Page images
PDF
EPUB

Lugent Ecclesiæ nostræ omnes, lugent viæ Sion, sanctissime Pater, super ruina tot monasteriorum, immo congregationum tam clericorum quam monachorum, quam ab aliquot annis passa est, non sine ingenti religiosi cultus detrimento, Gallia nostra. Invasit omnes regularis observantiæ ordines timor ac tremor, qui, dum pereuntium sortem mirantur et dolent, idem sibi ipsi exitium imminere augurantur, vel, quod longe miserabilius, etiam arcessere festinant.

Neque vero deerat nobis animus perituris opem ferre, superstites confirmare et consolari. Verum, in tanto excidio, ea adhibita est processus forma quæ nobis omnem cavendi, consulendi, quin etiam repugnandi facultatem præriperet ; nulla episcopalis juris habita ratio, commodi sive incommodi nulla quæstio; prædamnatis nullum defensionis præsidium relictum, ita ut cuncti, quasi improviso fulmine percussi ac stupefacti, interirent. Quæ exinde mala secuta sunt, iterum referimus inviti. Elanguit nimirum totius regularis observantiæ vigor; languescunt florentissima quondam in monasteriis sacrarum litterarum studia ; et quæ multos habebat filios religiosa societas, in solitudinem versa est. Hæc omnia Sanctitati vestræ, non sine summo dolore, fideliter exponenda duximus, certi apostolicum pectus, pro sua pietate, malis nostris commotum iri, iisdemque, pro sua potestate ac sapientia, mederi velle et posse.

Monasticum ordinem omni cura ac studio foverunt semper ornaruntque præsules gallicani, quod Ecclesiæ catholicæ utilissimum scirent. Nunc in avertendis ejus periculis paternam vestram sollicitudinem tanto majori cum fiducia advocant, quod Apostolicæ Sedi commendatissimum esse norunt.

Perturbavit nos sane non modicum nupera Antoniani ordinis eversio, quam prius pene consummatam vidimus ac doluimus, quam imminentem cavere licuit; nulla scilicet præcedente querimonia aut informatione, deletis uno velut fulminis ictu viginti sex templis domibusque religiosorum, translatis in alienos usus antiqui probatique ordinis opibus possessionibusque cunctis, quas fidelium devotio sustentandis clericis ac juvandis pauperibus a multis sæculis dedicarat. Non dissimulavit dolorem suum clerus gallicanus. Audivit querentium voces rex noster christianissimus, filius vester, ac pro ingenita pietate benigne excepit, et bene sperare jussit in futurum.

Novit Sanctitas vestra, cujus est regere Ecclesiam Dei, quanta ex non servato juris ordine rerum confusio ac perturbatio oriri

solita sit, in gravissimis præsertim negotiis. Apostolicæ cathedræ judicium expectant Ecclesiæ omnes. Is est fons patens domui David, unde et sentiendi et agendi normam haurire gestiunt. Nos ab eo etiam solatium quærimus, enixe rogantes ut monasticum ordinem tot apud nos procellis turbinibusque jactatum ac jam pene labentem pia ac potente dextera sedes Petri erigere ac sublevare dignetur; ut si quando de unione, extinctione, suppressione aut translatione societatis cujuspiam, sive domus religiosæ quæstio inciderit, totum juris ordinem inviolabiliter observari, episcoporum vota diligenter exquiri Beatitudo vestra præcipiat, nec cæteros quorum interest inauditos præteriri patiatur.

Scimus, sanctissime Pater, justa ac salubria petentibus Petri opem nunquam defuisse. Hæc est spes nostra quam a patribus transmissam experti ipsi toties firmiter retinemus, quam apostolatus vestri vigilantissima sollicitudo, charitas et sapientia confirmant ac roborant. Adjiciat Sanctitas vestra hoc beneficium tot aliis quibus, sub ejus prudentissimo regimine, Ecclesia catholical gloriatur et exultat.

Nos, pro tam necessario munere gratias persolventes, vota nostra pastorum principi Christo offerre nunquam desinemus, ut apostolatus vestri dies, prosperitatem et pacem -novis semper augmentis ad sui nominis gloriam et christiani gregis salutem cumulare dignetur.

