Page images
PDF
EPUB

-

sancta, quod Deo consecrata dedicataque sit. Nec mirum cuiquam videri debet, ecclesiam dici sanctam, tametsi multos peccatores continet. Sancti enim vocantur fideles, qui populus Dei effecti sunt, quive se fide et baptismate suscepto Christo consecrarunt. Sancta etiam dicenda est, quod veluti corpus cum sancto capite Christo Domino totius 5 sanctitatis fonte coniungitur, a quo Spiritus sancti charismata et divinae bonitatis divitiae diffunduntur. — Accedit etiam, quod sola ecclesia legitimum sacrificii cultum et salutarem habet sacramentorum usum, per quae tamquam efficacia divinae gratiae instrumenta Deus veram sanctitatem efficit, ita ut quicunque vere sancti sunt, extra hanc ecclesiam esse non possint. Patet igitur, ecclesiam esse sanctam, ac sanctam quidem, quoniam 10 corpus est Christi, a quo sanctificatur cuiusque sanguine abluitur.

I 10, 14. Tertia proprietas ecclesiae ea est, ut catholica, nempe universalis vocetur; quae appellatio vere illi tributa est, quoniam, ut testatur s. Augustinus 1, a solis ortu usque ad occasum unius fidei splendore diffunditur. Neque enim, ut in humanis rebus publicis aut haereticorum conventibus, unius tantum regni terminis, aut uno homi15 num genere ecclesia definita est; verum omnes homines, sive illi barbari sint sive Scythae, sive servi sive liberi, sive masculi sive feminae, caritatis sinu complecitur. - Praeterea omnes fideles, qui ab Adam in hunc usque diem fuerunt, quive futuri sunt, quamdiu mundus exstabit, veram fidem profitentes, ad eandem ecclesiam pertinent, quae,,super fundamento Apostolorum" 2 fundata est. - Universalis etiam ob eam causam dicitur, quod 20 omnes, qui salutem aeternam consequi cupiunt, eam tenere et amplecti debeant.

I 10, 15. Sed ex origine etiam, quam revelata gratia ab Apostolis ducit, ecclesiae veritatem agnoscimus; siquidem eius doctrina veritas est, non recens neque nunc primum orta sed ab Apostolis iam olim tradita, et in omnem orbem terrarum disseminata. Ex quo fit, ut nemo dubitare possit, impias haereticorum voces longe a verae ecclesiae fide abesse, 25 quum doctrinae ecclesiae, quae ab Apostolis ad hanc fidem praedicata est, adversentur. Quare, ut omnes intelligerent, quaenam esset ecclesia catholica, patres in symbolo illud divinitus addiderunt:,,a postolicam".

I 10, 16. Sed quemadmodum haec una ecclesia errare non potest in fidei ac morum disciplina tradenda, quum a Spiritu sancto gubernetur, ita ceteras omnes, 30 quae sibi ecclesiae nomen arrogant, ut quae diaboli spiritu ducantur, in doctrinae et morum perniciosissimis erroribus versari necesse est.

485. 4. Catechismus Romanus: Die Haeretiker.

I 10, 1. Si quis hanc veritatem (art. 9 des Glaubensbekenntnisses: credo sanctam ecclesiam catholicam) firmo animo conceptam habuerit, facile horrendum haeresis peri35 culum effugiet. Non enim, ut quisque primum in fide peccarit, haereticus dicendus est, sed qui ecclesiae auctoritate neglecta impias opiniones pertinaci animo tuetur. Cum igitur fieri non possit, ut aliquis se haeresis peste commaculet, si iis fidem adhibeat, quae in hoc articulo credenda proponantur, curent omni studio pastores, ut fideles cognito hoc mysterio contra adversarii artes muniti in fidei veritate perseverent. I 10, 8. Ex quo fit, ut tria tantummodo hominum genera ab ea (sc. ab ecclesia militante) excludantur: primo infideles, deinde haeretici et schismatici, postremo excommunicati. Ethnici quidem, quod in ecclesia nunquam fuerunt, neque eam unquam cognoverunt, nec ullius sacramenti participes in populi cristiani societate facti sunt. Haeretici vero atque schismatici, quia ab ecclesia 45 desciverunt. Neque enim illi magis ad ecclesiam spectant, quam transfugae ad exercitum

