Page images
PDF
EPUB

506.

Resolutiones Sancti Officii (1598-1648): Behandlung der
Haeretiker 1.

[ocr errors]

Ueber das S. Officium vgl. JHBANGEN, Röm. Curie, Mstr 1854, 91 ff.; HINSCHIUS § 53, I 448 ff.; SCHERER § 86 VI, I 508 f.; über das Gesetzgebungsrecht d. röm. Kurialbehörden: 5 SCHERER § 28, I 144 f.; HINSCHIUS § 191 V, III 787 ff.; CHENNER, Beitr. z. Organisation u. Competenz d. päpstl. Ketzergerichte, L 1890, 211 ff. Ueber den Verkehr mit Haeretikern u. d. sog. communicatio in divinis: HINSCHIUS § 307, V 684 ff.; JHOLLWECK, D. kirchl. Strafgesetze § 101, Mz 1899, 167 ff. Ueber die Versagung des kirchl. Begräbnisses: HINSCHIUS 1. c. 680. Ueber das Ketzergericht gegen Verstorbene: HENNER 10 334 ff. Die folgenden Entscheidungen sind veröffentlicht in den Analecta ecclesiastica, Revue Romaine ed. FCADÈNE, Rome 1893 ff.

544. Haereticis litterae non sunt scribendae, fuit tamen aliquando per convenientiam permissum. 1599 (AE III 297).

548. Haereticorum ossa exhumantur ex ecclesiis catholicorum, 15 si sine scandalo fieri potest, sin minus utatur convenientia. 1660; 1641; 1. Juni 1616 (AE III 298).

549. Haereticorum sepultura etiam in coemeteriis ecclesiarum catholicorum omnino negatur, si resisti possit, sin minus, conveniatur. 1614; 1641 (AE III 298). 554. Haereticorum conciones et ecclesias adire non licet, 20 minusque eorum matrimoniis et baptismis interesse. 1609 (AE III 298).

25

30

558. Haeretici non possunt esse patrini in baptismis catholicorum. 8. Jan. 1598 (AE III 298); cf. Resolutio 18. Dec. 1648 (AE II 408. 114).

571. S. Officium non solet procedere contra memoriam mortuorum, nisi pro delicto haeresis formalis. 1638 (AE III 298).

592. Haeretico converso ad fidem catholicam cum tota familia Taurini dantur a S. Congregatione scutata 200 pro dote eius filiae. o. J. (AE III 299).

601. Haereticorum cadavera, si sine scandalo et periculo exhumari non possunt ex ecclesiis, in quibus est celebrandum, per convenientiam tolerantur, ut possint missae celebrari, sed nihil in scriptis conceditur. 1. April 1610 (AE III 300).

606. Haereticis non est concedenda licentia morandi in locis catholicorum, sed tantum subsistenti necessitate oretenus conveniendum. 24. Nov. 1616 (AE III 300).

612. Haereticus princeps transiturus per Urbem per convenientiam dissimulatur, liberaliter et splendide cum eo agitur a ssmo, alieno tamen 35 nomine, et si instat admittitur secreto ad osculandos pedes ssmi 20. März 1619 (AE III 300).

616. Haeretici conversi ad fidem catholicam in Germania debent abiurare nec sufficit fidei professio. 11. Nov. 1620.

617. Haereticorum filii possunt, invitis parentibus, bap40 tizari, sed difficultas versatur circa praxim. 29. Aug. 1624.

507. Iohannes Mariana 2 SI (1599): Der Fürstenmord.

De rege et regis institutione libri III ad Philippum III Hispaniae regem catholicum (Toledo 1599), Mz 1605, 53 ff. Am Anfang ist abgedruckt das Imprimatur des Ordensoberen: ,,Stephanus Hojeda visitator societatis Iesu in provincia Toletana, potestate spe45 ciali facta a nostro patre generali Claudio Aquaviva, do facultatem ut imprimantur libri tres quos de rege et regis institutione composuit p. Ioannes Mariana eiusdem societatis, quippe approbatos prius a viris doctis et gravibus ex eodem nostro ordine. Madrid 2. Dezember 1598." Das Buch

