Page images
PDF
EPUB

No evidence in the Satire. It would suit Aufidius Bassus the son, or some of his descendants inheriting his liberal mind. See line 67." Recte vir doctus statuit Aufidium Bassum M. A. Senecæ Rhetoris fuisse patrem Aufidii illius Bassi, cujus memi nit L. A. Seneca Philosophus. Sed quæ de Casio Basso scripsit, parum pensitata sunt.

"Aufidius (Bassus,) Phil. valde senex, qui mortem tranquille exspectabat, et de ea sapienter loquebatur affirmans eam timendam non esse ob varias causas, quas affert L. Seneca Ep. 30. ad Lucil." Matth. Aimerichii Specimen veteris Romana Literatura deperdita, vel adhuc latentis, Ferrariæ 1784. 4to. p. 48. "Nos quidem omnes, patrem, te, fratremque diximus opere justo, temporum nostrorum historiam orsi a fine Aufidii Bassi." Plin. Hist. Nat. Praf. "Meminit porro hujus operis, libris uno et xxx. comprehensi, historiarum a fine Aufidii Bassi, Plin. Jun. Ep. 3, 5. (Dubii sermonis octo scripsit, sub Nerone novissimis annis, quum omne studiorum genus paulo liberius et erectius, periculosum servitus fecisset. A fine Aufidii Bassi triginta unus.') Laudat et Tacitus passim, ut Ann. 13. p. 204. etc." [Imo nihil tale reperiri potest in Ann., at in Dial. de Oratt. 23. legitur, Quibus eloquentia tui Aufidii Bassi, aut Servilii Noviani, ex comparatione Sisenna aut Varronis sordet.] "Librorum Aufidii Bassi, de Bello Germanico, mentio ap. Quintil. 10, 1. p. 750." Harduin. Plinius Hist. Nat. 6, 10. "Universæ (Armenia) magnitudinem Aufidius quinquagies centena mill. prodidit." "De Aufidio," inquit Hard., "in Præf. ad Titum diximus." "Aufidius Bassus, Historias scripsit, a cujus fine non vitæ, sed Historia C. Plinius libros Historicos XXXI. auspicatus, absolvit, Plin. Ep. 3. ad Macrum. Hunc, puto, citat Plin. Major 6, 9. Eundem, quanquam senem et valetudinarium, laudat a magnitudine animi Seneca Ep. 30. ad Lucilium. Præclarus etiam de eo Quintiliani locus 10, 1." Jo. Glandorpii Onomasticon Historia Romana, Francofurdi 1589. fol. p. 139.

"Cn. Aufidius, vir prætorius, luminibus captus, laudatus tanquam valde eruditus a Cic. de Fin. 5. Idem Tusc. 5, (39.) ait Historias scripsisse, et in litteris vixisse." Matth. Aimerich. 7. c. p. 48. "Sic inter Historicos antiquos, quorum Fragmenta in calce Sallustii exhibentur, nonnulli errant, in legitimam temviam nondum reducti, et a me asterisco notati,*Cn. porum Aufidius 255. Wass." Chr. Saxii Onom. Liter. T. 1. p. xx11. "Aufidius Bassus Historicus, Augusti ac Tiberii temporibus æqualis M. Seneca Rhetoris, ut ex ejus Suasor. 6. cognosci

mus.

