Page images
PDF
EPUB

permittere; Sicut jam ex nunc harum literarum vigore permifit ac permittit, tanquam fcilicet eam civitatem, cujus falute & confervatione falus, & confervatio reliquæ Provincia nititur: Ex amiffione verò extremum illi Provinciæ excidium, vicinus autem Dominiis noftris præfens, certiffimum & indubitatum periculum impendeat. In ea demum Civitate Rigenfi & arce, non peregrinum aliquem alienigenum & adventitium ad gerendum Magiftratum & alia officia præficiemus, fed ex indige nis Germanica Livonicæque linguæ & nationis, & alterum quidem officialem arcis, qui rei militari & præfidiis noftris, alterum vero, qui rebus urbanis Burgravius præfit, ex Senatorio Civitatis illius Ordine per illos deligendo, per Nos autem confirmando, ad exemplum Civitatis Gedanenfis, conftituemus, qui tam Nobis Polonis, quam Magno Ducatui Litthuania fpeciali jurejurando obftricti fint.

[ocr errors]

Sequentes verò civitates & arces, Præfidiatus Præfecture, tractus pro nobis cefferunt tam videlicet illæ, quæ adhuc in poteftate ordinis permanferunt, ut funt arces Kircholmia Asherad, Lunebourg, ad ripas Dunæ fitæ, Rofiten, Dutzen Trikaten, Ermis, Helmet, Karkus, Weifenftein cum tota Jervia, arx & Civitas nova Parnovia, Sahra, Rugia, Burtnek, & Arx & Civitas Wolmaria, Wendena, Wolfard, Arries, Segewalt, Schuien, Jurgenburg, Nithow, Lemborg, Rodempeus, Neumole: Dein & ille, quæ jam in poteftatem hoftis pervenerunt, & armis noftris recuperandæ nobis funt; Videlicet Ducatus Efthonia, Epifcopatus Dorpatenfis, quan tum in eo fua Illuftritas intereffe habet, cum omni

[ocr errors]

omnibus Vafallis, Curiis, Fundis & univerfis bonis ad eas fpectantibus, de quibus omnibus certis perfonis, quæ adhuc ex ordine Teutotonico reftant, nec non confiliariis & aliis honeftis viris de Republica Livonienfi bene meritis, pro judicio & arbitrio noftro fervato de lectu adhibitaque in perfonis proportione Geometrica, concedemus providebimufque. Munitionibus tamen interim omnibus in noftra & fuccefforum noftrorum poteftate refervatis.

De perfona tamen Illuftriffimi Domini Magiftri fecus ftatuimus tanquam de ea, quæ in nos fingulari fide & obfervantiâ femper pro pendit, præ cæterifque regni noftri fe obfervantiffimam præbuit. Ideo parem gratiam & benevolentiam noftram illi referre volentes, dignam exiftimavimus, cui Locum-tenentis titulum & prærogativam in arce & civitate Rigenfi concederemus, prout præfentibus concedimus, ut in ea refideat, Jus & Juftitiam cum aliis officialibus noftris adminiftret, quam ad rem certum ftipendium annuum illi fuo tempore concedemus affignabimufque.

Præteraque inter cætera & hoc inter nos & Illuftritatem fuam convenit, ut per mutatione Epifcopatus Curonienfis pro Soneborga arce & Curiis Leal & Hapfel Illuftriffimus Holfatiæ Dux Magnus contentetur, quam ad rem noftram illi recipimus operam, ut cum reliqua Curonia Epifcopatu quoque Curonienfi Illuftritas ejus potiatur.

Neve etiam limitum indifcufforum cum vicinis Illuftritas ejus controverfiam & difficultatem habeat, pro regia noftra autoritate curabimus ut primo quoque tempore fines ad præfcriptum pactorum Potzuolenfium & pof

te

teriorum Vilnenfium regantur & certi conftituantur in tota illa vicinia limites. Interea verò neutra pars alteri damnum inferat, aut litem & difficultatem moveat.

Cumque tractus Dunæ furfum atque deorfum limites inter nos & Illuftritatem ejus conftituat, æquitatis ratio poftulat, ut medietate Fluvii in pifcando & aliis commoditatibus ejus Illuftritas perpetuo gaudeat, quæque Infulæ five mediamnes, five alteri parti viciniores funt, apud eandem partem maneant.

