Page images
PDF
EPUB

sime praesul, si vobis placet et omnibus episcopis et presbyteris hic residentibus libellus quem prae manibus habeo, coram vobis legatur, de vita et miraculis venerabilis Udalrici, sanctae Augustanae ecclesiae dudum episcopi, et quid libitum vobis fuerit, decernatur. Quia Spiritus sancti testatur praesentia et congregatio sacerdotum, certum esse quod 5 legimus, quia nec potest veritas nostra mentiri, cuius in evangelio ista est sententia 1: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi et ego sum in medio eorum. Quod cum ita sit, nec huic tam brevi numero Spiritus sanctus deest: quanto magis eum nunc interesse credamus, quando in unum convenit turba sanctorum? sanctum namque est pro debita veneratione collegium.

10 Cumque perlecta esset vita praedicti sanctissimi episcopi, ventum est ad miracula, quae sive in corpore sive extra corpus gesta sunt, videlicet caecos illuminasse, daemones ab obsessis corporibus effugasse, paralyticos curasse, et quam plurima alia signa gessisse, quae nequaquam calamo et atramento illustrata sunt.

Quae omnia lepida satis urbanitate expolita recepimus, et communi consilio decre15 vimus, memoriam illius, id est sancti Udalrici episcopi, affectu piissimo, devotione fidelissima venerandam; quoniam sic adoramus et colimus reliquias martyrum et confessorum, ut eum cuius martyres et confessores sunt adoremus; honoramus servos, ut honor redundet in dominum, qui dixit 2: Qui vos recipit, me recipit. Ac proinde nos, qui fiduciam nostrae iustitiae 20 non habemus, illorum precibus ac meritis apud clementissimum Deum iugiter adiuvemur, quia divina saluberrima praecepta et sanctorum canonum ac venerabilium patrum instabant efficaciter documenta omnium ecclesiarum pio considerationis intuitu, immo apostolici moderaminis annisu, utilitatum commoditatem atque firmitatis perficere integritatem, quatenus memoria Udalrici iam praefati venerabilis episcopi, divino 25 cultui dicata existat et in laudibus Dei devotissime persolvendis semper valeat proficere.

259. Papst Benedikt VIII. (1012-1024); Synode zu Pavia 1022: Priesterehe; Priesterkinder.

Mg LL Sect. IV, Constitutiones et acta publica imperatorum et regum I ̧71 ff.; Mansi 19, 343 ff. 30 SHIRSCH-HBRESSLAU, JB. d. dt. Reichs unt. Heinrich II., III., L 1875, 214 ff.; HAUCK, III 518 ff.; HEFELE IV 670.

Praefatio Benedicti papae VIII.

Hi tamen maxime contra eam (sc. ecclesiam) saeviunt et pravis eam moribus et operibus commaculant, qui sacerdotes Dei dicuntur, qui bonis eius incrassantur et incrassati 35 recalcitrant. Reges utique et imperatores Christum secuti et populus catholicus armis fidei adquisitus amplissimis patrimoniis ecclesiam ditaverunt et exquisitissimis eam possessionibus ad mare usque ampliaverunt. Sed bene parata male sunt conservata. Omnes enim eam pertranseuntes diripiunt, et hi maxime qui videntur esse rectores modis omnibus quibus possunt conculcant et paupertant. Praedia enim et possessiones aut tollunt aut 40 minuunt aut quibusdam titulis et scriptis colludio fabricatis a nomine et a iure ceclesiae alienant; servos libertant, licet non possint; filiis congerones infrontati omnia congerunt. Ipsi quoque clerici qui sunt de familia ecclesiae, si sunt dicendi clerici qui vivunt ut ethnici, cum sint ab omni muliere legibus exclusi, ex liberis mulieribus filios procreant, ancillas ecclesiae hac sola fraude fugientes, ut matrem liberam filii quasi liberi prosequantur. 45 Ampla itaque praedia, ampla patrimonia et quaecumque bona possunt de bonis ecclesiae, 1 Mt 18 20. 2 Mt 10 40.

