Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

exponant.

ad

Privatis in ædibus, nifi urgente fummâ neceffitate, baptifmum adminiftrari prohibemus: liceat tamen, inftante periculo, facerdoti, vel eo abfente, aliis quibufcunque, domi baptifare: dummodo vera baptifmi forma fervetur, que cum afperfione aquæ naturalis, hifce verbis pro

ferri debet: Ego te baptifo in nomine Patris, & Filii & Spiritus Sancti. Hoc pacto baptifatus, fi fupervixerit, cùm primùm licuerit per valetudinem, in ecclefiam deferatur; ubi fi rectè baptifatum priùs conftiterit, cæremoniæ baptifmi tantum adhibeantur.

Parochi à fuis archipresbyteris fanctum chrifma, folito tempore, petant, atque diligenter in ufum baptifmi affervent. Ubi verò, temporis injuriâ, facræ ædes dirutæ fuerint, curent illud fervandum in loco mundo, tuto & clave obferato,

caveantque ne laicorum manibus attrectetur.

Admoneantur fufceptores & patrini, qui duo ad fummum effe debent, vir nimirum & mulier, officii fui effe, fi id parentum operâ minùs præftari poffit, puerum, qui Chrifto per baptifmum gignitur, cùm primum rationis ufum habere coeperit, tam baptifmi fufcepti quàm profeffæ in baptifmo fidei, admonere, fimulque providere, ut in ejufdem fidei elementis, verique Dei cognitione & cultu catholico inftituatur, & moribus chriftianis informetur, eamque ob rem, ad patrini officium, neminem parochus admittat, nifi ea fit ætate, judicio & moribus, ut prædictis omnibus fatisfacere poffit, ad extremum nequaquam prætermittatur admonitio de cognatione fpirituali, quam & inter fe, & inter baptisatum, ac utrumque baptifati parentem, fufceptores contrahunt.

Ut paganorum ritus deteftandos execramur, fic eorum vana nomina filiis chriftianorum imponi prohibemus: parochifque præcipimus, ut id nullâ ratione fieri permittant, nomina quoque fancto

rum Patrum veteris teftamenti affectare hæreticorum eft, quocirca, feriò parochi admoneant hujufmodi nominum cupidos, utque majori gratiâ, & lumine novum teftamentum præftat veteri : fic longè effe decentius fanctorum apoftolorum & difcipulorum Chrifti, atque aliorum qui eorumdem fanctitatem imitati funt, nomina infantibus imponi.

Extrait des

X I.

décrets du concile de Tours, tenu en M. D. LXXXIII, titre 6. de baptifmo.

Atos infantes, quàm diligenter fieri

poterit, ad ecclefiam parochialem folemniter deferri, & in ea, nec prorsùs alibi, nifi urgeat neceffitas, adhibitis exorcifmis, exufflationibus, unctionibus & cæteris ritibus, jam inde ab initio religionis chriftianæ per univerfam ecclefiam adhiberi folitis & aquâ, benedictione folemni & facri chrifmatis unctione fanctificatâ, baptifari jubet fynodus.

lis autem fan&torum & laudatorum virorum, quorum exemplo ad virtutem alliciantur, nomina imponi, non verò alia à poetis, vel aliis fabulatoribus in

venta, & jocofa, neque plures patrini, aut matrinæ adhibeantur, fed unus tantùm, five vir, five mulier, vel ad fummùm unus & una, baptifatum de baptifmo fufcipiant, qui non juniores fint annis quatuordecim, quique memoriter fymbolum, & orationem dominicam, tenentes, haud etiam fint ignari ejus pacti quod cum Deo pepigerunt, & cujus causâ fidejuffores apud Deum & ecclefiam exiftunt.

Inter quos patrinum & matrinam nullam cognationem fpiritualem contrahi, fed tantùm inter eos & baptifatum ipfum, & illius patrem & matrem, necnon inter baptifantem & baptifatum, baptifatique patrem & matrem facrorum canonum decretis inhærendo declarat hæc fynodus.

per

[ocr errors]

Rectoribus ecclefiarum paroecialium, aliifque eorum vices gerentibus, mandando ut fi plures uno patrino, & unâ matrinâ in ipfa fufceptione interveniant, duos præcipuè defignari curent, quorum nomina in regefto, fuper hoc ipfos rectores fideliter conficiendo, tantùm defcribantur: aliis qui intervenerint, pro teftibus feu præfentibus duntaxat habendis, quibus patrino & matrina defignatis, ipfi rectores diligenter & accuratè explicabunt vim ac dignitem facramenti per infantem recepti, necnon curam quam circa infantis tum perfonam, tum inftitutionem, quoad ufque ad annos difcretionis pervenerit, gerere illi debeant.