Et cum hoc fexennali bello fuæ Illuftritatis quam etiam Nobilitatis Curonienfis, præcipue vero eorum districtuum, qui penes nos manebunt, vires exhauftæ fint, relaxatum Illuftritatem fuam & Nobilitatem ab oneribus hujus belli, aut faltem ut hoc præftent, aut nitantur, quæ commode pro modulo fuo poffunt, volumus: alio autem tempore eadem fit ratio, quæ Illuftritatis Domini Ducis Pruffix.

Neve etiam à Gedanenfibus & Rigenfibus ob æs alienum contractum fua Illuftritas moleftetur, Regia noftra interceffione ftudebimus, ut aut in gratiam noftram fua Illuftritas pecunia liberetur, aut non prius, quam commode folvi poffit, repetatur, quemadmodum & Vendenfibus, Wolmarienfibus, Penovienfibus ex mera noftra gratia & beneficentia regia in folvendis eorum debitis aliquid opis per fubministrationem rei frumentariæ & alterius generis commeatus adferemus.

Monetæ etiam cudendæ facultatem Illuftri Domino Magiftro concedimus ad pondus & valorem Litthuaniæ, & ut ejus promifcuus. & indifferens ufus fit, tam in Lithuania quam in Livonia. Volumus attamen, ut ea ex

li 3

una

par

parte noftra effigies vel infignia regni & magni Ducatus Litthuaniæ, in altera Illuftritatis ejus exprimantur.

Si quid porro Illuftritati fuæ vendendum impignorandum, permutandumve fuerit, fuper hoc Illuftritati ejus libertatem facultatemque concedimus ; ita tamen, ut ad nos & Sereniffimos Succeffores noftros de eo primo loco referatur, Nobifque optio detur, fi talem oppignorationem ipfi accptare voluerimus: fin minus, tum Illuftritati ejus liceat, cui volet.

Dabiinus etiam operam, quando Ducatus Esthoniæ cum Givitate Revalienfi, vel transactione aliqua jufta; & homini noftro honorifica, vel per belli rationes recupéretur, ut Illuftritati fuæ æqua portio vel in bonîs vel pecunia concedatur; Sumtibus belli, fi hoc nomine, contra Sereniffimum Sueciæ Regem infumendi erunt, ante omnia nobis refufis, Tormenta item bellica, quæ nobis ad præfens in ceffione arcium & civitatum relinquuntur, bello confecto, pro ratione quantitatis qualitatifvé à nobis reftituantur. Judæis vero nulla per totam Livoniam Commerciá, vectigalia, teloniave ullo unquam tempore concedemus. Curabimus etiam, ut interea temporis, dum à Magno Ducatu noftro Litthuaniæ abfumus, & negotium fubjectionis in Polonia ex Parte regni tractamus, Livonia neceffariis copiis militaribus tam ad præfidia caftrorum & civitatum, quæ id à Nobis poftulaverint, quibufve id neceffe fuerit, quam ad arcendam fubitaneam incurfionem hoftilem in futurum eventum inftruatur & firmetur.

Hæc omnia & fingula nos prædicto Princi

pi, aliorumque Ordinum ac Civitatum Nunciis, facrofancte & religiofe fervaturòs, Nos jurejurando fpofpondimus. Ipfe autem Princeps pro fe & fuis fubditis, cæterorumque Ordinum utpote univerfæ Nobilitatis & Civitatum Nun cii viciffim fidem fuam facrofancte, præftito folenni jurejurando, obftrinxerunt, ficut & præfentibus obftringunt, quod ab hoc tempore & in pofterum in ea fide, voluntate & obfequentia, quam nobis femel detulerunt, conftanter permanfuri & firmiter perfeveraturi fint, tanquam fidelem Vafallum & Subditos decet imperio & poteftati noftræ fujectos. Nos verò pari ratione Principem ipfum be nevolentia & favoribus, fubditos verò illius & noftros clementia & benignitate noftra regia profecuturos, ornaturos & aucturōs Nos recipimus & præfentibus interventu jurisjurandi noftri regii recipimus, harum teftimonio literarum, quibus in fidem Sigillum noftrum præfentibus eft fubappenfum. Datum Vilna XXIII. Menfis Nov. anno Domini M. D. LXI. regni vero noftri XXXII.

[ocr errors]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »