Golgotha und das hl. Grab zu Jerusalem

Front Cover
Haberland, 1900 - Calvary - 280 pages
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 194 - Anastasim, ubi iam luminaria infinita lucent, et quemadmodum ingressus fuerit populus, dicet psalmum quicumque de presbyteris et respondent omnes ; post hoc fit oratio. Item dicit psalmum quicumque de diaconibus, similiter fit oratio, dicitur et tertius psalmus a quocumque clerico, fit et tertio oratio et commemoratio omnium.
Page 194 - Anastasim, foras tamen, ubi luminaria per hoc ipsud pendent. Dum enim verentur ne ad pullorum cantum non occurrant, antecessus veniunt et ibi sedent. Et dicuntur ymni nee non et antiphonae, et fiunt orationes cata singulos ymnos vel antiphonas.
Page 192 - Et at ubi perdicti fuerint juxta consuetudinem, lebat se episcopus, et stat ante cancellum, id est ante speluncam, et unus ex diaconibus facit commemorationem singulorum, sicut solet esse consuetudo. Et diacono dicente singulorum nomina, semper pisinni plurimi stant, respondentes semper : Kyrie eleyson, quod dicimus nos : Miserere Domine, quorum voces infinitae sunt.
Page 194 - Consuetudo enim talis est, ut ante pullorum cantum loca sancta non aperiantur. Mox autem primus pullus cantaverit, statim descendet episcopus, et intrat intro speluncam ad Anastasim. Aperiuntur hostia omnia, et intrat omnis multitude ad Anastasim, ubi jam luminaria infinita lucent.
Page 65 - Et sic ponitur cathedra episcopo in Golgotha post Crucem, quae stat nunc; residet episcopus in cathedra; ponitur ante eum mensa sublinteata; stant in giro mensa diacones et affertur loculus argenteus deauratus, in quo est lignum sanctum crucis, aperitur et profertur, 145 ponitur in mensa tam lignum crucis quam titulus.
Page 60 - Et similiter ad manum episcopo acceditur sicut ad Anastasim, ita et ante Crucem, ita et post Crucem. Candelae autem vitreae ingentes ubique plurimae pendent, et cereofala plurima sunt, tam ante Anastasim quam etiam ante Crucem, sed et post Crucem. Finiuntur ergo haec omnia cum tenebris. Haec operatio cotidie per dies sex ita habetur ad Crucem et ad Anastasim.
Page 64 - Itaque ergo collecto omni populo aguntur, quae agenda sunt; fit ipsa die oblatio ad Martyrium et facitur missa hora...
Page 192 - Et post hoc exeunte episcopo de intro cancellos omnes ad manum ei accédant, et ille eos uno et uno benedicet exiens iam, ac sic fit missa iam luce.
Page 192 - Hora autem decima, quod appellant hic licinicon, nam nos dicimus lucernare, similiter se omnis multitudo colliget ad Anastasim, incenduntur omnes candelae et cerei et fit lumen infinitum.

Bibliographic information