Page images
PDF
EPUB

post prandium; feria vi nequaquam, sed de capitulo qui ad Mandatum ibunt in refectorio et ibi servient, sicut in albis ad Mandatum, serviciam (cervisiam) bibent. Sabbato, post prandium itur ad potum et non amplius 1. >>

IX

LUNDI DE LA PENTECOTE

Resonet sacrata jam turma diva symphonia
Repleta gaudia, premissa e celo reddita,

In unum congregata apostolorum phalans preclara expectat

munera.

Repente vox divina paraclitum nunciat decorans sanctorum
viscera ;

Fantur omni lingua nonnulla mysteria, Deique magnalia.
Cantica divina non cessat reboare ejus quoque caterva.

O Deus omnis arvi, te laudat sol et luna,

Concrepat usya tota celica que profunda flumina :

Te psallit tellus alma, sydera cuncta clara,

Jubilat, adorat, amat, redemta quoque omnis anima.

Stupens Judea hec inquit: Execranda concio vino ista
Est repleta mustique crapula.

Bacho plenos deputat repletos gracia.

Sumens hec, Petrus divina clementia superat obdurata corda

illa,

Et fore affirmat vaticinia Johelis de hoc predicta.

Ovans anima nunc nostra boat carmina devota quo suscipiat celestia habitacula.

Pangant omnia corda nostra sancta preconia tua, semper pia percipiant karismata.

Omnem hanc meram suscipe melodiam,

Ut queamus scandere luciflua et tua celsa que decora uranica.
Dudum sacrata imbuisti pectora ;

Nunc nos reple lumine, polorum gaudia cedens perpetua
atque regna.

Bibl. nat., lat. 1208, f° 65 vo. Le même Consuetudinarium (fo 45 vo) donne la rubrique suivante: « In festo S. Martini sonat nonam statim post prandium, et non itur ad potum usque ad festum S. Blasii ».

Le mot que ainsi employé pour et se rencontre souvent dans le ms. lat. 1105.

Te decet laus per tempora

Et gloria syderea, o sanctum pneuma;

Tu animas et corpora

Nostra, Christe, possideas

In sempiterna doxa 1.

Χ

MERCREDI DE LA PENTECOTE

Almiphona jam gaudia

Celi rutilant pre clymata,

Alogiantur cuncta bona

Pneumatis afflata sacri flamma.

Replentur hodie quispiorum affabre corda pura;

Renovantur namque festa illa

Typicalia dudum in Syna Moysi consignata.

O beata et vera gaudia!

Homo cum celsa petit, Deus que ima

[blocks in formation]

Theologa remata concrepet utriusque dyapason vera;
Cherubin etherea, seraphin, atque cuncta ignea caterva
Tuba jubilea tympanizent rupta vincula.

Prius terrigenam detinebantque nexam dragmam;

Nunc vos, Michael satrapa, Gabriel vera polixe dans nuncia, Nos terrigenas vernulas ferte in vestras policas officinas.

Nunc ergo cuncta superna juncta phalanga benedicat sanctum pneuma

Voce sonora,

Cujus et munere compta testula rubra redimpendat vera symbola

En armonica;

Esse ultima vel particulata

Mereamur ejus in aula.

Amen omnia subjungant pium mente pura jam nunc redempla Rite canendo alleluya 2.

Bibl. nat., lat. 1105, fo 103.

Bibl. nat., lat. 1105, f 105.

XI

ANNONCIATION

Salve porta perpetue lucis fulgida,

Maris stella, inclita domina,

Virgo semperque Dei Maria.

Preelecta ipsius gracia

Ante secularia tempora,

Cui missus Gabriel archangelus mira

Detulit a Deo famina mundo nunquam audita.
Aveto, Maria, que tocius plena muneris

Effulges gracia, nam tecum est dominans.

Ne paveas, divina quia prole letaberis te fore gravidam,
Quapropter es tu sola inter cunctas mulieres mater benedicta
Magnus erit hic Jhesus, filius summi ac throni Davidis gloria,
Et regni meta ipsius non erit aliqua.