40

1 Sermo 242. 2 Eph 2 20.

pertineant, a quo defecerunt. Non negandum tamen, quin in ecclesiae potestate sint, ut qui ab ea in iudicium vocentur, puniantur et anathemate damnentur. Postremo etiam excommunicati, quod, ecclesiae iudicio ab ea exclusi, ad illius communionem non pertineant, donec resipiscant. De ceteris autem, quamvis improbis et sceleratis hominibus, adhuc eos in ecclesia perse- 5 verare dubitandum non est; idque fidelibus tradendum assidue, ut, si forte ecclesiae antistitum vita flagitiosa sit, eos tamen in ecclesia esse, nec propterea quicquam de eorum . potestate detrahi, certo sibi persuadeant.

IV 13, 18. Magnum est desperatae salutis argumentum, cum (homines) vel non quaerunt verbum Dei vel, si adsit, non sustinent et illam impietatis vocem in Deum effun- 10 dunt1: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. In hoc furore animi et mentis caecitate versantur illi, qui neglectis iis, qui legitime eis praesunt, catholicis et episcopis et sacerdotibus, et a sancta Romana ecclesia desciscentes corruptoribus Dei verbi haereticis se in disciplinam tradiderunt.

IV 15, 10. In malam partem tentantur homines, cum ad peccatum aut exitium 15 impelluntur, quod proprium diaboli officium est... Nonnumquam habet (diabolus) emissarios et excursores perditos homines imprimisque haereticos, qui sedentes in cathedra pestilentiae, malarum doctrinarum mortifera semina dispergunt, ut illos, qui nullum delectum aut discrimen habent virtutis et vitiorum, homines, per se proclives ad malum, nutantes ac praecipitantes impellant.

486. 5. Catechismus Romanus: Der römische Bischof.

I 10, 10. Unus est eius (sc. ecclesiae) rector ac gubernator, invisibilis quidem Christus, quem aeternus Pater dedit 2:,,caput super omnem ecclesiam, quae est corpus eius." Visibilis autem is, qui Romanam cathedram Petri Apostolorum principis legitimus successor tenet.

I 10, 11. De quo (sc. de Romano Pontifice) fuit illa omnium patrum ratio et sententia consentiens, hoc visibile caput ad unitatem ecclesiae constituendam et conservandam necessarium fuisse. Quod praeclare vidit et scripsit s. Hieronymus 3.., Irenaeus . ., Cyprianus 5.., Optatus Milevitanus o.., Basilius.., Ambrosius.

20

25

30

II 7, 25. Qui (sc. ordo sacerdotii) tametsi unus est, varios tamen dignitatis et potestatis gradus habet. Primus est eorum, qui sacerdotes simpliciter vocantur.. secundus est episcoporum. . tertius est archiepiscoporum. In quarto gradu patriarchae collocantur, id est primi supremique patres. Olim in universa ecclesia, praeter summum Romanum Pontificem, quatuor tantum patriarchae numerabantur neque omnes tamen dignitate 35 pares; nam Constantinopolitanus, etsi ad eum post omnes alios hic honos delatus est, tamen ob imperii maiestatem altiorem locum obtinuit. Proximus est Alexandrinus, cuius ecclesiam Marcus evangelista iussu principis apostolorum fundavit. Tertius Antiochenus, ubi Petrus sedem primo locavit. Extremum gradum habet Hierosolymitanus, quam ecclesiam Iacobus frater Domini rexit. Praeter hos omnes 40 catholica ecclesia Romanum Pontificem Maximum, quem in Ephesina synodo Cyrillus Alexandrinus archiepiscopum, totius orbis terrarum patrem et patriarcham appellat, semper venerata est. Cum enim in Petri Apostolorum principis

1 Io 21 14. 2 Eph 1 22.

3 c. Iovinianum 1 26; ep. 15 ad Damasum. 4 adv. haeres. III 3 cf. oben Nr. 40. 5 de unitate 4 cf. oben Nr. 66. • de schismat. Donat. II 2 cf. oben Nr. 130.

