Page images
PDF
EPUB

In stadium autem jam ingressus, haud diu nec multum dubius hæsi de rerum ordinatione, quæ in ipso mihi servanda erat. A simplicioribus ad implicatiora progrediendum esse arbitratus sum, eaque imbuto mente naturaliter quasi prima mihi occurrit expositio qualitatum naturæ, nec non existentiæ modi corporis, quod juxta nos omnium sistit simplicissimum, hydrogenii.

Proœmio meo, doctissimi viri, finem imponere non possum, quin denuo vestram implorem indulgentiam, quin iterum vos rogem et obsecrem, ne nimia cum severitate dissertationis meæ scribendi rationem habeatis. Nolite, quæso, e memoria vestra deponere materiam quæstionis de qua mihi disserendum erat, in earum numero non reperiri, quæ elegantiis et facundiæ leporibus facile ornari possint, seriem vero phænomenorum esse, quorum, ut intelligantur consequentiæ, non eleganti et facundo, sed facili et claro sermone sunt enunciandæ : præterea, cum lingua, qua scribendo sum usus, verba recen tioris omnino scientia propria non habeat, nova, quotiescumque gradum fecerim, obstacula inveni, quæ nunquam noverunt Latini, Latinorum lingua exprimere coactus.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

AERIS ERIS inflammabilis nomine salutatum quondam hydroge nium, aquæ alteram partem constituentem efficit, et compositionem substantiarum omnium, tum vegetabilium, tum animalium ingreditur.

ap

Corpus Chymiæ præstantissimum haud immerito habetur; nullum etenim aliud, nec copulationes adeo generales inire, nec alia naturæ corpora tam levi ipsius substantiæ quantitate saturare videtur. Numerus hydrogenii æquipollens, 1, adæquat, dum ille oxygenii, quod nempe post hydrogenium minima materiei quantitate saturat, jamjam 7, 5 prostat. Nobis paret tanquam corpus simplicissimum, quod jam usque analysis chymica oculis subjecit. nostris, vel saltem solum omnium, quod in statu simplicitatis potuerit existere. Ubi de metallis sermo erit, videbimus qualitatem elementarem vel simplicitatis iis duntaxat corporibus propriam esse, parvo pondere gaudentibus, paucaque materiei copia saturantibus: atqui, cunctorum naturæ corporum hydrogenio nullum levius, nullumque alia corpora majori cum capacitate saturat ipsius

materiei 1, sat superque est pro 7, 5 partibus oxygenii, 32 chloris, 120 iodis, 15 sulfuris, 25 radicalis Borussici, ut inde aqua, acida muriatica et iodica, hydrogenium sulfuratum et borussuratum enascantur. Oxygenio excepto, omnibus hydrogenium corporibus, quæ in vapores reduci possunt, expansionem suam tribuit.

Omni copulatione cum calorico expers apparet hydroge nium; nulla etenim hujus principii quantitas requiri videtur, ut ad gazis statum evehatur, et in eo retineatur statu, mirum insuper satis videri posset, corpus quod ubique se dederit occasio caloricum expellit, vel ipsum ipso expellitur, hocce cum principio copulatum fore. Cum hydrogenio repleatur cylinder vitreus, et emboli ope strenua celerique compressione gaz afficiatur, cylindrum illuminari, id est caloricum cum hydrogenio copulatum et compressione expulsum, luminis sub forma inde effugere non animadvertitur, uti et illud accidit, cum oxygenium, aër atmosphæricus et eidem experientiæ submittantur. Observatur duntaxat, cylindrum plus minusve calefieri, quod quidem ab expressione caloris expansionis mechanicae inter particulas gazis physice tantum interpositi dependere satis elucescit: non ita igitur res se habet, et in hoc quidem laudata hydrogenii simplicitas consistere videtur (1).

