Saneti Aurelii Augustini episcopi De civitate Dei: libri XXII: recensuit B. Dombart ...

Front Cover
in aedibus B. G. Teubneri., 1863
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 441 - Quid si falleris ? Si enim fallor, sum. Nam qui non est, utique nee falli potest; ac per hoc sum, si fallor.
Page 441 - Quia ergo sum si fallor, quo modo esse me fallor, quando certum est me esse, si fallor? Quia igitur essem qui fallerer, etiamsi fallerer, procul dubio in eo, quod me novi esse, non fallor. Consequeus est autem, ut etiam in eo, quod me novi nosse, 15 non fallar. Sicut enim novi esse me, ita novi etiam hoc ipsum, nosse me.
Page 188 - Quin aspera luno, quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, 280 consilia in melius referet, mecumque fovebit Romanos, rerum dominos, gentemque togatam. Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas servitio premet ac victis dominabitur Argis. 285 Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, imperium Oceano, famam qui terminet astris, Iulius, a magno demissum nomen lulo.
Page 88 - Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani qui, Aenea duce profugi, sedibus incertis vagabantur, cumque is Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum.
Page 462 - ... neque hoc nisi per aures, non sane in specie, sed in speciei privatione. Nemo ergo ex me scire quaerat, quod me nescire scio, nisi forte ut nescire 15 discat, quod sciri non posse sciendum est. Ea quippe quae non in specie, sed in eius privatione sciuntur, si dici aut intellegi potest, quodam modo nesciendo sciuntur, ut sciendo nesciantur.
Page 349 - Sed ne de verbis etiam nos certare videamur, quoniam nonnulli istorum, ut ita dixerim, daemonicolarum, in quibus et Labeo est, eosdem perhibent ab aliis angelos dici, quos ipsi daemones nuncupant...
Page 394 - Teque adeo decus hoc aevi, te consule inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses; te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, inrita perpetua solvent formidine terras . ille deum vitam accipiet divisque videbit permixtos heroas , et ipse videbitur illis , pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
Page 218 - Nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam, tu bellicam disciplinam, tu sedem regionum locorum, tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti...
Page 428 - Ambulasti in diebus tuis sine vitio. Quae si aliter convenientius intellegi nequeunt, oportet etiam illud, quod dictum est: In veritate non stetit, sic accipiamus, quod in veritate fuerit, sed non permanserit ; et illud, quod ab initio diabolus peccat...
Page 155 - Iovi templum insigne ac sublime constructum est, propter aedis dignitatem sic ad eum multitudo confluxit, ut vix inveniatur qui Summani nomen, quod audire iam non potest, se saltem legisse meminerit.

Bibliographic information