Ibidem inter Historicos refertur, qui elogiis suis Cicero

nem fuere prosecuti. Reliquit autem Belli Germanici libros, uti docet Quintil. L. 10. Etiam de Bello Civili scripsit. Vide Voss. Hist. Lat. 1, 22." Nic. Lloyd. Dict. Hist. Geogr. Poët. (in litera B.) "Aufidius Bassus," inquit idem Lloyd. (sub litera A,)"nobilis Historicus, qui de Rebus Germanicis Historiam conscripsit. Etiam de Bello Civili egit: unde ista sunt, quæ M. Seneca de Cicerone refert. Meminit ejus Auctor de Caus. corr. Eloq. (1. c.,) et fortasse idem est, quem Plin. Hist. Nat. 6, 9. signat, cum ait, Universe (Armenia) magnitudinem Aufidius quinquagies centena millia prodidit. At non de hoc, puto, sed de filio ejus loquitur L. Seneca Ep. 30. Ea sic incipit :'Bassum Aufidium, virum optimum, vidi quassum, ætati obluctantem. Sed jam plus illum degravat, quam quod possit attolli. Magno senectus et universo pondere incubuit. Scis illum semper infirmi corporis et exhausti fuisse: diu illud continuit, et, ut verius dicam, concinnavit, subito defecit.' Fortasse idem est P. Aufidius memoratus Prisciano L. 8., ubi eum docet contestatur passive usurpasse pro συμμαρτυρεῖται. At plane ab hoc diversus est Aufidius Modestus, Grammaticus nobilis, qui Maronem interpretatus fuit, et quem celebrat Philargyrius in Georg. 2. Vide Voss. Hist. Gr. 4, 14." Nic. Lloyd. Dict, Hist. Geogr. Poët. Neque vero P. Aufidii nec Aufidii Modesti mentio ab Aimerichio l. c. facta est.

"Aufidius Modestus, Quintum, in morbo sibi dicentem manus esse frigidas, Atqui calidas, inquit, e provincia_extulisti, notans illum in proconsulatu multa furatum, Plut. Symp. 2.” Jo. Glandorpii Onom. Hist. Rom. p. 139.

"C. Julius Modestus, Libertus C. Julii Hygini, in studiis atque doctrina patroni vestigia secutus, ut Suetonius, citatur Gellio 3, 9. ut scriptor Confusarum Questionum. Scripsit et librum de Feriis, citante Macrobio. Meminere Quintil. Gell. Diomedes. A Martiale Epigr. 10, 21. sic laudatur :

Scribere te, quæ vix intelligat ipse Modestus,
Et vix Claranus, quid, rogo, Sexte, juvat ?”

Jo. Glandorpii Onom. Hist. Rom. p. 490. "Denique cum Epigrammatographorum nomenclatura vel in Anthologia Latina corpore, vel in nova Fabricii Bibliotheca Latina Editione Lipsiensi, T. 3. p. 266., ubi maxime collocari oportuerat, desit, ea vero valde necessaria ad inveniendos cujusque versus, nec a mei operis forma aliena esse videatur, illius quoque laborem subterfugere hoc loco nolui,-Julius Modestus 2, 171." Chr. Saxii Onom. Liter. T. 1. p. XXVII-XXX.

Ceterum G. Jo. Vossii verba, ad quæ provocat Nic. Lloy

dius, sunt hæc:-"Ac plane ab hoc Aufidio Basso alius est Aufidius Modestus, Grammaticus nobilis, qui Maronem interpretatus fuit. Celebrat Philargyrius in Georg. 2. —' Aufidius Modestus legisse se affirmabat hunc morem esse Dacorum, ut, cum ad bella proficiscerentur, non prius rem capesserent, quam de Istro certum modum haurientes ore in modum sacri viņi, jurarent, non se ad patriæ sedem regressuros, nisi hostibus cæsis: et idcirco Virgilium familiari sibi hypallage usum dixisse, Istrum conjuratum, apud quem Daci conjurare consueverunt.' Idem in Georg. 3. anλ vocat Modestum, ubi in illo Maronis crurum tenus ait tenus pro fine accepisse."

[ocr errors]

Aufidius Bassus, Rhetor et Historicus, qui Quintiliani ævo floruit et scripsit Belli Germanici Hist. Laudatur et notatur a Quintil. L. 10." Matth. Aimerich. 7. c. Idem est qui Aufidius Bassus Rhetor infra positus.

"Aufidius Bassus, præcedente antiquior, qui valde senex erat, cum de eo Seneca loquebatur in Ep. ad Luc. Erat Philosophus. Vide Aufidius in A. Seneca eum vocat Bassum Aufidium, et de eo ait fuisse virum optimum, quassum, ætati obluctantem, infirmi corporis et exsucci, ac senectutis pondere degravatum." Matth. Aimerich. l. c.

ubi

"Aufidius Bassus, Rhetor, de quo M. Seneca Suasor., de Morte Cic. Forsitan hic erat Bassus, de quo Seneca filius in Epistt., qui in juventute tempore M. Senecæ declamabat, quique postea Philosophiæ studiis se totum addixit, et fama Phil. tempore L. Senecæ jam senex clarus erat, ac Romæ notus." Matth. Aimerich, l. c. Idem est qui Aufidius Bassus Rhetor supra positus.

