post prandium; feria vi nequaquam, sed de capitulo qui ad Mandatum ibunt in refectorio et ibi servient, sicut in albis ad Mandatum, serviciam (cervisiam) bibent. Sabbato, post prandium itur ad potum et non amplius 1. >> IX LUNDI DE LA PENTECOTE Resonet sacrata jam turma diva symphonia In unum congregata apostolorum phalans preclara expectat munera. Repente vox divina paraclitum nunciat decorans sanctorum Fantur omni lingua nonnulla mysteria, Deique magnalia. O Deus omnis arvi, te laudat sol et luna, Concrepat usya tota celica que profunda flumina : Te psallit tellus alma, sydera cuncta clara, Jubilat, adorat, amat, redemta quoque omnis anima. Stupens Judea hec inquit: Execranda concio vino ista Bacho plenos deputat repletos gracia. Sumens hec, Petrus divina clementia superat obdurata corda illa, Et fore affirmat vaticinia Johelis de hoc predicta. Ovans anima nunc nostra boat carmina devota quo suscipiat celestia habitacula. Pangant omnia corda nostra sancta preconia tua, semper pia percipiant karismata. Omnem hanc meram suscipe melodiam, Ut queamus scandere luciflua et tua celsa que decora uranica. Nunc nos reple lumine, polorum gaudia cedens perpetua Bibl. nat., lat. 1208, f° 65 vo. Le même Consuetudinarium (fo 45 vo) donne la rubrique suivante: « In festo S. Martini sonat nonam statim post prandium, et non itur ad potum usque ad festum S. Blasii ». Le mot que ainsi employé pour et se rencontre souvent dans le ms. lat. 1105. Te decet laus per tempora Et gloria syderea, o sanctum pneuma; Tu animas et corpora Nostra, Christe, possideas In sempiterna doxa 1. Χ MERCREDI DE LA PENTECOTE Almiphona jam gaudia Celi rutilant pre clymata, Alogiantur cuncta bona Pneumatis afflata sacri flamma. Replentur hodie quispiorum affabre corda pura; Renovantur namque festa illa Typicalia dudum in Syna Moysi consignata. O beata et vera gaudia! Homo cum celsa petit, Deus que ima Theologa remata concrepet utriusque dyapason vera; Prius terrigenam detinebantque nexam dragmam; Nunc vos, Michael satrapa, Gabriel vera polixe dans nuncia, Nos terrigenas vernulas ferte in vestras policas officinas. Nunc ergo cuncta superna juncta phalanga benedicat sanctum pneuma Voce sonora, Cujus et munere compta testula rubra redimpendat vera symbola En armonica; Esse ultima vel particulata Mereamur ejus in aula. Amen omnia subjungant pium mente pura jam nunc redempla Rite canendo alleluya 2. Bibl. nat., lat. 1105, fo 103. Bibl. nat., lat. 1105, f 105. XI ANNONCIATION Salve porta perpetue lucis fulgida, Maris stella, inclita domina, Virgo semperque Dei Maria. Preelecta ipsius gracia Ante secularia tempora, Cui missus Gabriel archangelus mira Detulit a Deo famina mundo nunquam audita. Effulges gracia, nam tecum est dominans. Ne paveas, divina quia prole letaberis te fore gravidam, Mox ad hec dicta, parens credula corde, Quem edidisti manens virgo immaculata, XII SAINTS PIERRE ET PAUL Gaude jocunda melos turma persona Concrepans inclita armonia vera secli lumina Luce qui aurea illustrant mundi regna omnia, Quorum merita dissolvant crimina hoc die fulgida ; Vernant fortia jam quorum trophea in celi regia. Nam alter crucis supplicio triomphans, Alter ensis jugulo, uterque nitet laurea, Et super sullimes sydera, insignes victoria, celica perlati sunt in curia. 'Bibl. nat., lat. 1105, fo 148 v. Hinc, beate Petre, qui maxima reseras, claudis verbo celi limina, Sume pius vota fidelia, pectora cuncta, dissolvendo vincula. Dulcis qua resultat musica virtutum fidibus atque melis concina In qua symphonia miscetur est illa que vere dyatessaron plurima Constans virtute que justicia, temperentia que prudentia, Quibus supera agmina, rite decusata, Christo psallunt en armonica, Nostra sint quorum socia ; Illa dent lumina queis preconia domus yperlirica, XII bis TRANSLATION DE SAINT BENOIT Laudum carmina creatori lira plaude eya, Pangens inclita Benedicti gesta voce canora. A puero florida sprevit mundi cuncta gliscendo celica, Ferrum enatat, solida fit unda semita. Rupes flumina dant insolita ; Corvus nil murmurans fert jussa. Vidit sphericam mundi machinam Radio sub uno collectam. Binos zabuli salvavit abira; Patri filium post mortem redonat. Prophetis non impar ventura prenunciat, Pueri superba divinat. Sororis lacrime fraterna mutant vota, Fantur simul Dei archana, Post hec anima sororis ad alta evolat. Frater hec ita audiens mox laudem decantat. Laus et honor sit Christo et sanctis omnibus gloria. Bibl. nat., lat. 1105, fo 159. * Bibl. nat., lat. 1105, f 161. XIII SAINT PIERRE ÈS-LIENS Nunc luce alma splendescat per orbem hec dies ecce gloriosa : Almi recolamus Petri celsa, Gratanter modulos accommodet in qua Vincentis amorem ob supernum crucis sacre trophea, Qui a Christo ligandi solvendique dona Accipiens, claviger effectus, nostra resolvens vincula, Jungat cetui sancto culmine in poli paradysique amenia Consupernam majestatem tuam poscentes humiliter almam, Celestique in gloria trinum atque unum jugiter veneremur in Nunc tua clementia. Christe, regatur, atque pia Bibl. nat.. lat. 1105, fo 164. 2 Ces deux mots forment également le prologue ou entrée d'une prose de la première époque tirée du ms. 376 de la Bibliothèque de SaintGall, p. 349. (Voir L. Gautier, Euvres poétiques d'Adam de SaintVictor, Paris, 1894, p. 298.) |