Mox ad hec dicta, parens credula corde,
Concipit Dominum sabaoth; sic verbum
Caro factum est ex te, virgo sacra.
Te ergo, petimus, ipsum rogita

Quem edidisti manens virgo immaculata,
Salvet nos per omnia secula. Amen 1.

XII

SAINTS PIERRE ET PAUL

Gaude jocunda melos turma persona
Jugando verba symphonie rithmica,

Concrepans inclita armonia vera secli lumina

Luce qui aurea illustrant mundi regna omnia,

Quorum merita dissolvant crimina hoc die fulgida ;

Vernant fortia jam quorum trophea in celi regia.

Nam alter crucis supplicio triomphans,

Alter ensis jugulo, uterque nitet laurea,

Et super sullimes sydera, insignes victoria, celica perlati sunt in curia.

'Bibl. nat., lat. 1105, fo 148 v.

Hinc, beate Petre, qui maxima reseras, claudis verbo celi limina,

Sume pius vota fidelia, pectora cuncta, dissolvendo vincula.
Sacra, Paule, ingere dogmata, illustrans plebis pectora,
Et quousque det Deus perfecta ultra servientes sydera.

Dulcis qua resultat musica virtutum fidibus atque melis concina

In qua symphonia miscetur est illa que vere dyatessaron plurima

Constans virtute que justicia, temperentia que prudentia, Quibus supera agmina, rite decusata, Christo psallunt en armonica,

Nostra sint quorum socia ;

Illa dent lumina queis preconia domus yperlirica,
Sullime dicant nunc omnia amen redempta. 1

XII bis

TRANSLATION DE SAINT BENOIT

Laudum carmina creatori lira plaude eya,

Pangens inclita Benedicti gesta voce canora.

A puero florida sprevit mundi cuncta gliscendo celica,
Et Domini gracia confracta restaurat, fraus signo est retecta.
Freni verbere miserum virtute reparat,

Ferrum enatat, solida fit unda semita.

Rupes flumina dant insolita ;

Corvus nil murmurans fert jussa.

Vidit sphericam mundi machinam

Radio sub uno collectam.

Binos zabuli salvavit abira;

Patri filium post mortem redonat.

Prophetis non impar ventura prenunciat,

Pueri superba divinat.

Sororis lacrime fraterna mutant vota,

Fantur simul Dei archana,

Post hec anima sororis ad alta evolat.

Frater hec ita audiens mox laudem decantat.

Laus et honor sit Christo et sanctis omnibus gloria.

Bibl. nat., lat. 1105, fo 159.

* Bibl. nat., lat. 1105, f 161.

XIII

SAINT PIERRE ÈS-LIENS

Nunc luce alma splendescat per orbem hec dies ecce gloriosa : Almi recolamus Petri celsa,

Gratanter modulos accommodet in qua

Vincentis amorem ob supernum crucis sacre trophea,
Meritum gloriamque perlatam in celesti gloria.
Pio corde fraterna jubilet tuba,

Qui a Christo ligandi solvendique dona

Accipiens, claviger effectus, nostra resolvens vincula,
Sullevando etheris sedibus potestate nos tradita,

Jungat cetui sancto culmine in poli paradysique amenia
Ubi adorat ordo te, Christe, psallendo armonica voce cantica,
Nova sanctorum resonantium laude angelicus melica,

Consupernam majestatem tuam poscentes humiliter almam,
Cui digna nos cum illis resonemus una rithmica in excelsis
carmina,

Celestique in gloria trinum atque unum jugiter veneremur in

[blocks in formation]

Nunc tua clementia. Christe, regatur, atque pia
Exaudi precamina te laudantium mente devota,

Bibl. nat.. lat. 1105, fo 164.

2 Ces deux mots forment également le prologue ou entrée d'une prose de la première époque tirée du ms. 376 de la Bibliothèque de SaintGall, p. 349. (Voir L. Gautier, Euvres poétiques d'Adam de SaintVictor, Paris, 1894, p. 298.)

« PreviousContinue »