"NOTA:-Ex his Aufidiis forsitan unus, Aufidius Bassus appellabatur, et alter Bassus Aufidius, ac L. Seneca de hoc, M. autem Seneca de primo mentionem fecit. Fieri etiam potuit, ut Rhetor et Philosophus idem esset, ac ab uno Seneca sub Aufidii, ab alio sub Bassi nomine veluti præcipuo, ac magis vulgato cita retur: quo factum ut de diversitate dubitetur, cum unus et idem Bassus fuerit, de quo Senecæ loquuntur. Adnotavi jam initio, sæpe Auctores eosdem a diversis citari, nunc sub nomine, nunc sub prænomine, et nonnunquam sub solo cognomine, vel agnomine, unde nascitur confusio." Matth. Aimerich, l. c. p. 62.

"Cn. Aufidius, civis Romanus, fuit Olymp. CLXX., extremis nempe Ptolemæi Lathyri temporibus, cum Romæ bellum esset civile inter Marium et Syllam. Innotuit hic nobis beneficio Ciceronis. Ejus hæc verba in Tusc. 5, (59.:) Pueris nobis Cn. Aufidius, prætorius, et in senatu sententiam dicebat, nec amicis deliberantibus deerat, et Græcam scribebat Historiam, et videbat

[ocr errors]

in literis.' Ubi videbat retineo," [cf. Dalecamp. infra citandum,] "etsi et vivebat legeré possis. Sed prius malo, quia cæcorum duntaxat exempla referuntur. Unde et Steph. Pighius Ann. T. 3. ad A. U. IɔcxxXIV. censet post prætorius deesse verba illa, licet cæcus. Meminit quoque hujus Aufidii Plinius Nat. Hist. 6, 9. Universæ (Armenia) magnitudinem Aufidius quinquagies centena millia prodidit.' Aufidium in epitomis citat Scriptor de Origine Gentis Romana, ubi ait :— Aufidius sane, et Domitius 1. 1. (Aremulum Sylvium) non fulmine ictum, sed terræ motu prolapsum, simul cum eo regiam in Albanum lacum, tradunt.'" [Sed nostra quidem sententia, hi Scriptoris incerti et Plinii loci pertinent ad alterum Aufidium, nempe Aufidium Bassum, Historia Latina Scriptorem, ut ipse Voss., inox citandus, alibi docuit.] "Fortasse idem est Cn. Aufidius, qui Quæstor fuit A. U. Iocxxxv, Cæcilio Metello et Cotta Coss., quique A. lǝcXL, Balbo et Catone Coss. fuit Tribunus Plebis, et a quo Lex Aufidia lata, ut liceret Africanas advehere in Italiam Circensium gratia; cujus Legis Plin, meminit 8, 17. Nec diffitendum tamen, duos fuisse Cn. Aufidios; unum prætorium, ut eum Cic. vocat Tusc. 5, (39.;) alterum Consularem, quem prior ille adoptarat. Adoptivi ejus, pariterque adoptantis, mentio etiam est ap. Cic. Or. pro Domo: Non ætas ejus, qui adoptabat, quæsita est, ut in Cn. Aufidio, et M. Pupio; quorum uterque nostra memoria summa senectute, alter Oresten, alter Pisonem adoptavit.' G. Jo. Voss. de Hist. Gr. 4, 14. p. 474. "Cn. Aufidius, Tusc. QQ. 5, 39. prætorius, Cicerone puero, cæcus, in Senatum tamen venit, Historiam Græcam scripsit: cf. de Fin. 5, 19. ( Equidem e Cn. Aufidio, prætorio, erudito homine, oculis capto, sæpe audiebam, cum se lucis magis, quam utilitatis desiderio moveri diceret:') Dom. 13. adoptat Öresten." Jo. Aug. Ernestii Clavis Cic. p. 70.