,

Eos qui ab hæreticis calviniftis funt baptifati, cum aquæ infufione, feu in aquam immerfione & horum verborum, in nomine Patris, & Filii, & Spiritûs Sancti, proclamatione & intentione faciendi quod facit ecclefia, dicit hæc fynodus, facrofanétis conciliis inhærendo, rebaptifari non debere, ne quidem, cùm hujus conditionis, feu claufulæ adjectione, fi tu non es baptifatus, ego te baptifo.

X I I.

Extrait des décrets du concile de Bourges, tenu en M. D. LXXXIV. titre 19. de baptifmo.

Dverfùs peccatum originale, in quo originale, omnes & concipimur & nafcimur unicum eft remedium lavacrum regene

rationis, feu baptifmus, cujus vim & neceffitatem exprimens Chriftus Dominus ait: nifi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu Sancto, non poteft introire in regnum Dei: omnibus ergo recèns natis conferatur, adhibitâ ecclefiafticâ cæremoniarum obfervatione.

CANON PRIMUS.

In baptifmo materia facramenti, fcilicet aqua naturalis, adhibeatur, obfervetur etiam ufus catechifmi exorcifmi, falis, faliva, chrifmatis & olei fancti cæterique ritus ab ecclefia traditi, & fi quid horum omiffum fuerit, fuppleatur. Hæc de induftria omittentes aut contemnentes, anathemate feriantur.

Can. 2. Qui ad baptifmum accedunt, non intermittantur in ecclefiam, nifi poft exorcifmum, cujus virtute primùm decet eos dæmonis poteftati eximi.

Can. 3. Obfervent baptifantes trinam immerfionem feu effufionem, & proferant diftinctè nomina perfonarum Trinitatis, fub forma à Chrifto præfcripta.

Can. 4. Nomina tantùm chriftianæ profeffioni convenientia in baptifmo imponantur, ne paganifmum vel judaïsmum Chriftianus redoleat.

Can. 5. Non procraftinetur baptifmus quocunque prætextu, fed quàm citiffimè fieri poterit, baptifentur infantes.

Can. 6. Parvulum in baptifmo fufcipiant unus tantùm patrinus aut una, qui pro eo fidem in facie ecclefiæ profiteantur, teneanturque eum admonere cùm ad difcretionis annos pervenerit, ut pietatem colat, & charitatem fervet; curent etiam ut orationem dominicam, falutationem angelicam & fymbolum apoftolorum difcat & intelligat.

Can. 7. Baptifandum ecclefiæ offerat, potiùs vir quàm mulier, ut qui paratior fit reddendam fidei fuæ rationem.

Can. 8. Neque obftetrices, neque laïci aut conferre baptifmum præveniant, præfumant, nifi in fumma neceffitate & evidenti periculo.

Can. 9. Regulares, baptifandum in facro fonte, nifi in caufa neceffitatis, non fufcipiant.

Can. 10. Nemo baptifandum è facro fonte levet, nifi ad annos pubertatis pervenerit, & fidei rudimentis edoctus, & confirmationis facramento, quatenus fieri poterit, infignitus.

[blocks in formation]

Icèt expofitus infans fcriptum habeat collo appenfum, quo ille baptifatus fignificetur, fi tamen re diligenter perquifita, quemadmodum catechifmo Romano expreffum eft, adhuc dubium fit eum baptifatum effe, eâ conditionis formulâ baptifetur, fi tu es baptifatus, ego te iterùm non baptifo, & fi nondum bap. tifatus es, ego te baptifo, &c. in reliquis verò fervent omninò curati cæremonias & ritus in libro rituali baptifmorum, nec ullum vel etiam verbum relinquant in illo defcriptum, fub poena fufpenfionis ipfo facto incurrendæ & aliarum arbitratu epifcopi: & quia aliqui dubitabant de valore baptifmi ab hæreticis collati, ideo, fi qui abillis baptifati effent, rebaptifandos eos fub conditione introducta propter baptifmata occulta, & de quibus non paret, nec uni mulieri, feu alteri privatim baptifanti credi necefle eft, contrà verò conftat Calviniftas in coetu publico baptifare & in forma verborum & materia à Chrifto inftituta nobifcum convenire nec de hoc facto ambigi poteft, ideo, vetamus ablutionem repeti quibufcunque etiam verbis iis qui à Calvinismo aut aliis hærefibus fimiliter baptisantibus ad noftras ecclefias tranfeunt, ne de anabaptifmo redarguamur.