7 homil. 29 de poenitentia.

cathedra sedeat, in qua usque ad vitae finem sedisse constat: summum in eo dignitatis gradum et iurisdictionis Amplitudinem, non quidem ullis synodicis aut aliis humanis constitutionibus, sed divinitus datam agnoscit. Quamobrem omnium fidelium et episcoporum ceterorumque antistitum, 5 quocunque illi munere et potestate praediti sint, pater ac moderator, universali ecclesiae, ut Petri successor Christique Domini verus et legitimus vicarius praesidet.

487. 6. Catechismus Romanus: Die Sakramente.

II 1, 19. Atque hi quidem ministri, quoniam in sacra illa functione non suam sed 10 Christi personam gerunt, ea re fit, ut sive boni sive mali sint, ea modo form a et m ateria utantur, quam ex Christi instituto semper ecclesia catholica servavit, idque facere proponant, quod ecclesia in ea administratione facit, vere sacramenta conficiant et conferant, ita ut gratiae fructum nulla res impedire possit, nisi, qui ea suscipiunt, se ipsos tanto bono fraudare et Spiritui sancto velint obsistere... 15 Quemadmodum arboribus nihil obest eorum improbitas, quorum manu satae sunt, ita nihil vitii aliena culpa contrahi illis posse, qui malorum hominum ministerio Christo insiti sunt. Quare, ut ex D. Iohannis evangelio sancti patres nostri docuerunt, Iudas etiam Iscariotes plures baptizavit, ex quibus tamen neminem iterum baptizatum fuisse legimus 1.

20

488. 7. Catechismus Romanus: Ketzertaufe.

II 2, 23. Cogente necessitate sine solemnibus caeremoniis baptizare possunt. . omnes, etiam de populo, sive mares sive feminae, quamcunque illi sectam profiteantur. Nam et Iudaeis quoque et infidelibus et haereticis, cum necessitas cogit, hoc munus permissum est, si tamen id efficere propositum eis fuerit, quod ecclesia catholica in eo 25 administrationis genere efficit.

[ocr errors]

Baptismus conditionalis: II 2, 55. Neque vero quisquam putet, eum (sc. baptismum) ab ecclesia iterari, cum adhibita huiusmodi verborum formula aliquem abluit, de quo incertum est, an baptizatus prius fuerit:,,Si baptizatus es, te iterum non baptizo; si vero nondum baptizatus es, ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus 30 sancti." Ita enim non impie iterari, sed sancte cum adiunctione baptismum administrari dicendum est. II 2, 56. Qua in re tamen diligenter a pastoribus aliqua providenda sunt, in quibus fere quotidie non sine maxima sacramenti iniuria peccatur. Neque enim desunt, qui nullum scelus admitti posse arbitrentur, si quemvis sine delectu cum adiunctione illa baptizent; quare si infans ad eos deferatur, nihil prorsus quaerendum putant, an is 35 prius ablutus fuerit, sed statim ei baptismum tribuunt; quin etiam, quamvis exploratum habeant, domi sacramentum administratum esse, tamen sacram ablutionem in ecclesia adhibita solemni caeremonia cum adiunctione repetere non dubitant, quod quidem sine sacrilegio facere non possunt, et eam maculam suscipiunt, quam divinarum rerum scriptores irregularitatem vocant. Nam ea baptismi forma ex Alexandri papae 3 auctoritate in illis 40 tantum permittitur, de quibus re diligenter perquisita dubium relinquitur, an baptismum rite susceperint; aliter vero nunquam fas est etiam cum adiunctione baptismum alicui iterum administrare.

[blocks in formation]

489. 8. Catechismus Romanus: Das Priestertum.

II 7, 2. Primum fidelibus tradendum est, quanta sit huius instituti, si summum eius gradum, hoc est sacerdotium spectemus, nobilitas et excellentia. Nam cum e piscopi et sacerdotes tanquam Dei interpretes et internuntii quidam sint, qui eius nomine divinam legem et vitae praecepta homines edocent, et ipsius Dei personam 5 in terris gerunt, perspicuum est, eam esse illorum functionem, qua nulla maior excogitari possit, quare merito non solum angeli, sed dii etiam, quod Dei immortalis vim et numen apud nos teneant, appellantur.