BEATISSIME PATER,

Sanctitatis vestræ

Obsequentissimi ac devotissimi filii vestri cardinales, archiepiscopi, episcopi aliique ecclesiastici viri in comitiis generalibus, cleri gallicani congregati.

Lutetiæ Parisiorum, die 5 mensis septembris 1780.

Cardinalis de La Rochefoucauld, præses.—† J. C., archiepiscopus Tolosanus.†Alex. Aug., arch., dux Remensis. - † Joan. Raim., archiep. Aquensis.

-† J. M., arch. Arelatensis. —† Cl. M. A., arch. Auscitanus. † J. A., episcopus Nivernensis. † Gab. Fr. S., episcopus Matisconensis. + Car. Fr. S., episcopus Agathensis. —† Joan. M., episcopus Castrensis.† Urb. R., episcopus Dolen

-

sis. Joan. Lud., episcopus Aginnensis. —†A. Renatus, episcopus Vinciensis. † Franciscus, episcopus Claromontensis. —† Al., episcopus Blesensis. - F. R., episcopus Valentinensis. - Bridelles, vicarius generalis Rothomagensis. — Cortois de Pressigny, vic. gen. Lingonensis. — De Colbert, vic. gen. Tolosanus. De Bardonnenche, vic. gen. Aquensis. Forbin La Barben, vic. gen. Aquensis. Galard Saldebru, vic. gen. Lectorensis. De Saint-Albin, decanus et vic. gen. Viennensis. Rangousse de Beauregard, vic. gen. Aginnensis.

--

-

D'Alais-Montalet, vic. gen. Cameracensis. Gautier de Montguers, vic. gen. Conseranensis. Du Lau, vic. gen. Rothomagensis.De Lageard, vic. gen. Remensis. - De Quemadeuc, vic. gen. Cabillonensis. De Hercé, vic. gen. Dolensis. De Robien, vic. gen. Antissiodorensis. - Chevreuil, vic. gen. Parisiensis. — De Jarente, antiquus cleri Gallicani procurator-promotor. De Boisgelin, procurator cleri Gallicani. - De Périgord, cleri Gallicani procurator. — De La Rochefoucauld, antiquus cleri Gallicani procurator, a secretis.

N° VIII.

RÉPONSE DU PAPE A LA LETTRE DE L'ASSEMBLÉE, EN FAVEUR DES ORDRES RELIGIEUX.

PIUS P. P. VI.

Dilecte fili noster, venerabiles fratres et dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. Epistola vestra in qua miserandum in modum exponitis exitium istic, et pene interitum regularium ordinum, singularem magnamque in nos excitavit admirationem propter sollicitudinem illam, quam præfertis, tuendi dignitatem eorum e quibus tot tantique prodierunt doctrina et sanctitate præstantissimi viri, qui episcopis in pastorali ministerio obeundo, multam