Hæc fynodus decrevit, fontes baptifmales in omnibus ecclefiis provinciæ cum omni reverentia cuftodiri ; operiri decenter & in capellis includi, aut cancellis ligneis defendi debere, ne aliqua irreverentia fiat à populo.

Optat etiam hæc fynodus, ut fontis baptifmalis operimentum ex nuceis, aliifque pulchrioribus tabulis levigatis, ac ritè compactis conftruatur in pyramidis modum quod locum habeat, quo aptè facrorum oleorum & falis vafcula, ritualis liber, aliave ad ufum baptifandi neceffaria reponi poffint; oftium autem fit ita aptatum, ut illo aperto, facerdos & patrini cum infante, fupra fontem ftare commodè poffint, claveque ac ferâ rectè occlufum femper maneat: neque clavem ulli alteri parochus committat fub gravi pœna, arbitrio epifcopi irroganda.

Interim verò cuftodiantur facrà olea propè fontes baptifmales in loco decenti & tuto: in quo etiam reponantur mantilia oblonga, faltem duo, munda & decentia ad ufum baptifmatis.

Optamus etiam, ut vetus illa confuetudo in ufum revocetur, quæ adhuc in compluribus provinciis retenta talis eft, ut fublato fancto, item Pentecoftes frequenti facerdotum conventu ac folemni ritu, tum in cathedrali ecclefia, tum dioecefis etiam locis, ecclefiifve infignioribus, fontis baptifmalis benedictio fiat.

Curabit igitur epifcopus, ut ad illius folemnis benedictionis officium, omnes fingulique rectores ecclefiarum quarumcunque, quæ in urbe funt, in cathedralem; earum verò quæ in dioecefi ad ecclefiam illius loci, qui vicariatûs foranei titulo fuerit infignitus, curati omnes illius vicariatûs conveniant, ibique fontem folemniter benedicant juxta ritum à nobis tradendum.

Baptifmalis fontis, quem ftatis illis ac folemnibus diebus in cathedrali ecclefia confecrare folemne eft, confecrandi officium atque munus, nifi epifcopus, legiti mâ causâ impeditus fit, ipfe obeat. In dioecefi, is qui præeft vicariatui. Curatus antequam baptifet, accuratè imprimis videat, an qui adhibendi funt in baptifmo compatres & commatres, tales fint quales effe debere eft: ac fi aliunde certò non fciat eos, necefsè faltem orationem dominicam, falutationem angelicam & fymbolum apoftolorum tenere, experiendo cognofcat: quam ob caufam, ea doctrinæ chriftianæ rudimenta fibi ab illis ante recitari præcipiet. Baptifandi ritus accuratè fervetur, nec verò ullo modo confundatur: ita fcilicet ut pro ecclefiæ ufu, per epifcopum probato, vel aquæ infufione vel immerfione baptifmum miniftret.

[ocr errors]

Ad aquam baptifmalem infundendam, non manus fed vas, quod ob eam caufam paratum in fonte baptifmali affervari debet, adhibeatur. Parochus autem facerdofve baptifans, caveat ne ad infantem baptifandum alio chrifmate utatur, quam eo quod illo ipfo anno confecratum eft, ut veteri canone cavetur, fub poena fufpenfionis incurrenda.

Curati, gravi illis poenâ, arbitratu epifcopi infligendâ in pofterum, facramentum baptifmi ne miniftrent iis qui ad ecclefiam accedunt cum tympanis & aliis inftrumentis, ftrepitum ac clamorem

cum rifu & aliis inanis lætitiæ fignis ex

citantibus.