neque enim aliunde habent, infames patres infamibus filiis adquirunt. Et ut liberi non per rapinam appareant volunt enim in terra rapere libertatem, ut diabolus in caelo voluit deitatem in militiam eos mox faciunt transire nobilium. . Sic ecclesia olim ditissima, incuria et malignitate praesidentium et incorrecto ausu clericorum, pauperrima nostris est effecta temporibus. Sic annullatur ecclesia, sic mendicat. Sic aut perrarus aut ex 5 familia ecclesiae nullus iam invenitur qui valeat, quia hac fraude omnes filii servorum ecclesiae ad clericatum adspirant, non ut Deo serviant sed ut scortati cum liberis mulieribus, filii eorum de famulatu ecclesiae cum omnibus bonis ecclesiae raptis quasi liberi exeant.

Decretum domni papae B(enedict i).

I. Ut nullus in clero mulierem atting a t. Nullus presbyter, nullus 10 diaconus, nullus subdiaconus, nullus in clero uxorem aut concubinam admittat, cum nulli quoque laicorum scire liceat mulierem praeter uxorem. Quod si fecerit, secundum ecclesiasticam regulam deponatur. Sed neque secundum humanas leges ex longo factas et receptas ullus admirationis locum in plebe habeat.

II. Ut episcopus nullam feminam habeat neque cum aliqua habi- 15 tet. Episcopus sicut nullam habebit, ita cum nulla penitus habitabit. Quod si fecerit, et nostris regulis et mundanis legibus concordantibus honore quo se ipse fecit indignum abicietur. III. Ut filii clericorum, servorum ecclesiae, servi sint ecclesiae cum omnibus adquisitis. Filii et filiae omnium clericorum omniumque graduum de familia ecclesiae, ex quacumque libera muliere, quocum- 20 que modo sibi coniuncta fuerit, geniti, cum omnibus bonis per cuiuscumque manus adquisitis servi proprii suae erunt ecclesiae nec umquam ab ecclesiae servitute exibunt. (IV. Ut filiis clericorum, servorum ecclesiae, nullus iudex libertatem promittat. V. Ut servi ecclesiarum per manus liberi nihil adquirant. VI. Ut ille, qui chartam per suas manus accipit, finem (fidem?) ecclesiae faciat. VII. Ut nullus iudex aut tabellio 25 chartas scribant, quas servi ecclesiae per manus liberi adquirunt).

260.

Synode zu Limoges (1031): Interdikt.

Mansi XIX 541. HEFELE IV 695; FKOBER, AKR XXI, 1869; HINSCHIUS V 21 ff.; AKLUCKHOHN, G. d. Gottesfriedens, L 1857, 19 f.; LHUBERTI, Stud. z. Gottesfr. u. Landfrieden I, Ansb. 1892, 211 ff.; RIETSCHEL, RE 7, 1901, 24 ff.; SÄGMÜLLER II 361 ff.; 30 EKREHBIEL, The Interdict, Washington 1909.

Odolricus interea venerabilis pater familiae beati Martialis, sedens in cathedra iuxta primatem Lemovicensem, sacris ut erat indutus ornamentis, dare coepit consilium episcopis dicens: Hic vos, carissimi, decernere oportet medicinam, quam contra generalem morbum adhibeatis. Si enim de pace tenenda, sicut est vestra voluntas, principes militiae 35 Lemovicensis vobis obstiterint, quid contra ista sit agendum? Dixerunt episcopi: Hac in re petimus, carissime, ipse date consultum. Quibus ille: Nisi de pace acquieverint, ligate omnem terram Lemovicensem publica excommunicatione: eo videlicet modo, ut nem o nisi clericus aut pauper mendicans aut peregrinus adveniens aut infans a bimatu et infra in toto Lemovicino se peliatur, nec in alium episcopatum 40 ad sepeliendum portetur. Divinum officium per omnes ecclesias latenter agatur et baptismus petentibus tribuatur. Circa horam tertiam signa sonent in ecclesiis omnibus et omnes proni in faciem preces pro tribulatione et pace fundant. Poenitentia et viaticum in exitu mortis tribuatur. Altaria per omnes ecclesias, sicut in parasceue, nu dentur, et cruces et ornamenta abscondantur, quia signum 45 luctus et tristitiae omnibus est. Ad missas tantum, quas unusquisque sacerdotum ianuis

ecclesiarum obseratis fecerit, altaria induantur et iterum post missas nudentur. Ne mo in ipsa excommunicatione uxorem ducat. Nemo alteri osculum det. Nemo clericorum aut laicorum, vel habitantium vel transeuntium, in toto Lemovicino carnem comedat, neque alios cibos quam illos, quibus in quadragesima vesci licitum est. 5 Nemo clericorum aut laicorum tondeatur neque radatur, quousque districti principes, capita populorum, per omnia sancto obediant concilio.

