiae (1 Cor. 11 23-25), historice sunt sumenda. -46. Non adfuit in primitiva ecclesia conceptus de christiano peccatore auctoritate ecclesiae reconciliato, sed ecclesia nonnisi admodum lente huiusmodi conceptui assuevit. Imo etiam postquam poenitentia tamquam ecclesiae institutio agnita fuit, non appellabatur sacramenti nomine, eo quod 15 haberetur uti sacramentum probrosum. 47. Verba Domini: Accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Io 20, 22 et 23), minime referuntur ad sacramentum poenitentiae, quidquid patribus Tridentinis asserere placuit. 48. Iacobus in sua epistola (5, 14 et 15) non intendit promulgare aliquod sacramentum Christi, sed commendare pium aliquem morem, 20 et si in hoc more forte cernit medium aliquod gratiae, id non accipit eo rigore, quo acceperunt theologi qui notionem et numerum sacramentorum statuerent. 49. Coena christiana paullatim indolem actionis liturgicae assumente, hi, qui coenae praeesse consueverant, characterem sacerdotalem acquisiverunt. 50. Seniores qui in christianorum coetibus invigilandi munere fungebantur, instituti sunt ab apostolis presbyteri aut epi- 25 scopi ad providendum necessariae crescentium communitatum ordinationi, non proprie ad perpetuandam missionem et potestatem apostolicam. 51. Matrimonium non potuit evadere sacramentum novae legis nisi serius in ecclesia; siquidem ut matrimonium pro sacramento haberetur necesse erat ut praecederet plena doctrinae de gratia et sacramentis theologica explicatio. 30 (Kirche 52-63.) 52. Alienum fuit a mente Christi ecclesiam constituere veluti societatem super terram per longam saeculorum seriem duraturam; quin imo in mente Christi regnum coeli una cum fine mundi iamiam adventurum erat. 53. Constitutio organica ecclesiae non est immutabilis; sed societas christiana perpertuae evolutioni aeque ac societas humana est obnoxia. - 54. Dogmata, sacramenta, hierarchia, tum quod ad 35 notionem tum quod ad realitatem attinet, non sunt nisi intelligentiae christianae interpretationes evolutionesque quae exiguum germen in evangelio latens externis incrementis auxerunt perfeceruntque. 55. Simon Petrus ne suspicatus quidem unquam est sibi a Christo demandatum esse primatum in ecclesia. - 56. Ecclesia Romana non ex divinae providentiae ordinatione, sed ex mere politicis conditionibus caput omnium ec- 40 clesiarum effecta est. - 57. Ecclesia sese praebet scientiarum naturalium et theologicarum progressibus infensam. 58. Veritas non est immutabilis plus quam ipse homo, quippe quae cum ipso, in ipso et per ipsum evolvitur. 59. Christus determinatum doctrinae corpus omnibus temporibus cunctisque hominibus applicabile non docuit, sed potius inchoavit motum quemdam religiosum diversis temporibus ac locis adaptatum vel adap- 45 tandum. 60. Doctrina christiana in suis exordiis fuit iudaica, sed facta est per successivas evolutiones primum paulina, tum ioannica, demum hellenica et universalis. — 61. Dici potest absque paradoxo nullum scripturae caput, a primo Genesis ad postremum Apocalypsis, continere doctrinam prorsus identicam illi quam super eadem re tradit ecclesia, et idcirco nullum scripturae caput habere eundem sensum pro critico ac pro theologo. 62. Praecipui articuli symboli apostolici non eamdem pro christianis primo5 rum temporum significationem habebant quam habent pro christianis nostri temporis. - 63. Ecclesia sese praebet imparem ethicae evangelicae efficaciter tuendae, quia obstinate adhaeret immutabilibus doctrinis quae cum hodiernis progressibus componi nequeunt. (Wege zur Reform 64. 65.) 64. Progressus scientiarum postulat ut reformentur conceptus doctrinae christianae de Deo, de creatione, de revelatione, de persona verbi 10 incarnati, de redemptione. 65. Catholicismus hodiernus cum vera scientia componi nequit nisi transformetur in quemdam christianismum non dogmaticum, id est in protestantismum latum et liberalem. 653. 7. Pius X. Enzyklika „,Pascendi dominici gregis" 1, 8. Sept. 1907: Die Lehren der Modernisten. 15 AE XV 361 ff. WIEGAND, Kirchl. Bewegungen I 102 ff.; II 209 ff.; Lit.: ThJB 27. Bd. 1907, 791 f.; 28. Bd. 1908, 865 ff.; 29. Bd. 1909, 946 ff.; Acta s. sedis 40, 1907, 643 ff.; JBESSMER, Philosophie u. Theologie d. Modernismus, Fr 1912. Pascendi dominici gregis mandatum nobis divinitus officium id munus in primis a Christo assignatum habet, ut traditae sanctis fidei depositum vigilantissime custodiat, 20 repudiatis profanis vocum novitatibus atque oppositionibus falsi nominis scientiae... Verumtamen inimicorum crucis Christi, postrema hac aetate, numerum crevisse admodum fatendum est; qui, artibus omnino novis astuque plenis, vitalem ecclesiae vim elidere, ipsumque, si queant, Christi regnum evertere funditus nituntur. Qua in re ut moram ne interponamus illud in primis exigit, quod fautores errorum 25 iam non inter apertos hostes quaerendi sunt modo; verum, quod dolendum maxime verendumque est, in ipso latent sinu gremioque ecclesiae, eo sane nocentiores, quo minus perspicui. - Loquimur, venerabiles fratres, de multis e catholicorum laicorum numero, quin, quod longe miserabilius, ex ipso sacerdotum coetu, qui fucoso quodam ecclesiae amore, nullo solido philosophiae ac theologiae praesidio, immo adeo venenatis imbuti 30 penitus doctrinis quae ab ecclesiae osoribus traduntur, ecclesiae eiusdem renovatores, omni posthabita modestia animi, se iactitant... Porro, mille nocendi artes dum adhibent, nihil illis callidius nihil insidiosius: nam et rationalistam et catholicum promiscue agunt, idque adeo simulatissime, ut incautum quemque facile in errorem pertrahant; cumque temeritate maxime valeant, nullum est 35 consecutionum genus quod horreant aut non obfirmate secureque obtrudant. Accedit praeterea in illis, aptissime ad fallendos animos, genus vitae cummaxime actuosum, assidua ac vehemens ad omnem eruditionem occupatio, moribus plerumque austeris quaesita laus. Demum, quod fere medicinae fiduciam tollit, disciplinis ipsi suis sic animo sunt comparati, ut dominationem omnem spernant nullaque recipiant frena; et freti 40 mendaci quadam conscientia animi, nituntur veritatis studio tribuere quod uni reapse superbiae ac pervicaciae tribuendum est... Quia vero modernistarum (sic enim iure in vulgus audiunt) callidissimum artificium est, ut doctrinas suas non ordine digestas proponant atque in unum collectas, 1 Das Dekret d. Congregatio S. Officii, 22. März 1918, Acta ap. sedis X, 1918, 136, stellt fest, daß die Vorschriften d. Konstitution,,Pascendi dom. gregis" u. d. Motu proprio ,Sacrorum antistitum" (cf. unt. Nr. 658) betr. Ueberwachungsrat u. Antimodernisteneid: ,,in pleno suo robore manere debere usque dum super hac de re Apostolica sedes aliter statuerit." |