Et quando opus fuerit illum adminiftrare diebus feftis, adminiftrent ante vel poft dimidiam horam quàm divina celelebrata fuerint officia. lidem curent, ut infantibus proprio nomine in baptifmo appellandis, ea nomina non imponantur, quæ turpia aut ridicula funt, quæve gentilium, atque adeò impiorum, & impurorum hominum memoriam referant; fed illorum qui ob veræ pietatis, ac fanctæ religionis, virtutifque chriftianæ laudem, fanctorum numero adfcripti funt, ut in ipfo vitæ ingreffu cum ethnicis, ne nomen quidem commune fideles habere velle proteftentur, & ipfi infantes etiam cùm ætate procefferint, nominum fimilitudine, ad eorum à quibus illa accepta funt, imitationem excitentur, & propterea quos imitari ftudeant, eofdemque frequentiùs precentur ac fperent, eos fibi potiffimum ad falutem, tum animi, tum corporis advocatos fore.

Baptifandi formulam ipfo non folùm ex catechifmi Romani præcepto generatìm, fed etiam privatim, ac præcipuè obftetricibus, in ecclefia tamen planè oftendat ac tradat, quam etiam an illæ rectè te neant, aliquando eodem loco accuratè videat, ac diligenter quærat.

Baptifmus infantis, qui domi ob neceffitatem baptifatus eft, in libro baptifatorum à parocho, de more referatur: notato patrini nomine & ejus qui domi ad baptifmum, & qui in ecclefia ad catechifmum & exorcifmum adhibitus eft.

Curatus autem facerdofve, extra neceffitatis cafum, illis poenâ excommunicationis propofitâ, ne ad domum cujufdam etiam magnatis ad baptifmum miniftrandum accedat, neceffitas autem illa intelligatur, quæ mortem infantis minatur, Nemo nifi parochus, aut is cuiille, epifcopufve nominatìm concefferit, in baptifmo miniftrando, ftatas illas folemnefque cæremonias adhibeat, etiamfi ob neceffitatem miniftret. Quo in minifterio ftolâ non alterius cujufquam, fed albi coloris fi fieri poffit, utatur, & fine ea, & fuperpelliceo mundo & integro, ad formam in hac fynodo præfcriptam, nunquam miniftret. In baptifmo compater ne fit qui facro chrifmate confirmatus non eft, eademque de commatre cautio fit, proinde parochi erit de hoc ftudiosè ante perquirere. Compater ne adhibeatur regularis ali

[ocr errors]

quis, nec pafsim clericus fæcularis facris invitatus, aut beneficium ecclefiafticum obtinens, nec qui minor natus fit quatuordecim annis; fed qui major, vel potiùs æta te fit provectiori, ut non ore folùm, fed animo atque feriò ad interrogata quæ in baptifmo fiunt, refpondeat, ac planè intelligat fufcepti à fe muneris partes, quod idem de confirmatione intelligatur.

Quoniam autem in baptifmo unufquifque piè ac religiofè profitetur fe operibus fatanæ renuntiare ejufque pompas deferere, id parochus, cùm ufu venerit, populum doceat, præfertimque baptifmi tempore, non folùm quomodo & quàm fimplici amictu ad illud infans deferendus fit, fed quàm religiofâ in Deum pietate, quàm humili fpiritu, & quantâ etiam veftitus moderatione compatres, commatrefve adeffe debeant.

Nec verò ullum, vel ornamentum vel aliud quicquam quod mundi hujus pompam præ fe ferat, adhiberi patiatur : cum minimè confentaneum fit in ipfo vitæ chriftianæ ingreffu, ftatim iis rebus ftuderi, quibus potiffimum folemni fponfione renuntiatur.

In baptifmo facerdos parochufve bap tifans, præfentem adeffe non patiatur, neque judæum, neque hæreticum neque denique alium quemquam à fide chriftiana averfum. Fideles verò, qui præfentes adfunt, piè, religiofè, omnique animi attentione adeffe fæpe moneat, memoriâ tacitè ftudiofèque repetentes, quæ Deo, cùm baptifmum ipfum fufceperunt, fan&tè fpoponderunt.

Moneant etiam illos ne baptifmum filiorum fuorum ultra octavum diem differant, fub poena excommunicationis iis qui terminum hujufmodi excefferint.

Si duo vel plures infantes offeruntur, qui eodem tempore baptifentur, eorum unicuique catechifmum, exorcifmum, & reliquas ftatas cæremonias, baptifmumque parochus figillatim miniftret atque adhibeat. Cùm duo infantes offeruntur ad baptifmum, mas fcilicet & femina, is ordo fervetur, qui antiquiffimi ritûs eft, ut mari primo, deinde feminæ miniftretur, nifi neceffitas aliter cogat : idemque fervetur fi plures offeruntur partìm mares partim feminæ.