II 7, 6 (Potestas ecclesiastica) duplex est: ordinis et iurisdictionis. Ordinis potestas ad verum Christi Domini corpus in sacrosancta eucharistia refertur. Iuri s- 10 dictionis vero potestas tota in Christi corpore mystico versatur. Ad eam enim spectat, christianum populum gubernare et moderari et ad aeternam coelestemque beatitudinem dirigere. II 7, 7. Verum ordinis potestas non solum consecrandae eucharistiae vim et potestatem continet, sed ad eam accipiendam hominum animos praeparat et idoneos reddit, ceteraque omnia complectitur, quae ad eucharistiam quovis modo 15 referri possunt.

[ocr errors]

Papst Pius V. (1566-1572).

490. 1. Pius V.: Verurteilung von 79 Sätzen aus Schriften des Michael Bajus (1567). Bulle,,Ex omnibus afflictionibus", 1. Okt. 1567, der authentische Text in der Bulle,,Provisionis nostrae" Gregors XIII., 28. Jan. 1579: BR VIII 315 ff.; Collectio iudiciorum de 20 novis erroribus, qui ab initio XII. saeculi usque ad a. 1735 proscripti sunt; opera Caroli Duplessis D'Argentré, t. III, P 1736, II 109 ff.; wiederholt in Urbans VIII. Konstitution ,,In eminenti“ 19. Juni 1643: ib. III 2, 245 f., BR XV 92 ff. FXLINSENMANN, Mich. Bajus, Tü 1867; SCHEEBEN, KL 1, 1882, 1852 ff.; HERGENRÖTHER III 382 ff.; SEEBERG, RE 2, 1897, 363 ff.; DG IV 847; HARNACK, DG III 735 ff.; PASTOR, Päpste VIII, 1920, 267 ff. 25 8. In redemptis per gratiam Christi nullum inveniri potest bonum meritum, quod non sit gratis indigno collatum. - 10. Solutio poenae temporalis, quae peccato dimisso saepe manet, et corporis resurrectio proprie nonnisi meritis Christi adscribenda est. - 20. Nullum est peccatum ex natura sua veniale, sed omne peccatum meretur poenam aeternam. - 25. Omnia opera infidelium sunt peccata, et philosophorum virtutes sunt vitia. 26. 30 Integritas primae creationis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed naturalis eius conditio. 27. Liberum arbitrium, sine gratiae Dei adiutorio, nonnisi ad peccandum valet. 28. Pelagianus est error, dicere, quod liberum arbitrium valet ad ullum peccatum vitandum. - 35. Omne quod agit peccator vel servus peccati, peccatum est. -45. Sacrificium missae non alia ratione est sacrificium, quam generali illa, qua omne opus, quod 35 fit, ut sancta societate Deo homo inhaereat. 51. Concupiscentia, sive lex membrorum, et prava eius desideria, quae inviti sentiunt homines, sunt vera legis inobedientia. 58. Peccator poenitens non vivificatur ministerio sacerdotis absolventis, sed a solo Deo, qui poenitentiam suggerens et inspirans vivificat eum et resuscitat; ministerio autem sacerdotis solum reatus tollitur. -59. Quando per eleemosynas aliaque poenitentiae opera 40 Deo satisfacimus pro poenis temporalibus, non dignum pretium Deo pro peccatis nostris offerimus, sicut quidam errantes autumant, nam alioquin essemus, saltem aliqua ex parte, redemptores, sed aliquid facimus, cuius intuitu Christi satisfactio nobis applicatur et communicatur. 60. Per passiones sanctorum in indulgentiis communicatas non proprie redimuntur nostra delicta, sed per communionem caritatis nobis eorum passiones impar- 45 tiuntur, ut digni simus, qui pretio sanguinis Christi a poenis pro peccatis debitis liberemur. -73. Nemo, praeter Christum, est absque peccato originali: hinc beata virgo mortua est propter peccatum ex Adam contractum, omnesque eius afflictiones in hac vita sicut

5

et aliorum iustorum fuerunt ultiones peccati actualis vel originalis. - 76. Quamdiu aliquid concupiscentiae carnalis in diligente est, non facit praeceptum 1: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. 77. Satisfactiones laboriosae iustificatorum non valent expiare de condigno poenam temporalem restantem post culpam condonatam.

§ 2. Quas quidem sententias stricto coram nobis examine ponderatas, quamquam nonnullae aliquo pacto sustineri possent 2 in rigore et proprio verborum sensu ab assertoribus intento haereticas erroneas suspectas temerarias scandalosas et impias in aures offensionem immittentes respective ac quaecunque super iis verbo scriptoque emissa praesentium auctoritate damnamus.

10 491.

2. Pius V. Bulle,,Regnans in excelsis", 25. Febr. 1570: Macht des Papstes über Völker und Länder; Absetzung der Königin Elisabeth von England; Entbindung ihrer Untertanen vom Treueid.

4

BR VII 810 ff. Zur Bannbulle: AOMEYER, England u. d. kath. K. unt. Elisabeth I., Rom 1911, 60 ff.; RANKE, Päpste II 85; REUSCH, Beitr. z. G. d. Jes.ordens 254 ff. Ueber 15 Mordanschläge auf Elisabeth: DÖLLINGER-REUSCH, Bellarmin 306 ff.; HOENSBROECH, Papsttum I 201 ff.; MÖLLER-KAWERAU, KG III 308 ff.; PASTOR VIII 436 ff.

Regnans in excelsis, cui data est omnis in coelo et in terra potestas, unam sanctam catholicam et Apostolicam ecclesiam, extra quam nulla est salus, uni soli in terris, videlicet Apostolorum principi Petro Petrique successori Romano pontifici in potestatis pleni20 tudine tradidit gubernandam. Hunc unum super omnes gentes et omnia regna principem constituit, qui evellat, destruat, dissipet, disperdat, plantet et aedificet...

1... Impiorum numerus tantum potentia invaluit, ut nullus iam in orbe locus sit relictus, quem illi pessimis doctrinis corrumpere non tentarint, adnitente inter caeteros flagitiorum serva Elisabeth, praetenta Angliae regina, ad quam veluti ad asylum omnium 25 infestissimi profugium invenerunt. Haec eadem, regno occupato supremi ecclesiae capitis locum in omni Anglia eiusque praecipuam auctoritatem atque iurisdictionem monstruose sibi usurpans, regnum ipsum iam tum ad fidem catholicam et bonam frugem reductum rursum in miserum exitium revocavit.

2. Usu namque verae religionis, quam ab illius desertore Henrico VIII. olim eversam, 30 clarae memoriae Maria regina legitima huius sedis praesidio reparaverat, potenti manu inhibito secutisque et amplexis haereticorum erroribus, regium consilium ex Anglica nobilitate confectum diremit illudque obscuris hominibus haereticis complevit, catholicae fidei cultores oppressit, improbos concionatores ac impietatum administros reposuit; missae sacrificium, preces, ieiunia, ciborum delectum, coelibatum ritusque catholicos 35 abolevit; libros manifestam haeresim continentes toto regno proponi; impia mysteria et instituta ad Calvini praescriptum a se suscepta et observata, etiam a subditis servari mandavit; episcopos, ecclesiarum rectores et alios sacerdotes catholicos suis ecclesiis et beneficiis eiicere, ac de illis et aliis rebus ecclesiasticis in haereticos homines disponere; deque ecclesiae causis decernere ausa praelatis, clero et populo, ne Romanam ecclesiam 40 agnoscerent neve eius praeceptis sanctionibusque canonicis obtemperarent, interdixit; plerosque in nefarias leges suas venire et Romani pontificis auctoritatem atque obedientiam abiurare seque solam in temporalibus et spiritualibus dominam agnoscere iureiurando coegit; poenas et supplicia in eos, qui dicto non essent audientes, imposuit easdemque ab iis qui in unitate fidei et praedicta obedientia perseverarunt exegit; catholicos antistites

1 Mt 22 37.

2 An den Umstand, daß die Bulle keine Interpunktionszeichen hatte, knüpfte der Streit über das Comma Pianum an, ob nämlich das Komma nach possent (so die herkömmliche Interpunktion von röm.-kath. Seite) oder nach intento zu setzen ist.

« PreviousContinue »