Page images
PDF
EPUB

CAPUT III.

DE COMBURENTIBUS ACIDIFICABILIBUS.

Alia corporum, series hic adest, de quibus haud magis, quam de cæteris chymia corporibus, chymici inter se consentiunt : et reipsa alii ea habent corpora simplicia ceu elementaria, alii vero composita vera sistere dicunt, et comburentia acidificabilia vocant, qualia sunt chlores et iodes.

Chymici corpora, de quibus agitur, tanquam composita considerantes ea acido sicco et oxygenio conflata dicunt: quod si iis corporibus adjungatur hydrogenium, ab hoc, oxygenium superstructum in aquam converti, et ita in ipsis aciditatem evolvi. Eo modo, si chlori adjungatur hydrogenium, acidum muriaticum ceu hydrochloricum obtinetur, et si idem principium cum iode copuletur, acidum iodicum, a quibusdam hydriodicum, enascitur.

Non diu animum intendere debemus ad comburentium acidificabilium compositionem, ut animadvertamus quantitatem oxygenii qua ea corpora, priusquam acida evaserint, superstructa erant, determinari quantitate hydrogeniì quam iis adjungere oportuit ut in ipsis aciditas evolveretur: e. gr. 32 chloris, in comburentis acidificabilis statu, unica tantum oxygenii ratione superstructa sunt, quoniam unica tantum ratione

hydrogenii opus est, ut in ipso chlore aciditas evolvatur. Tunc enim chlores in acidum muriaticum convertitur.

Comburentium acidificabilium acida per hydrogenium formari jamjam diximus : aciditas tamen nonnunquam per oxygenium in iis evolvitur, sed acida, quæ inde oriuntur, acida per solutionem nuncupantur. Hanc autem evolutionem acidam ita fieri credi potest: ratio una 7, 5 oxygenii, cum ratione una, 32 chloris congrediens, hujus comburentis superoxygenio conjungitur, et caloricum adhibito oxygenio copulatum sufficit, ut ambæ oxygenii quantitates in statu gazis teneantur, quæ tunc sui juris fiunt, aciditate comburentis acidificabilis evoluta.

BERZELIUS, qui opinionis illius de comburentium compositione, restricte tamen, particeps est, comburentia acidificabilia combustibili rationibus paribus oxygenii acidificato, et altera ejusdem principii ratione superstructo conflata putat, ita ut voluminibus paribus combustibilis et oxygenii constent.

SI.

DE CHLORE.

Dixit DAVYUS, chlorem esse corpus simplex, quod cum hydrogenio acidum muriaticum efformet (59). Attamen ut supra

(59) Ea si de natura chloris opinio vera esset, et imprimis si, uti jam accidit, chlores tanquam combustibile haberetur, formatio acidi muriatici quæ inter volumina æqualia chloris et hydrogenii ulla absque condensatione locum habet, legibus jam supra stabilitis exceptionem exhiberet, quippe quod duo hic combustibilia, nulla facta condensatione, unirentur, quæ compositio a lege stabilita prorsus aberrat. (Cap. II. leg. V.)

diximus, chlores tanquam comburens acidificabile acido muriatico sicco et oxygenio conflatum considerari potest : utriusque ratio una illius compositionem ingreditur. Acidum ejus siccum, ipsum a ratione dimidia combustibilis et ratione integra oxygenii constare videtur. Voluminibus paribus acidi muriatici sicci et oxygenii, absque condensatione unitis, vel voluminibus duobus combustibilis acidi sicci cum volumine unico oxygenii ad volumina duo reductis, vel adhuc voluminibus duobus oxygenii, quibus volumen unum combustibilis - condensatur, chlorem conflari dici potest.

Chlores in natura reperitur, variis metallis, in chlorureti vel muriatis statu conjunctus, sed frequentius cum soda, et tunc hujus alkali muriatem, salem marinum ceu communem, constituit. Sal ille, partibus ponderatis 24, 5 acidi muriatici sicci, cum partibus 29, 5 sodæ, vel e partibus 22 sodii, cum 32 chloris constat. Nullam ad hunc usque diem de modo, quo murias soda ubere in natura obvius, primitive formatus sit, notionem certam habemus. Formatio illa quintuplici modo concipi potest: et quidem 1) chlores cum soda metallo ceu sodio absque ulla principii cujuscumque separatione congressus est; 2) chlo res cum oxido sodii vel cum soda, sub oxygenii evolutione, copulationem inivit; 3) acidum muriaticum soda sese conjunxit. et ex hac conjunctione aqua separaretur, oportet; 4) acidum muriaticum cum soda metallo ceu sodio, sub evolutione hydrogenii, conjunctionem instituit; 5) denique, acidum muriaticum cum oxido sodii congressum est, quod oxidum, hydrogenio suo ad statum metallicum reduxit, chloresque inde ortus cum metallo redivivo coivit.

Chlores obtinetur, dum superoxidum manganesii acido muriatico urgeatur. Hic autem facile animadvertimus operationis

hujus theoriam diversam fore, prout chlores vel corpus simplex vel compositum habeatur. Qui vero chloris simplicitatem admittunt, operationem interpretantur, acidum muriaticum, quod hydrochloricum vocant, et superoxidum manganesii, ut sequitur, exhibentes (60):

[merged small][ocr errors][merged small]

Acidi quædam pars, et totum oxidum disjunguntur; hydrogenium cum majori parte oxygenii oxidi congreditur, aquam efformans; sic chlores denudatus et separatus in recipientem pro hac re natum sese confert: pars acidi quæ disjunctionem non passa est, cum protoxido manganesii, quod hac ex disjunctione oritur, copulationem instituit, proto-hydrochloratem manganesii constituens.

Qui vero chloris simplicitatem ceu qualitatem elementariam denegant, ipsum ex acido muriatico sicco et oxygenio conflatum arbitrantes, operationem, in qua versamur, modo longe diverso interpretantur et alia quidem erit explicatio, prout cum vel sine ignis intermedio, experimentum instituatur. Priori in casu rationes duæ acidi muriatici cum unica ratione superoxidi manganesii in reactionem poni debent, et tum sequenti res posita modo ita explicari potest :

(60) M. P. Orfila, Élémens de chimie appliquée à la médecine et aux arts; 2o édit. Tom. I, pag. 134.

Acidum muriaticum + acidum muriaticum siccum + aqua Manganesium... + oxygenium + oxygenium

Murias manganesii oxidatus + (chlores). . . . .+(aqua),

acidi muriatici ratio una, caloris intermedio, superoxygenium sibi vindicat, chlorem generans, dum una et eadem vicé, e congressu alterius rationis acidi cum simplici oxido manganesii murias oxidatus producatur. Aqua acidi, quod muriatem efformat, huicce sali superstructa remanet.

Posteriori in casu, id est cum experimentum absque caloris intermedio peragatur, rationes duæ superoxidi manganesii in unicam rationem acidi muriatici reagere debent quia, calorici defectu, acidum siccum, ultimam tantum medietatem superoxygenii, calorico primâ magis saturatam, in aquæ suæ loco, vindicare sibi potest: quo in casu ratio una chloris formatur et rationes duæ hyposuperoxidi manganesii copulatæ remanent, muriatem hyposuperoxygenatum manganesii efformantes : duas illas hyposuperoxidi rationes inter se copulationem ex superoxido et oxido simplici efficere duplici interpretatione dici potest.

Chlores, uti et neminem fugit, colores vegetabilium destruit, quam ob rem dealbandæ causa fibræ vegetabilis, ut gossypii, lini cet. in usum vocatus fuit. Chlores autem hunc effectum producit sive talis qualis sit, cum hydrogenio quod in iis corporibus latitat, congrediendo, ut inde acidum muriaticum oriatur, sive, alium juxta videndi modum, oxygenium suum hydrogenio, quo materia vegetabilis scatet, conce. dendo, unde efformatur aqua quæ, acido sicco sese conjungens, acidum muriaticum quoque producit. Utroque in casu hydro

ས.

15

« PreviousContinue »