Ad aquam baptismalem ? quæ capiti illius infunditur, qui baptifatur, eamque, quâ facerdotis manus facro oleo illita abluuntur excipiendam, pelvis ne adhibeatur

adhibeatur, nifi quæ ecclefiæ tantùm ufui addicta fit.

- Obstetrices, tribus poft hujus decreti promulgationem menfibus, poenâ arbitratu epifcopi propofitâ, officium ne præftent, nifi per vicarium foraneum, fi in dioecefi funt: at verò in urbe, per eum cui epifcopus id curæ dederit, fcripto probatæ fint idonee ad facramentum baptifmi, cùm neceffe erit miniftrandum.

Quæ autem probata eft, curet quoad fieri poteft, cùm baptifârit, ut duæ faltem mulieres ac mater præfertim, fi poteft, teftes præfentes adfint, qui in baptifando verba ab ea prolata audiant, parochus verò cùm perquiret an infans baptifatus fit, diligenter obftetricem, & teftes etiam de verbis prolatis interroget, ut fibi conftet an baptifmi forma rectè adhibita fit, an verò fecùs, quamobrem oporteat infantem à fe baptifari.

Doceat parochus patrinos quam cognationem & affinitatem contraxerint, & ad quid obligentur, ne prætendant in fuo munere ignorantiam.

Omnis parochus provinciæ poft duos menfes, à die promulgationis horum decretorum, ne in baptifmi facramento alio rituali utatur quàm Romano, poenâ aureorum quatuor, & aliâ, arbitratu epifcopi, infligendâ.

Unus tantùm, five vir, five mulier, vel ad fummum unus & una, baptifatum de fonte fufcipiant inter quos & baptifatum ipfum, & illius patrem & matrem, necnon baptifantem & baptifatum, baptifatique patrem & matrem tantùm, spiritualis cognatio contrahatur.

[blocks in formation]

tis periculo, fuerit baptifatus, huic iterùm baptifmus non eft fub conditione conferendus, fed certæ cæremoniæ, iis etiam neceffariæ, qui ab hæreticis baptifati ad ecclefiam revertentur, tantùm erunt adhibendæ, dum tamen in baptifmo formam materiamque debitam adhibuerint.

Ubi primùm natus infans fuerit, facro baptifmate ftatim abluatur. Quòd fi juftum aliquod impedimentum accefferit, at faltem longius, quàm in octavum diem baptifmus ei non prorogetur. Parentum verò hac in re ofcitantiam, fi qua fuerit, parochi ad epifcopum deferre tenebuntur.

Quos jam antea baptifarint hæretici eos rebaptifari prohibemus, nifi fortè receptam ab ecclefia baptifmi formam, materiamque eos minimè obfervaffe conftiterit.

Cùm projectis expofitifque puerulis, licèt affixa reperiatur fchedula quæ eos baptifatos effe teftetur, in id tamen an verum fictumve fit,' parochi diligenter inquirent: ficerti nihil compererint, infcripto chartulæ nomine, eos fub conditione baptifabunt

Et quoniam chriftiani, & fatanam, & mundi faftus, pompafque ipfo baptifmate ejurant, abfurdum fanè videtur magnifico adeò luxu inanibufque fumptibus, diem, quo baptifmus confertur, tranfigi. Solemnem itaque illam muficorum concentuum, concomitationem, rifus jocofve effufiores, & illas per ecclefiam deambulationes tollimus; ofcula demùm in ecclefia omninò dari prohibemus.

Baptifterium claufum perpetuò fit, mundum purumque continuò fulgeat nitore, tum reliqua omnia, in manuali defcripta, ad ejus nitidum cultum accommodentur.

Quod Tridentina fynodus fan&tiffimè præcepit, unus tantùm, vel vir, vel mulier, ad fummùm verò vir unus & mulier una conjunctim, è facro fonte infantem tollant, quique fufceptores fuerint contractæ cognationis fpiritualis à paro

Nec iis qui annos non excefferint tredecim, vel qui christianæ doctrinæ, aut faltem precationis dominicæ & fymboli fundamenta non nôrint, nec hæreticis omninò fufceptores effe liceat.

[ocr errors]

A baptifmi folemni adminiftratione procul arceantur hæretici, nec iis quâvis occafione vel minimum intereffe mittatur.

C

per

[ocr errors]
« PreviousContinue »