semper atque utilem operam præstiterunt; idcirco lecta est a nobis libentissime, tum quod ex ea cognovimus ac deprehendimus vestri cleri imaginem, qui ad rectam ecclesiæ disciplinam et ad salutem animarum suas curas convertit. Quæ omnia grata, et peroptata ac præsertim in causa acciderunt. Quare vos, dilecte fili noster, venerabiles fratres et dilecti filii, licet absentes tanquam præsentes, nostra benevolentia, nostro animi studio et paternæ caritatis affectu sumus amplexi. Nec dubitamus eorum, quæ a nobis facta sunt, plane confirmare, quæ sapienter suggeritis, jam fuisse penitus infixa in cogitationibus nostris, ita quidem ut quiquid detrimenti hæc monastici ordinis clades attulit quoad ejus fieri potest, resarciatur: verum hæc re magis quam verbis præstanda sunt. Cæterum quod attinet ad Antoniniani ordinis supressionem, quam dolenter describitis, scire debetis, dilecte fili noster, venerabiles fratres et dilecti filii, eam jampridem ante nostrum pontificatum inceptam fuisse; et ut penitus absolveremus, impulerunt regia officia et præsertim licentia monachorum, qui, ut dissolute et commode viverent, sui instituti compedes confringere atque abjicere adnitebantur, ut in comitiis generalibus quæ postrema habuerunt, ipsi suo assensu palam professi sunt. Quod et si appareret neque occuli posset, cum in nostro ac totius urbis conspectu libere ac licentius vagarentur in hoc monasterio sancti Antonii in exquiliis, quo omnes ex gallia canonici convenerant, tamen ut ne a vetere consuetudine recederemus, adhibuimus in consilium aliquot doctrina et prudentia præditos S. R. E. Cardinales qui asseveranter existimarunt, licere nobis ad ejusdem ordinis suppressionem tutissime, salva religione et fide, devenire, fundis ac bonis quæ ejusdem hospitalis ordinis erant, alteri item hospitalario ordini attributis. Hactenus de Antonianis. Nam de aliquot Cœlestinorum monasteriis suppressis, duo a prædecessore nostro suppressa fuisse constat, qui hoc ante non statuit, quam suis litteris in forma brevis datis kal. Martii MDCCLXXIII mandaverit episcopis, ut monasteria quisque in sua diœcesi posita visitaret, et monachos omnes et singulos exquireret, utrum emendationi et reformationi morum, quæ proponebatur, vellent assentiri. Quam quum omnes ad unum rejecissent, quemadmodum episcopi retulerunt, monasteria Senonense et Metense suppressit. Eamdem nos rationem ac regulam secuti, multo plura Cœlestinorum monasteria supprimenda judicavimus, auditis tamen cujusque diœcesis episcopis, quos intèr, nonnulli ex vobis aderant, in hodiernis comitiis vestris congregati, ita sane ut, si qui episcopi,

licet numero pauci repugnarunt, habeant adhuc in suis diœcesibus monasteria cœlestinorum. Videtis igitur, dilecte fili noster, venerabiles fratres et dilecti filii, ac probe intelligitis, timorem illum atque tremorem qui istius regni regulares ordines invasit non a nostro pontificatu ortum duxisse; sed quod iidem regulares a suis institutis ita deflexerunt, ut regularis observantia jaceret, nulla vigerent studia litterarum, nulla fere monasticæ disciplinæ vestigia apparerent. Quod si iidem ordines, quos nunc vestris litteris enixe commendatis, immutata vivendi ratione, sui quisque instituti tenax erit et observator diligentissimus, nihil est quod timeant, nihilque omnino a nobis novitatis expectent. Vos igitur toto animo et studio in eam curam et cogitationem incumbere debetis, ut abusus omnes, qui in ordines regulares irrepserunt eliminentur, ne ad extremum et voluntarium ruant interitum. Quod si evenerit, erit profecto cur ipsi bene sperent, ut scribitis, de clementia carissimi in Christo filii nostri regis christianissimi, cui justissimam perpetui ecclesiasticorum ordinum defensoris laudem tribuimus. Denique ut toti causæ satisfaciamus, novæ illæ leges quæ ad protrahendam ætatem professionis editæ sunt, unde imminutum religiosorum hominum numerum conjici potest, vestræ etiam partes esse debent, qui nostri pastoralis muneris adjutores estis ac socii, curare, ut cædem et aliæ, si quæ sunt, ordinibus regularibus perniciosæ leges antiquentur. Interim nostræ erga vos benevolentiæ certissimum pignus accipite, apostolicam benedictionem quam vobis, dilecte fili noster, venerabiles fratres et dilecti filii, ex intimis animi nostri penetralibus depromptam peramanter impertimur.

Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem, sub annulo piscatoris, die xi octobris MDCCLXXX, pontificatus nostri anno sexto. Signatum, BENEDICTUS STAR.

Au dos est écrit: Dilecto filio nostro S. R. E. cardinali et venerabilibus archiepiscopis et episcopis necnon dilectis filiis aliis ecclesiasticis viris in comitiis generalibus cleri gallicani congregatis.

« PreviousContinue »