Page images
PDF
EPUB

Ita nam laus est tibi grata vox si quod nostra sonat conscientia

canat.

Quod ut omnibus perveniat indefesse divina precentur auxilia; Nam quicumque digne merentur ea

Omnia semper eis salubria

Quibus sine humana cogitata non utilia

Relinquentes igitur itinera nimium lata,

Angustam viam gradiamur que nos patriam ducat ad amis

sam.

Hec enim sacra vestigia redemptori pio perplacita,

Quique nostra tempora pie disponat semperque nos protegat, Patriamque miserans ducat ad almam qui sine fine regnat, Canticaque ei nostra placeant per cuncta secula 1.

XV

SAINT MATTHIEU

Stans a longe qui plurima perpetrarat facinora
Atque sua secum revolvens crimina

Nolebat alta celi contemplari sydera;

Sed pectus tundens hec promebat ore, lacrimans :
Deus propitius michi peccatori esto,

Et una omnia pius dele facinora.

Hac voce benignam promeruit clementiam,

Necnonque justificatus venit domum suam.

Cujus nos sacra sequamur exempla; dicamus Deo :
Deus benigne nostri miserere laxans debita
Mitis et nos justifica 2.

[blocks in formation]

Nunc ergo psallamus dulcia modificantes pneumata
Atque vox canora componat rithmica tandem famina,
Et quoniam organa resonant symphoniam tinnula,
Christus ab arce clara capiat vota cordis intima,
Ey a, intima nunc Galliarum plebs candida

Celeberrima Dyonisii macharii digne recolendo trophea,
Commissa cui est in sorte apostolica

Qui pia ferat jugiter tibi suffragia

Missus huc de gente pelasga.

O quanta tormentorum passus genera pro Christi gloria! Nam flammas et flagella sevasque feras carceris simul tulit antra,

Sed sacra illic infula dum celebrat

Mysteria presul alma,

Ihesus astat, caterva septus angelica,
Et sancta manu placida ferens liba 1
Firmat ejus agoniam

Expectatam promittens celorum patriam.
Hac percepta voce divina sacer athleta
Infert celo, cervice cesa, gaudens animam,

Eternam Christus ibi dans illi gloriam.

Remittat servorum errata ejus prece benigna cuncta per secula 2.

XVII

TOUSSAINT

Laus, honor sit Heloy cunctipotenti in sanctorum gloria,
Nos vocibusque tonantem laudemus in superna;

Gratam pietatem tribuat sanctificando corda et nostra cor-
pora,

Illi decus, virtus cui jam nunc intonant preconia voce inclita. Supernus adorat almus chorus, cunctusque populus, alta, profunda, montes, flumina,

Celum et sydera semper Christum Dominum laudantia per secula omnia,

Pour libamina. Un curieux tableau de l'école française du xiv siècle (règne de Charles VI) conservé au Louvre, no 995, représente saint Denis communié dans sa prison par Jésus-Christ, puis son martyre.

2 Bibl. nat., lat. 1105, fo 179.

Atque dulcissona vox virtutum sonora nostra concordet odas canendo debitas,

Cunctaque concrepent que letentur plene hac die sacri Heloy laudando condita,

Gaudendo jubilent omnes

Sollempnia celebrantes

Nunc sanctorum referentes preconia voce dulciflua.
Gloria illi sit in ethra

Cujus clara rutilant dona

Queis eterne vite consequamur magna premia,
Ubi flagrat lux perhennis in paradysi gaudia
Angelorumque caterva ubi gaudet per secula

Dulei personat symphonia melos concinit psallendo armonica,
In qua decenter post funera

Quam beata sanctorum sunt agmina

Patriarcharum, apostolorum, virginumque clara,
Prophetarum, confessorum et martyrum inclita,

Nova canentia cantica

Celi super sancta palacia splendida

In civitate almiflua

In qua sanctorum sunt agmina

Trinitatem sanctam cernentia

In gloria eterna.

Poscimus ergo nos cum ipsis paradysi frui amenia

Te Deum cernentes supremum ex virgine natum veneranda Tibi sit per evum decus et potestas amen, cum gloria 1.

XVIII

OCTAVE DE LA DEDICACE

Gaude virgo, mater ecclesia,

Christo nuptiali copula

Domino federaris dote sempiterna.

Decoris stola et immortali gloria.

Hec est illa a finibus terre veniens regina
Voluptatum terrenarum deserendo illecebras
Ut Salomonis verba audiat magnifica,

Vite monita pie sectando sullimia.

Hec que illa aureo virtutum amictu decorata

Bibl. nat., lat. 1105, fo 182.