1 Beispiele der Hinrichtung von Ketzern in Rom: DÖLLINGER-REUSCH, Bellarmin 233 ff. 2 gest. 1. Febr. 1624 in Toledo.

[ocr errors]

wurde auf Beschluß des Pariser Parlaments Iuni 1610 durch den Henker verbrannt. JHUBER, Iesuitenorden, B 1873, 246 ff.; DÖLLINGER-REUSCH, Moralstreitigkeiten I 482 f. 582 f.; REUSCH, Index II 281 f. 341 ff.; Beitr. z. G. d. I.ordens, M 1894, 1 ff.; PHKREBS, Polit. Publizistik d. Ies., Ha 1890, 108 ff.; PVHOENSBROECH, 14 Jahre Iesuit II, L 1910, 478 ff.; ZÖCKLER, RE 12, 1903, 337 ff. Kath.: CRIFFEL, Aufhebung d. 5 Ies.ordens 3, Mz 1855, 269 ff.; MREICHMANN SI, KL 8, 1893, 795 ff.; EMICHAEL SI, ZkTh 1892, 556 ff.; LEHMKUHL, Cath. Encyclopaedia IX 659 f.; LCARDAUNS, Lehre v. Widerstands R d. Volkes, Bonn 1903 (D); KWOLZENDORFF, StR u. NaturR i. d. Lehre v. Widerstands R d. Volkes gegen rechtswidrige Ausübg d. Stgewalt, B 1916 (Unters. z. Dt. St. u. RG v. OGIERKE 126) cf. EHEYMANN, ZRG, Germ. Abt. 37; HFEHR, 10 MÖG 38, 1918.

[blocks in formation]

2

Iacobus Clemens 1 nomine, in Heduis natus pago ignobili Serbona, in sui ordinis Dominicano collegio theologiae operam dabat. Cum cognito a theologis, quos erat sciscitatus, tyrannum iure interimi posse.. certus regis (sc. Henrici III.) perimendi in castra abiit.. sacris operatus.. cultro, 15 quem herbis noxiis medicatum manu tegebat, supra vesicam altum vulnus inflixit: insignem animi confidentiam, facinus memorabile! (Es folgt die Schilderung, wie der Mörder durch die hereinstürmenden Hofbeamten erschlagen wird.) Caeso rege ingens sibi nomen fecit... Sic Clemens ille periit, viginti quatuor natus annos, simplici iuvenis ingenio neque robusto corpore, sed maior vis vires et animum confirm a ba t... De facto monachi 20 non una fuit opinio. . Ab3 omni memoria consideramus, in magna laude fuisse quicumque tyrannos perimere aggressi sunt. (Es folgen Beispiele aus dem Altertum). . . Quorum audaciam quis unquam vituperavit ac non potius summis laudibus dignam duxit? Et est communis sensus quasi quaedam naturae vox mentibus nostris indita, auribus insonans lex, qua a turpi honestum secer-, nimus.. Equidem in eo consentire tum philosophos tum theologos video, eum principem 25 qui vi et armis rempublicam occupavit, nullo praeterea iure, nullo publico civium consensu perimi a quocumque, vita et principatu spoliari posse. Cum hostis publicus sit malisque omnibus patriam opprimat vereque et proprie tyranni nomen induat, a moveatur quacumque ratione exu atque quam violenter' occupavit potesta

tem.

30

Si princeps populi consensu aut iure hereditario imperium tenet, eius vitia et libidines ferendae sunt eatenus, quoad eas leges honestatis et pudicitiae, quibus est astrictus, negligat.. Si vero rempublicam pessundat, publicas privatasque fortunas praedae habet, leges publicas et sacrosanctam religionem contemptui . . dissimulandum non est. Attente tamen cogitandum quae ratio eius principis abdicandi teneri debeat, ne malum malo cumuletur, scelus vindicetur scelere. Atque 35 ea expedita maxime et tuta via est, si publici conventus facultas detur, communi consensu quid statuendum sit deliberare, fixum ratumque habere quod communi sententia steterit.. Si medicinam respuat, neque spes ulla sanitatis relinquatur, sententia pronunciata licebit reipublicae eius imperium detrectare primum. . etsi res feret neque aliter se respublica tueri possit.. defensionis iure.. principem publicum hostem declaratum ferro 40 perimere. Eademque facultas esto cuicunque privato, qui spe impunitatis abiecta, neglecta salute in conatum iuvandi rempublicam ingredi voluerit. Roges quid faciendum, si publici conventus facultas erat sublata, quod saepe potest contingere. Par profecto, mea quidem sententia, iudicium erit, cum principis tyrannide oppressa republica, sublata civibus inter se conveniendi facultate voluntas non desit delendae tyrannidis, scelera principis manifesta 45 modo et intoleranda vindicandi, exitiales conatus comprimendi, ut si sacra patria pessundet publicosque hostes in provinciam attrahat: qui votis publicis favens eum perimere tentarit, haudquaquam inique eum fecisse existimabo.. Ita.. est.. iuris in aperto, fas fore tyrannum perimere. Neque est periculum, ut multi eo exemplo in principum vitam saeviant, quasi tyranni sint. Neque enim id in cuiusquam privati 50 arbitrio ponimus, non in multorum, nisi publica vox populi adsit, viri eruditi et graves in consilium adhibeantur. Praeclare cum rebus humanis geretur, si multi homines forti pectore invenirentur pro libertate patriae vitae contemptores et salutis, sed plerosque incolumitatis cupiditas retinet magnis saepe

