Page images
PDF
EPUB

bustibile procedat; et dum combustibile, quod relinquit minori quam illud ad quod tendit energia polleat, eodem tempore certam calorici quantitatem oxygenium amittit (11), ita ut rationes inter combustibile et caloricum, pro oxygenii saturatione, determinatæ semper remaneant. A necessitate, qua nunquam nisi saturatum existere potest oxygenium, totam actionem vel affinitatem chymicam dependere nobis in animo est.

RITTERUS ille, qui modo dixit, hydrogenium nihil aliud esse quam electricitatis positivæ cum aqua copulationem, oxygenium electricitate negativa cum eodem liquido conflari, sustinuit. In experimento, de quo sub expositione hydrogenii sermo fuit, vidimus electricitatem positivam ab extremo ejusdem nominis, ad extremum aliud properantem, cum aqua obvia conjunctionem iniisse, ut hydrogenium produceret; eodem in experimento, dixit RITTERUS, electricitatem negativam, a polo ejus

(11) Hoc autem contrarium videri posset, legibus affinitatis, juxta quas, in assueto rerum ordine, combustibile fortius combustibili minus forti substitui potest, non autem combustibile minori vi pollens, fortioris occupare locum, hoc inquam contrarium videretur, si in animum nou revocaremus attractionum ordinem vi ignis inverti et, interveniente calorico, copulationes validiores, debilioribus energia suparari, uti perspicue probatur e plurimis decompositionibus quæ, ignis intermedio, inversum juxta allinitatum ordinem efficiuntur. Effectus illius causa naturaliter deducitur ex impossibilitate, quam experitur combustibile fortissimum, copulationem ineundi cum comburenti a quo calorici quantitatem in ratione cum vi sua saturationis amovere non potest, dum combustibile debilius hoc facile èfficere queat. Et revera, simul ac refrigeratione caloricum dissipatur, corpus majori vi pollens vices recupe

rat suas

dem nominis, ad extremum oppositum iter facientem, aquam obviam quoque suscipere, cum ipsa oxygenium efficere, cujus evolutio ad extremum positivum observari licebat. Oxygenium nobis habetur tanquam corpus omnium naturæ maxime comburens, et quidem comburens absolutum (12): ultimis tamen hisce temporibus hanc oxygenio prærogativam exclusive tribuere nonnulli dubitaverunt, dixeruntque chlorem et iodem æque ac oxygenium comburentia sistere: si autem ad existentiæ modum chloris et iodis animum attendamus, ea corpora comburentia revera esse, sed qualitatem suam comburentem oxygenio debere, videbimus. Chlores etenim nihil aliud esse videtur, nisi acidum muriaticum siccum oxygenio superstructum, iodes, acidum idioditum siccum cum eodem principio junctum; hoc sensu oxygenium, tanquam corpus comburens absolutum, sane considerari potest.

Neminem fugit, de vi aut metalli debilitate cujusdam judicium ferri per gradum combustibilitatis, quo donatur metallum; duo metalla, eodem combustibilitatis omnino gradu prædita non dantur: metalla igitur, a maxime combustibili ad illud, quod minima combustibilitate gaudet, gradationum seriem sat longam efformabunt. A metallo maxima combustibilitate gaudente, descendendo ad aurum, e. g series continuari posset per platinum, in quo combustibilitas adhuc est debilior, dein

(12) Comburentis absoluti qualitas, quam oxygenio tribuimus, proprietate sua innititur nunquanı erga aliud quodcumque corpus ut combustibile agendi, et ex eo quoque deducitur quod, dum ab alio corpore apparatus voltaici intermedio separatur, se semper ad extremum positivum, nunquam vero ad negativum transferat.

per iridium et osmium, in quibus proprietas illa tam debilis invenitur, ut ab acidis strenuissimis quidem inquinari vix possint: cum ad gradum seriei pervenerimus, ubi combustibilitas metallorum ad nihilum quasi reducta videtur, series, ad incombustibilitatem perfectam usque, produci posset. Solum et unicum corpus omnino incombustibile, id est, proprietate comburenti absoluta donatum, oxygenium hic adest: oxygenium ergo, tanquam corpus omnino incombustibile, seriem metallorum finire, et ipsum inter metalla collocari, videmus.

de

Cum hydrogenio, ut supra dictum est, aquam efformat, qua nunc dicendum.