Dei dextre assistens regina cujus ab intus gloria,
Quam Deus alloquendo: Audi, inquit filia;
Domum patris abnega, mundo abrenuncia,
Ut serveris actu atque mente virginea.
Placet decor, placet speciositas tua.
O admiranda, o predicanda Dei gracia!
Largitatis o pietatis habundantia !

Humana Christo in sponsam copulatur anima.
Jam, inquam, unum non duo, Christus que ecclesia
Semper regnatura cum ipso in celi gloria,

Fruens jocunditate felici jam in secula

Cum Deus erit in omnibus omnia. Amen 1.

XIX

INSCRIPTION DU TOMBEAU DE L'IMPERATRICE MATHILDE

D. Bourget, The History of the royal Abbey of Bec, p. 99; Ducarel, Antiquités anglo-normandes, p. 167.

D. O. M.

ET ETERNE AUGUSTE MATHILDIS MEMORIE:

QUAE

ORTU MAGNA, VIRO MAJOR, SED MAXIMA PARTU,
HIC JACET, HENRICI FILIA, SPONSA, PARENS,
QUIPPE QUAE EXTITIT

HENRICI I. ANGLORUM REGIS FILIA NOBILISSIMA,
HENRICI IV. ROMANORUM IMPERATORIS

SPONSA AUGUSTISSIMA

GODEFRIDI PULCHRI ANDEGAVENSIUM COMITIS
POSTERIORE THORO PRAECLARA CONJUX;

DE QUO FACTA EST

HENRICI II. ANGLIAE REGIS PARENS ILLUSTRISSIMA.
ERGA BECCENSEM ECCLESIAM IMPENSE MUNIFICA,
QUAM DUM VIVERET THESAURIS SUIS DITAVIT,
ET POST OBITUM

SUI CORPORIS VOLUIT ESSE CUSTODEM.

FELICEM VITAE SORTITA EST EXITUM IV IDUS SEPTEMBRIS
AN. DNI M.C.LXVII.

IN EONUMENTUM AETERNUM POSUERUNT

MONACHI BECCENSES CONGR. STI MAURI

AN. M.D.C.LXXXIV.

Bibl. nat., lat. 1105, fo 190.

ΧΧ

INSCRIPTION FUNÉRAIRE DE D. HEUSTÉ DE LAMBERVILLE Eglise de Saint-André du Bec-Hellouin.

D. O. M. ET Æ. M.

NOBILIS RELIGIOSIQUE VIRI D.

D. OLIVARII HEUSTE DE LAMBERVILLE :

QUI SANCTAE REGULAE JUGUM PORTATURUS AB ADOLESCENTIA
HUC VIXDUM DECENNIS ADVOLAVIT,

LXX ANNORUM IN BENEDICTINA PALAEA STSTRADIUM

PIE, PERSEVERANTER, FELICITER EMENSUS,

MAGNIQUE PRIORIS OFFICIO

AD QUOD ETIAMNUM JUNIOR MERITIS EXIGENTIBUS ASSUMPTUS FUERAT, PER TRIGINTA ANNOS STRENCE FUNCTUS

REFORMATOS ORDINIS ASCETAS EXCEPIT, FOVIT, ADJUVIT: ANTIQUIORIS DISCIPLINAE COMMILITONES REXIT, CORREXIT, INSTRUXIT : MULTIS TANDEM AD ORNATUM S. BASILICAE COLLATIS DONARIIS

DE OMNIBUS BENEMERITUS, DESIDERATUS OMNIBUS,

CURSUM LAUDATISSIMUM VITAE CONSUMMAVIT

PRETIOSA MORTE IN CONSPECTU DNI.

DIE XXVI FEBR. ANN. M.D.C.LXXXVII, ANNOS NAT. LXXX.
FUNDAVERAT SACELLO SITUS

REQUIESCAT IN PACE. AMEN.

XXI

INSCRIPTION FUNÉRAIRE DE D. CHARLES LE MAIRE

Eglise de Saint-André du Bec-Hellouin.

D. O. M. ET Æ. M.

NOBILIS RELIGIOSIQUE VIRI D. D. CAROLI LE MAIRE

QUI A TENERIS, SPRETO SAECULO, VITAM ACTURUS COENOBITICAM,
BECCENSE MONASTERIUM DUODENNIS INGRESSUS EST;
LXXIII ANNORUM ET AMPLIUS IN ORDINE STI BENEDICTI SPATIUM
PARI VIRTUTE AC PERSEVERANTIA FELICITER EXECUTUS.
IN PRIORATU S. YMERII SUB PRIORIS DIGNITATE
AD QUAM ETIAM INVITUS EVECTUS FUERAT

PER XXIX ANNOS CUM OMNIUM APPROBATIONE PERFUNCTUS,
AD SUUM TANDEM SENEX REVERSUS EST COENOBIUM,

IN QUO

« PreviousContinue »