1 S. 53.

Iacques Clément ermordete König Heinrich III. von Frankreich in St. Cloud am 1. August 1589; cf. ELAVISSE, Histoire de France, VI 4, P 1904, 299. 2 S. 54. 3 S. 57. 4 S. 58. 5 S. 59. 6 S. 60.

conatibus adversa. Itaque ex tanto numero tyrannorum, quales antiquis temporibus extiterunt paucos quosdam numerare licet ferro suorum periisse.. Est1 tamen salutaris cogitatio, ut sit principibus persuasum, si rempublicam oppresserint, si vitiis et foeditate intolerandi erunt, ea conditione vivere ut non iure tantum, sed cum laude et gloria perimi 5 possint.

Cap. 7. An liceat tyrannum veneno occidere.

3

Miseram 2 plane vitam, cuius ea conditio est, ut qui occiderit, in magna tum gratia tum laude futurus sit. Hoc omne genus pestiferum et exitiale ex hominum communitate exterminare gloriosum est.. Itaque aperta vi et armis posse occidi 10 tyrannum sive impetu in regiam facto sive commissa pugna in confesso est, sed et dolo atque insidiis exceptum. Est quidem maioris virtutis et animi simultatem aperte exercere, palam in hostem reipublicae irruere, sed non minoris prudentiae, fraude et insidiis locum captare, quod sine motu contingat, minori certe periculo publico atque privato.. Quaestionem tamen habet, an par facultas sit veneno herbisque lethalibus hostem publicum tyrannumque (idem enim 15 iudicium est) occidendi.. Me auctore neque noxium medicamentum hosti detur neque lethale venenum in cibo et potu temperetur in eius perniciem. Hoc tamen temperamento uti in hac quadem disputatione licebit: si non ipse, qui perimitur, venenum haurire cogitur, quo intimis medullis concepto pereat, sed exterius ab alio adhibeatur nihil adiuvante eo, qui perimendus est. Nimirum cum tanta vis est veneni, ut sella 20 e o aut veste delibuta vim interficiendi habeat.

508.

[ocr errors]

Resolutiones S. Officii (1608-1610): Verweigerung des Treueides an König Iakob I. von England 5.

Die folgenden Entscheidungen sind abgedruckt aus der Zeitschrift Analecta ecclesiastica. RANKE, Engl. G. I, B 1859, 530 ff.; Päpste II 479 ff.; SRGARDINER, Hist. of England, 25 Lo 1863, 278 ff.; JLINGARD, Hist. of England IX, P 1826, 81 ff.; HERGENRÖTHER III 311 f.; MÖLLER-KAWERAU, KG III 349 ff.; REUSCH, Index II 337 ff.

46. Anglis catholicis et Scotis ibidem commorantibus scribitur per sanctitatis breve, ne praestent iuramentum iussum a rege Angliae, cum in eo negatur recognitio summi pontificis et primatus huius s. sedis. 17. Sept. 1607; 4. Sept. 1608; 18. Sept. 1608 (AE II 20 360).

35

57. Angliae archipresbyter petit per ssmum concedi breve Anglis catholicis, ne quidquam tractent aut executioni mandent contra regem, sed obedientiam in temporalibus ei praestent. Rescribitur non esse expediens, sed quod hortentur catholici ad concordiam et confidant in Deo. 25. Dez. 1610 (AE II 360).

642. Iuramenti forma Anglis proposita non probatur, et respondetur quod nulla admittatur forma iuramenti, in qua continetur aliquid contra fidem catholicam et autoritatem papae, circa deponendos, privandos et excommunicandos reges. 4. Sept. 1608; 18. eiusd. (AE III 352).

509.

[ocr errors]

Resolutiones S. Officii (1597-1639): Die Taufe. 40 Die folgenden Entscheidungen sind abgedruckt aus der Zeitschrift Analecta ecclesiastica. Wiederholung der Taufe: HINSCHIUS § 200, IV 29 f., 46 f.; § 307, V 687 f.; STEHFEN, Wiedertaufe in der röm.-kath. K, 40 ff.; Taufe ohne Einwilligung des Getauften: HINSCHIUS IV § 200, IV 29. 26 n. 5, 27 n. 1; Ketzertaufen: ib. § 200, IV 43 ff. 120. Circa baptismum datum Alegretae annorum trium circiter filiae he45 braeae a Faustina Ciani in vitis parentibus, relatis informationibus emi dni censuerunt parvulam puellam esse vere baptizatam, concurrente materia, forma et intentione, baptismum probari unico teste, et quamvis filii hebraeorum non possint invitis parentibus baptizari, si tamen de facto baptizentur, valet baptismus et character imprimitur; filiam baptizatam penes christianos alendam; mulierem baptizantem acriter mo1 S. 61. 2 S. 64. 3 S. 65. 4 S. 67. 51603-1625.

nendam, ut in posterum caveat a similibus; notificandum vero populo, non licere invitis parentibus filios hebraeorum baptizare 1, quia licet finis sit bonus media autem non licita, potissimum stante bulla Iulii III. imponente poenam 1000 ducatorum et suspensionis baptizantibus filios hebraeorum invitis parentibus. 23. Juli 1639 (AE II 408).

124. Baptismus male collatus reiteratur, sed si tamen dubitatur 5 an sit male collatus reiteratur sub conditione. 25. Jan. 1607 (AE II 409).

125. Baptizati ab haereticis in forma ecclesiae non rebaptizantur, sed supplentur defectus, ut orationes, exorcismi et unctiones, et muniuntur sacramento confirmationis quatenus non fuerint confirmati. 8. Febr. 1597 (AE II 409).

140. Nobilis Gallus baptizatus ab haereticis Calvinistis et petens rebaptizari sub conditione et suppleri solemnitates exorcismorum, ssmus auditis votis, dixit non esse rebaptizandum et ei signanter mandavit ut scrupula deponat. 5. März 1606 (AE II 410).

10

510. Papst Paul V. (1605—1621): Verurteilung der Lehre des Kopernikus 15 (1616).

Dekret der Congr. Indicis 5. März 1616: J. B. Ricioli, Almagestum novum, Bononiae 1651, t. I p. 11 496. — KV GEBLER, Galileo Galilei u. d. röm. Curie, St 1876, 401 cf. 105; FHREUSCH, Process Galilei's u. d. Iesuiten, Bonn 1879, 110. 442; LPROWE, Nic. Coppernicus, 2 Bde., B 1883. 84; MCANTOR, G. d. Mathematik II, L 1900, 470; SCHANZ, KL 3, 1884, 1079.

20

Extractus decreti s. congregationis eminent. s. r. e. cardinalium sub Paulo V. - Et quia etiam ad notitiam praefatae congregationis pervenit, falsam illam doctrinam Pythagoricam, divinaeque scripturae omnino adversantem, de mobilitate terrae et immobilitate solis, quam Nicolaus Copernicus 2 de revolutionibus orbium coelestium et Didacus 25 a Stunica in Job 3 etiam docent, iam divulgari et a multis recipi, sicut videre est ex epistola quadam impressa cuiusdam patris Carmelitae, cui titulus: Lettera del R. P. Maestro Paolo Antonio Foscarini Carmelitano, sopra l'opinione dei Pittagorici, et del Copernico della mobilità della terra, et stabilità del sole et il nuovo Pittagorico sistema del mondo, in Napoli per Lazzaro Scorriggio 1615. In qua dictus pater ostendere 30 conatur, praefatam doctrinam de immobilitate solis in centro mundi et mobilitate terrae consonam esse veritati et non adversari sacrae scripturae. Ideo ne ulterius huiusmodo opinio in perniciem catholicae veritatis serpat, censuit dictos Nicolaum Copernicum de revolutionibus orbium et Didacum a Stunica in Job suspendendos esse donec 35 corrigantur, librum vero P. Pauli Antonii Foscarini Carmelitae omnino prohibendum atque damnandum, aliosque omnes libros pariter idem docentes, prohibendos, prout praesenti decreto omnes respective prohibet, damnat atque suspendit.

1 cf. Resolutio S. Officii v. 16. April 1625, AE II 408 Nr. 119.

2 Gest. in Frauenburg 24. Mai 1543. In demselben Jahr erschien in Nürnberg das, bereits 1530 vollendete, Werk: De revolutionibus orbium caelestium libri VI.

3 DIDACUS A STUNICA, commentaria in Iob, Toledo 1584.

1620 wurde ein Monitum S. Congregationis ad Nicolai Copernici lectorem eiusque emendatio, permissio et correctio (RICCIOLI 496) für Neudrucke des kopernikanischen Werks veröffentlicht, demzufolge Kopernikus seine Ansicht nur ,,ex hypothesi" vertritt. Bis 1757 wurden dann in den Indices verboten: libri omnes docentes mobilitatem terrae et immobilitatem solis; erst durch das von Pius VII. bestätigte Dekret der Indexkongregation v. 11. Sept. 1822 ist die literarische Vertretung der kopernikanischen Lehre direkt freigegeben worden, cf. REUSCH, Index II 1, 395. 400.