(1) Corpora solida calorem sibi vindicant, quem, ipso liquationis suæ momento, abscoudunt vel ut vulgo dicitur latentem reddunt; et corpora liquida calorem similem, cum ad statum gazis evehuntur, assumunt: horum corporum caloricum latens reddendi potestas, iis formis circumscribitur. Gazia autem proprie dicta, caloricum sibi adjungere pergunt ad hoc usque punctum, quo mechanice rarefieri possunt, ut hoc probatur

Qualia cumque æqua justaque hæc hydrogenii appareant placita, longe tamen abest, quin ea ab universis admissa fuerint, multæque aliæ, de existentiæ modo hujus principii contemplationes, prodiere in lucem: RITTERUS e. g. dixit, hydrogenium nihil aliud esse quam aquæ cum electricitate positiva copulationem, et hoc quidem periculo innitebatur: duos assumpsit tubulos, quos aqua replevit et ita disposuit, ut eorum unus et alter columnæ galvanicæ extremorum filum exciperet, hocce quidem modo, ut filum extremi positivi in unum ex tubulis, filum autem extremi negativi in alterum emergeretur. Ita disposito apparatu, tertii fili metallici ope communicationem inter aquam in utroque tubulo contentam, stabilivit, et non nisi phænomena ordinaria, id est evolutionem oxygenii ad extremum columnæ positivum, hydrogenii autem ad extremum negativum, locum habere animadvertit. Cum autem RITTERUS in mente non habebat, oxygenium filum me

et ex frigore, quod per eorum rarefactionem excitatur, et ex eorum constantia temperaturæ, cum, caloris ope, eadem rarefactio producatur: quam ob rem, per calorici applicationem gazia non calefiunt, nisi dum expansioni suæ obstaculum quoddam opponatur, et sic expansio certis limitibus circumscribitur; et eadem ista gazia, dum mechanica compressione afficiantur, in libertatem constituunt caloricum illud latens, quod sibi vindicaverant, et quod Expansionis mechanicæ nomine salutamus. Corpora solida et liquida, quæ eam expansionem non patiuntur, peculiare illud caloricum latens non habent: attamen corpora solida, quæ compressionis ope subitam molecularum ad se invicem admotionem experiri possunt, similem calorem evolvunt; liquida vero, quorum particulæ ad se invicem admoveri amplius nequeunt, eo modo calefieri non posse, neminem fugit. Quod hic de corporibus ad gazis statum evectis dicimus, de vaporibus dici Godem jure potest.

tallicum transgredi posse, ut sese transferret ad extremum positivum, nec hydrogenium idem transire filum, ut ad extremum, negativum properaret, conclusionem cepit, observata producta, id est, oxygenii et hydrogenii evolutionem, ab aqua decomposita provenire haud posse: cum autem arbitrabatur solum fluidum electricum communicationem mediante filo metallico stabilitatem posse prætergredi, dixit: hoc fluidum, copulationem cum aqua in tubulis contenta ineundo, gazia producere, quorum evolutio observatur; et adjecit, electricitatem positivam ab extremo ejusdem nominis ad extremum oppositum properantem, et, iter faciendo aquæ occurrentem, sese cum ipsa copulare, eo modo hydrogenium construere, quod tandem ad extremum negativum progrediebatur (2). BERZELIUS cum agnovisset simul cum HEISINGERO, ammoniacam, co-, lumnæ voltaicæ intermedio, in metallum reduci posse, conclusionem effugiendi causa metalla corpora vere composita sistere, BERZELIUS inquam, hydrogenium concepit tanquam oxidulum cujusdam metalli, cujus azotum oxidum erat.

Quibusdam innixi consideratis hydrogenio inter metalla locum statuere non dubitarunt. Hujus theoriæ admissioni non indulgere quidem possemus, dicendo oxidum hydrogenii (aquam) cum aliis metallorum oxidis similitudinem exiguam, vel potius nullam habere; sed si facta accurate consideremus, et ad memoriam revocare nostram velimus, chymicos, ultimis hisce temporibus probavisse Barytam, Siliciam vera

(2) Ex eadem experientia dictum fuit, aquam corpus esse simplex, hydrogenii aut oxygenii formam induens, prout vel statu electrico positivo vel negativo gaudebat.

« PreviousContinue »