261.

Ketzerei in der Diözese Mailand; Verbrennung einiger Ketzer (1034).

Landulfi historia Mediolanensis lib. II 27: MG SS VIII 66. FICKER, MÖG I 182; LEA, 10 G. d. Inquisition i. MA, hrsg. v. JHansen, I, Bonn 1905, 120 f.; HTHELOE, Ketzerverfolgungen im 11. und 12. Jahrh., B 1913, 18 f.

Et mittens Heribertus quamplurimos milites ad illum Montemfortem, omnes quos invenire potuit cepit; inter quos comitissam castri illius in hac haeresi sentientem cepit. Quos cum Mediolanum duxisset, et per multos dies et per suos sacerdotes, in fide catho15 lica eos reintegrari desiderans laborasset, timens, ne genus Italiae huius haeresi contaminaretur, perplurimum dolebat. At ipsi nefandissimi et a qua orbis parte in Italia fuissent eventi inscii, quasi boni sacerdotes cottidie tamen privatim rusticis, qui in hac urbe eos videndi causa convenerant, falsa rudimenta a scripturis divinis detorta seminabant. Quod cum civitatis huius maiores laici comperissent, rogo mirabili accenso, cruce domini 20 ab altera parte erecta, Heriberto nolente illis omnibus eductis lex talis est data, ut si vellent omni perfidia abiecta crucem adorarent, et fidem quam universus orbis tenet confiterentur, salvi essent; sin autem, vi vi flammarum globos arsuri intrarent. Et factum est, ut aliqui ad crucem domini venientes et ipsam confitentes fidem catholicam, salvi facti sunt; et multi manibus ante vultus missis inter flammas 25 exilierunt, et misere morientes in miseros cineres redacti sunt 1.

30

262.

Ketzerei in Châlons; B. Wazo v. Lüttich gegen die Tötung von
Ketzern (1045).

Anselmi gesta episc. Leodiensium: MG SS VII 226. 228. LOENING II 48 ff.; PFREDE RICQ, Corpus docum. inquisitionis Neerlandicae I, Gent 1889, 6 ff.; HTHELOE, Ketzerverfolggn. 19 f.; LEA, Inquisition im MA I 121.

Anfrage des Bischofs Roger II. v. Châlons bei Bischof Wazo von Lüttich über die Behandlung von Ketzern.

c. 62. Aiebat enim in quadam parte diocesis suae quosdam rusticos esse, qui perversum Manichaeorum dogma sectantes, furtiva sibi frequentarent conventicula, nescio quae 35 obscena et dictu turpia, quadam sua sollemnitate actitantes et per sacrilegam manuum impositionem dari Spiritum sanctum mentientes, quem ad astruendam errori suo fidem non alias a Deo missum quam in heresiarchae suo Mani, quasi nihil aliud sit Manis nisi Spiritus sanctus, falsissime dogmatizarent, incidentes in illam blasphemiam, quam iuxta veritatis vocem et hic et in futuro impossibile est remitti 2. Hi tales, ut dicebat, cogebant 40 quos possent in suam concedere turbam, nuptias abhominantes, esum carnium non modo devitantes, sed et quodcumque animal occidere profanum ducentes, tutelam errori suo assumere praesumentes, sententiam Domini in veteri lege occidere prohibentis. Si quos vero idiotas et infacundos huius erroris sectatoribus adiungi contingeret, statim eruditissimis etiam catholicis facundiores fieri asseverabat, ita ut sincera sane sapientium 45 eloquentia pene eorum loquacitate superari posse videretur. Addidit etiam plus de coti1 Memoriae Mediolanenses a. 1233: Mediolanenses incipierunt comburere haereticos; MG SS XVIII 402. 2 Mt 12 31.

diana perversione aliorum sese dolere, quam de ipsorum perditione. Quid de talibus praestet agendum, anxius praesul certum sapientiae consuluit secretarium, an terrenae potestatis gladio in eos sit animadvertendum, nec ne, modico fermento nisi exterminentur totam massam posse corrumpi.

Aus der Antwort des Bischofs Wazo v. Lüttich.

5

c. 63. Interim nihilominus meminisse debemus, quod nos qui episcopi dicimur, gladium in ordinatione quod est secularis potentiae non accipimus, ideoque non ad mortificandum sed potius ad vivificandum auctore Deo inungimur. Est tamen aliud quod sollicite de praedictis agendum est scismaticis, quod et vos nequaquam ignoratis, ut ipsi eisque communicantes catholica communione priventur, caeterisque 10 omnibus publice denuntietur, ut secundum propheticam1 ammonitionem exeant de medio eorum et immundissimam eorum sectam ne tetigerint, quoniam qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea 2.

263.

Kaiser Heinrich III. (1039–1056).

1. Reformation des Papsttums (1046).

15

Ann. Corbeienses a. 1046: MG SS III 6. ESTEINDORFF, JB. d. dt. Reichs unt. Heinrich III., I, L 1874, 313, 500 ff.; HAUCK III 588 ff.; CMIRBT, Gregor VI., RE 7, 1901, 94 ff. Synodus magna et prima Papiae, praesente domno Heinrico tunc rege; secunda Sutriae, in qua in praesentia regis secundum instituta canonum depositi sunt papae duo, medius et ultimus 3; tertia Romae feria 3. et 4., quae fuit nativitatis dominicae vigilia, 20 in qua canonice et synodice depositus est papa Benedictus, et unanimi cleri ac populi electione in locum eius substitutus est Suidgerus Bavenbergensis episcopus, est postera die nomine Clementis papa" consecratus, domnum Heinricum voto et favore maximo populi Romani coronavit imperatorem.

2. Tötung von Ketzern in Goslar (1051).

25

264. a) Herimanni Augiensis Chronicon a. 1052. MG SS V 130. STEINDORFF II 165 f.; THELOE, Ketzerverfolgungen 20 f. Imperator natalem domini Goslare egit, ibique quosdam haereticos, inter alia pravi erroris dogmata Manichea secta omnis esum animalis execrantes, consensu cunctorum, ne haeretica scabies latius serpens plures inficeret, in patibulo suspendi iussit. 30 265. b) Anselmi Gesta episcoporum Leodiensium.

MG SS VII 228.

c. 64. De hereticis nequaquam interficiendis. - Cum haec ita se habeant, cumque tam apertae rationi evangelica sanctione subnixae nil aeque rationabiliter valeat contradici, videant quibus vacat, quomodo inreprehensibiliter actum sit, quod cum Goslarii quidam 35 huiusmodi erroris sectatores essent deprehensi, post multam superstitionis suae discussionem iustamque pro pertinatia erroris excommunicationem suspendio insuper sint addicti. Cuius discussionis ordinem cum diligenter sciscitaremur, non aliam condempnationis eorum causam cognoscere potuimus, quam quia cuilibet episcoporum iubenti, ut pullum occiderent, inoboedientes extiterant. Vere fatebor enim nec silebo, Wazonem 40 nostrum, si haec tempora contigisset, huic sententiae assensum nequaquam praebiturum, exemplo beati Martini, qui ut intercederet pro Priscillianistis Maximi imperatoris turpiter adulantium sacerdotum consilio depravati edicto dampnatis, maluit excellentissimae 4 Benedict IX.

1 Jes 52 11.
2 Prd 13 1.
5 Clemens II. 1046-1047.

3 Gregor VI. und Silvester III. • Vgl. Nr. 262.

virtutis detrimentum incurrere, quam eripiendis etiam haereticis non consulere. Haec dicimus, non quia errorum haereticorum tutare velimus, sed quia hoc in divinis legibus nusquam sancitum non approbare monstremus.

Papst Leo IX. (1049–1054).