5

368 511. Gregor XV.: Congregatio de propaganda fide.-512. Urban VIII.: Ignatius v. Loyola.

511. Papst Gregor XV. (1621–1623): Bulle,,Inscrutabili" vom 22. Juni 1622: Errichtung der Congregatio de Propaganda fide.

Bullarium pontificium s. congregationis de propag. fide I, Rom 1839, 26 ff. OMEJER, Die Propaganda, Gö 1852. 53; JSCHMIDLIN, Kath. Missionslehre, Mstr 1919, 135 ff. u. Zts. M.wiss. XII, 1.

Inscrutabili divinae providentiae arcano ad Christi ecclesiae regenda gubernacula nullis nostris meritis a Spiritu sancto vocati praecipuas nostri pastoralis muneris partes esse intelligimus, sedulo invigilandi et quantum nobis ex alto conceditur intentis studiis adnitendi, ut oves miserabiliter errantes ad Christi ovile adducantur ac dominum gregis 10 agnoscant et pastorem. Quo scilicet divina adspirante gratia desinant per infelicia pascua infidelitatis et haeresum vagari et aqua mortifera pestilentiae potari, sed in loco pascuae verae fidei ac salutaris doctrinae collocentur et adducantur ad vitae fontes aquarum. (Missionspflicht aller Christen, mehr noch der Bischöfe, vor allem des Papstes.) Quocirca quod Apostolis omnibus a Domino mandabatur, ut praedicarent evangelium omni creaturae, 15 principaliter Petro incumbebat, qui omnibus praestabat praerogativa principatus et cui soli iniunctum fuerat a Domino, ut pasceret oves suas. Quantum vero his calamitosis temporibus excreverit errantium et dispersarum ovium numerus, qui ecclesiam sanctam eius catholicam, Christi ovile, vel nunquam cognoverunt vel cognitam Sathanae dolis deseruerunt, sine lacrimis commemorari non potest. - Ubi vero, peccatis nostris facien20 tibus, inimicus homo super bonum semen in septentrionalis partibus seminavit haeresum zizania, ita dira contagia grassata sunt, ut animas innumerabiles iamdiu perdiderit ac provincias et regna Christo per summam iniuriam erepta suae tyrannidi mancipaverit. Quamobrem ... nonnullorum ven. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium peculiari solicitudini negotium committendum duximus, prout tenore praesentium committimus 25 et demandamus. Volentes, ut in unum congregati, adhibitis etiam aliquot Romanae curiae praelatis et religiosis viris ac secretario, prout nos hac prima vice eos adhiberi voluimus et nominavimus, in commune consulant tantaeque rei nobiscum invigilent ac tam sancto et divinae maiestati maxime grato operi, quanto melius fieri poterit, incumbant: quod, ut commodius praestari possit, semel coram Nobis, ac bis saltem in domo antiqui30 oris eorum quolibet mense congregentur, om n i aque et singula negotia ad fidem in universo mundo propagandam pertinentia cognoscant et tractent, et graviora quae in praedicta domo congregati tractaverint, ad Nos referant, alia vero per seipsos decidant, et expediant pro eorum prudentia. Missionibus omnibus ad praedicandum et docendum evangelium et catholicam doctrinam 35 superintendant, ministros necessarios constituant et mutent.

40

Papst Urban VIII. (1623—1644).

512. 1. Urban VIII.: Kanonisation des Ignatius v. Loyola (1623). Bulle,,Rationi congruit“ v. 6. Aug. 1623: BR XIII 23 ff. DÖLLINGER-REUSCH, Bellarmin 314 ff.; La Canonizzazione dei Santi Ignacio di Loiola e Francesco Saverio, Roma 1922.

Dudum siquidem fel. rec. Gregorius papa XV. praedecessor noster, pie attendens quod ineffabilis Dei bonitas et misericordia.. novissimis temporibus, cum.. veterem autem religionem omnemque illius sanctitatem ac perfectioris vitae professionem Lutherus, monstrum teterrimum, aliaeque detestabiles pestes blasphemis eorum linguis in sep45 tentrionis partibus corrumpere et depravare ac sedis apostolicae auctoritati detrahere conarentur, excitavit spiritum Ignatii Loiolae, qui ex medio honorum cursu et a saeculari et terrena militia admirabili quadam ratione vocatus, ita se divino imperio regendum

« PreviousContinue »