[ocr errors][merged small][merged small]

Aqua, liquidum illud ubique, varia sub forma, in natura obvium, ratione una, 7,5 oxygenii, rationibus 6, 5 calorici, et ratione una, I, hydrogenii, conflatur. Cum autem gaz oxygenii constat e ratione una 7, 5 oxygenii, et rationibus 7,5 calorici (13), aquam, e ratione una hydrogenii quæ apud ratio

(13) Proprie 1 oxygenii tanquam ratio una haberi debet erga 1 calorici, et 7, 5 oxygenii, erga 7, 5 calorici, 7, 5 rationes sistunt: sed cum -oxygenium combustibilia non saturat nisi in consociatione cum calorico, et cum in ratione hujus consociationis corpora, veluti hydrogenium, per totam suam massam saturare non possit, pondus juxta quod 1 hydrogenji saturat, tanquam pondus rationis suae adoptare debemus. Si hydrogenium, vel aliud quodcumque corpus materie inactiva orbatum,

nem unicam oxygenii rationis unius calorici locum assumit, oriri dici potest. Ea compositionis aquæ theoria, affinitatem oxygenii pro calorico, ad ipsius affinitatem pro hydrogenio, ut rationes 6,5: 1 sistere, nobis perspicue probat.

Attamen cum observatione constat, oxygenium corpus esse electro-negativum (14); hydrogenium autem electro-positivum, (15) ut et probatum videtur ex actione columnæ Galvanicæ, sub qua prius ad polum positivum tendit, dum posterius polum versus negativum deferatur, concipi potest, duas electricitates oppositas elementorum aquæ, mutua sua attractione, illorum elementorum unionem determinare posse, et sic aquam producere.

Supra dictum fuit, hydrogenium e copulatione electricitatis positivæ cum aqua originem ducere, oxygenium vero ex unione ejusdem liquidi cum electricitate negativa; inde concipi potest, quod si aqua positiva sive hydrogenium, cum aqua negativa sive cum oxygenio in contactum veniat, et miscela corpus quoddam ignitum appropinquetur, status duos electricos sese confundere, se ipsos, ut ita dicam, neutralisare, uno verbo, disparere, et utrinque aquam enasci (16).

integram calorici quantitatem ab oxygenio amovere posset, juxta rationes ponderatas æquales unirentur; affinitas autem calorici cum oxygenio, quæ combustibilium, eodem cum principio, affinitatem multo superat, semper impedit, quo minus talis conjunctio locum habeat.

(14) Electro-resinosum.

(15) Electro-vitreum.

(16) Interpretatio, cujus falsitas haud facile probari posset, in eo consis tit quod, in sensu chymice phlogistica admitteremus caloricum, quod

Aqua disjungi potest mediante apparatu galvanico, et ad hunc scopum columnæ agentis, cum extremis duobus in communicationem liquidum ponitur : propter combustibilitatis differentiam metallorum, quæ ad polum utrumque inveniuntur, aqua disjungitur: oxygenium ut comburens, ad polum tendit positivum, hydrogenium, uti combustibile, polum negativum versus defertur. Comburens vel oxygenium ad polum positivum tendit, quia et ipsum negativum est ob amissionem calorici, quam, sese combustibili conjungendo, passum est combustibile autem ceu hydrogenium, versus polum negativum defertur quia, cum et nihil amiserit, et nihil igitur resumere debeat, ipsum electricitate positiva donatur in hoc adstante decompositionis aquæ experimento, facta, per scintillam electricam, elementorum aquæ, oxygenii et hydrogenii separatione, oxygenium status incombinati vel insaturati omnino expers, et medietati electricitatis obvium, fluidum illud, combustibilis loco, sibi adjungit, et fixat, (17) inde negativum evadit, et proin ad połum posi

in formatione aquæ aut in alia quacumque copulatione evolvitur, a combustibili, non autem ab oxygenio ceu corpore comburenti originem ducere. Hic in eo inniti potest visus quod hydrogenium, tanquam corpus minori gaudens pondere, majorem calorici quantitatem continere debeat, et e contra, quod oxygenium magis multo ponderans, minori calorici copia scateat. Illa si interpretatio admitteretur, doctrina phlogistici pristinam suam auctoritatem et existimationem denuo recuperaret.

(17) Hoc eo verisimilius apparet, quod fluidum electricum, haud imme. rito a plurimis tanquam Caloricum modificatum sive Calorici modificatio habeatur: tunc in præsenti hoc casu, oxygenium, in loco combustibilis amissi caloricum sibi vindicat, quam oxygenii proprietatem jam exhibuimus, cum (pag. 23) oxygenium semper a combustibili ad caloricum et vice versa transire, diximus.

« PreviousContinue »