5 CHÖFLER, Die dt. Päpste II, R 1838, 1 ff.; DELARE, Un pape Alsacien, P 1876; PBRUCKER, L'Alsace et l'église au temps du pape Léon IX., P 1889; HAUCK III 595 ff.; MIRBT, Leo IX., RE 11, 1902, 379 ff.

266. 1. Reordinationen.

P. Damiani opusc. V, op. ed. Cajetanus tom. III 33. CMIRBT, Publizistik im Zeitalter 10 Gregors VII., L 1894, 434; LSALTET, Les réordinations, 1907; EHIRSCH, Sim. u. schismat. Weihen i. 11. Jahrh., AkR 87, 1908; JDREHMANN, Leo IX. u. d. Simonie, 1908.; SOHM II 356 ff. Id etiam nos non praeterit, quod nostrae memoriae nonus Leo papa plerosque simoniacos et male promotos tamquam noviter ordinavit.

267. 2. Investiturgesetz der Synode zu Rheims 1049.

15 can. 1: Mansi XIX 741.

- MIRBT, Publizistik 475; ASCHARNAGL, Begriff d. Investitur, St 1908, 13 f.

Ne quis sine electione cleri et populi ad regimen ecclesiasticum proveheretur.

268. 3. Bruch zwischen Rom und Byzanz (13. Juli 1054).

Humberti brevis et succincta commemoratio eorum quae gesserunt apocrisiarii sanctae Romanae 20 et apostolicae sedis in regia urbe: C. Will, Acta et scripta de controversiis ecclesiae graecae et latinae saec. XI, L 1861, 150 f. APICHLER, G. d. kirchl. Trennung I, 1864; HERGENRÖTHER, Photius III, 1869; LBRÉHIER, Le schisme oriental du XIe siècle, P 1899; HHALFMANN, Card. Humbert, Gö 1883; CMIRBT, RE 8, 1900, 445 ff.; KATTENBUSCH I 123 f.; STEINDORFF, JB. d. dt. Reichs, II 254 ff.; WNORDEN, Papsttum u. Byzanz, B 1903, 26 ff.; 25 HEFELE IV 764 ff.; AMICHEL, Bestand e. Trennung zw. d. griech. u. röm. K. schon vor Kerullarius? HJG 42, 1922.

1. Anno XII. imperii Constantini Monomachi indictione VII., ipso die nativitatis beati Ioannis Baptistae, advenientibus a domino papa Leone IX. apocrisiariis sanctae Romanae et apostolicae sedis, Humberto scilicet cardinali episcopo Silvae Candidae et 30 Petro Amalphitanorum archiepiscopo, Friderico quoque diacono et cancellario, ad monasterium Studii intra urbem Constantinopolitanam Niceta monachus, qui et Pectoratus, ante praesentiam praefati imperatoris et procerum eius insistentibus ipsis nuntiis Romanis anathematizavit quoddam scriptum sub suo nomine contra sedem apostolicam et omnem Latinam ecclesiam editum et praetitulatum: De azymo, de sabbato et de nuptiis sacer35 dotum. Insuper anathematizavit cunctos, qui ipsam sanctam ecclesiam Romanam negarent primam omnium ecclesiarum esse et qui illius fidem semper orthodoxam praesumerent in aliquo reprehendere. Post haec statim in conspectu omnium ad suggestionem eorundem nuntiorum Romanorum iussit idem orthodoxus imperator praefatum incendi scriptum sicque fuit discessum.

40

2. Sequenti autem die praedictus Niceta urbe est egressus: ultro adiit legatos ipsos intra palatium Pigi. A quibus accipiens perfectam suarum propositionum solutionem iterum sponte anathematizavit omnia dicta et facta vel tentata adversus primam et apostolicam sedem. Sic ab eis in communionem receptus effectus est eorum familiaris amicus. Porro dicta vel scripta eorundem nuntiorum adversus diversas calumnias Graecorum et 45 maxime contra scripta Michaëlis Constantinopolitani episcopi et Leonis Achridani metropolitani episcopi et saepedicti Nicetae monachi iussu imperatoris in Graecum fuere transIata et in eadem urbe hactenus conservata.

« PreviousContinue »