[ocr errors]

"Cn. Aufidius, Tribunus Plebis cum M. Juventio Talva, A. U. C. DLXXXIIII. Liv. 43." ['A. U. DCLXX. gessit Tribunatum plebis.' Harduin. ad Plin. 8, 17.] "Forsan hic est; cujus meminit Plin. 8, 17. Nam cum veteri S. C. non liceret Africanas pantheras in Italiam advehi, ipse contra hoc tulit ad populum, permisitque Circensium gratia importare." Jo. Glandorpii Onom. Hist. Rom. p. 138. "Cn. Aufidii, civis Romani," inquit Dalec. ad Plin. l. c., " oculis capti, qui, quum eorum sensu careret, ne atrum ab albo posset discernere, videbat tamen in literis, et Græcam Historiam scribebat, meminit Cic. Tusc. 4. Victorius 1. 3. c. 20." Dalecampii vero notam citavit Nic. Lloyd. Dict. Hist. Geogr. Poët. "Anno Urbis DCLXXXII., Ciceronis xxxvI., Coss. fuerunt Cn. Aufidius Orestes, P.

Cornelius Lentulus Sura; Orestes gentis Aureliæ cognomen est; sed hic Orestes a Cn. Aufidio adoptatus, ut Cic. pro Domo ait, Cn. Aufidius Orestes dictus fuit. Cn. Oresten, cum Tribunus Plebis esse non potuisset, Consulem factum, ait Cic. pro Pluncio. Idem Prætor Urbanus fuit anno Urbis DCLXXVI., ut ex Valerio 7, 7, (6.) apparet." Fr. Fabr. Marcodurani Historia Ciceroniana p. 207. Ed. Amstel. 1659. Valerii locus est hic: "Quid Mamerci Emilii Lepidi Consulis, quam grave decretum! Genucius quidam, Matris Magnæ Gallus, a Cn. Oreste Prætore Urbis impetraverat, ut restitui se in bona Næviani juberet, quorum possessionem secundum tabulas testamenti ab ipso acceperat. Appellatus Mamercus a Surdino, cujus libertus Genucium hæredem fecerat, prætoriam jurisdictionem abrogavit : quod diceret, Genucium amputatis sui ipsius sponte genitalibus corporis partibus, neque virorum neque mulierum numero haberi debere. Conveniens Mamerco, conveniens principi senatusdecretum ; quo provisum est, ne obscoena Genucii præsentia, inquinataque voce, tribunalia magistratuum sub specie petiti juris polluerentur. Multo Q. Metellus Prætorem Urbanum severiorem egit, quam Orestes gesserat."

"Cn. Aufidius, prætorius, cæcus in senatu sententiam dixit. Historiam Græcam scripsit. Cic. Tusc. Fors idem est, quem Plin. 7, 53. offenso pede in Comitio, cum Senatum ingrederetur, interiisse scribit." Jo. Gl. l. c. Locus est: "C. Aufustius, egressus quum in Senatum iret, offenso pede in Comitio," (exspiravit.)" Hoc familiæ Romanæ nomine," inquit Harduin., " "parum sibi cognito, neque admodum in libris obvio, perterriti Plinii Editores, contra fidem Mss. omnium, R. 1. 2. Colb. 1. 2. Chiffl. Par. vet. Dal. etc. C. Aufidium reponere ausi sunt. At exstat frequens Aufustiæ familiæ mentio in Inscriptionibus antiquis ap. Gruter., cujusmodi illa est jam proxime recitata, p. 525. L. AUFUSTIUS. L. F. PALATINA. SERENUS."

[ocr errors]

"Cn. Aufidius Orestes, Consul A. U. C. DCLXXXIII.' [imo DCLXXXII., Ciceronis XXXVI.] "cum P. Cornelio Lentulo; quem Cic. sua memoria adoptatum tradit a Cn. Aufidio in summa senectute, ad Pont. pro Domo sua." Jo. Gl. l. c.

"Etiam Aufidius Bassus Augusti et Tiberii tempore fuit, æqualis M. Seneca Rhetoris, ut ex ejus Suasoria 6. cognoscimus. Ibidem inter Historicos refertur, qui elogiis suis Ciceronem fuere prosecuti. Reliquit autem Belli Germanici libros: ut Fabius docet L. 10. Ubi et ejusmodi de eo judicium apponit:- Servilius Novianus et ipse a nobis auditus est, clari vir ingenii et sententiis creber, sed minus pressus, quam historiæ

« PreviousContinue »