Page images
PDF
EPUB

PROOEMIUM.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

De variis rei publice gerendæ formis acturi, quæ res, ut est per se difficillima, juvenumque vires longe superans, summam cautionem expostulat; necesse esse credimus, Ordini amplissimo Philosophorum et Literatorum, cui de conatibus nostris. judicium faciendum est quod pro egregia illa illius Ordinis in discipulos benevolentia non nimis severum fore speramus exhibere consilium et rationem, quam in tota re exponenda secuti simus; ut ex eodem statu, ex quo nosmetipsi rem aggressi sumus, vel æqui nostri qualiscunque operis judices æstimare possint.

S II.

In hac tamen re, licet summa nobis quæstionis tractandæ libertas concessa sit, viam plane munitam et quasi explanatam videmus, tum lege regia (1), tum vero etiam omnino præ

1

(1) Reglement op de inrigting van het Hooger Onderwijs in de zuidelijke provincien van het koningrijk der Nederlanden, art. 145.

ceptis doctissimi magistri, cui ea Historiarum et Antiquitatum explicandarum pars demandata est : de quibus rebus ad nostram disquisitionem multum facientibus, verbulum addere non superfluum fore putavimus.

Lex illa regia neutiquam jubet disquisitiones novas atque subtiles, sed eas, in quibus elaborandis præprimis assiduitas atque diligentia discipulorum in frequentandis lectionibus collocata, sit perspicua. Quum itaque et hæc et reliquæ Historiarum quæstiones quotannis ab amplissimo doctore summa cura exponuntur, fontes indicantur, tum veterum, tum recentiorum scriptorum commenta in medium proferuntur, inque eorum fidem, doctrinam, rationem critica acrimonia inquiritur; sententiæ sibi opposita in probationem vocantur, res novæ cum antiquis atque vetustis comparantur, loci auctorum classicorum adcuratius ponderantur; populi cum populis, tempora cum temporibus ac præsertim ætatum hominumque ingenia, vicissitudines, vitia in leges commissa inter se conferuntur ideoque historice exponuntur; quum hisce omnibus rebus philosopha tractatio quasi fundamentum substruitur, quæ iterum sedulo et constanter ad historicam fidem exigitur : unusquisque facile intelligit, illum esse fontem, ex quo hausta a nobis hæc sint omnia; quod itaque ingenue fatemur. Altera ex parte vel nobis, discipulis, magnus virium exercitandarum campus patet sive in eruendis, explicandis, ampliandis, sive etiam in ordinandis et judicandis variis variorum sententiis, quæ nobis propria provincia est, et quam ut recte administraverimus summopere desideramus; in hac enim re totum nobis laudis et præmii jus positum est,

[ocr errors]

S III.

Hoc jure ita usi sumus, ut vel in eo omnino et sigillatim sententiam, ne dicamus, jussus æstimatissimi doctoris sexcenties e cathedra auditos, penitus sequeremur: «Juvenes nimirum summam decere in rebus et præsertim hominibus, iisque scriptoribus, judicandis modestiam; exempla magis petenda esse ex antiquioribus historiis, quæ fulcimentum et robur e recentioribus, obtineant; res plane recentes ex serie probationum eapropter excludi debere, quoniam sive nondum cum veritate exposita esse possint, sive quoniam nefas sit, fieri judicium. de iis rebus et viris, in quibus nosmetipsi impliciti simus et quibuscum eandem ætatem agamus: omnino vero imperia et constitutiones, quæ nunc existant, ex orbe rerum, a ratione scientiæ exponendarum, esse reponendas, quoniam judicium æquum et ex omni parte congruum fieri solummodo de iis civitatibus possit, quæ clauso existentiæ suæ orbe, sive confectæ, sive terminatæ quodammodo fuerint. »

Si quid itaque in his rebus a nobis fuerit peccatum, quod nos certe nescimus, hoc in bonam partem benevolentia vestra usurpaverit.

S IV.

Loquamur nunc de ipso quæstionis argumento uberius. Eo enim male intellecto, mala erit tota expositio reliqua; atque ex hoc ipso paragrapho judicabitis, utrum labor hic qualiscunque noster dignus sit, qui a vobis legatur.

Voluistis autem, ut disseratur de formis rerum publice gerendarum: quæ mihi tot esse postulata, quam verba videntur.

Itaque disserendum est et disputandum in utramque de constitutionibus, non vero enarrandae illæ sunt, neque recensendae ex sententia unius alteriusve scriptoris, sed audiendæ omnium et in probationem vocandæ.

Deinde de formis disserendum est : igitur de civitatibus rite constitutis; omnino de civitatibus, non de gentibus et stemmatibus hominum, sine forma et modo certo vagantibus. Quam vero rem nos ita intelleximus ut eas quæ citra justam formam extiterunt, ab eis distingueremus adcurate, quæ formam aliquam habuere, hasque iterum inter se juxta gradum et modum quo utebantur. Videbamus enim, erratum esse in his rebus a nonnullis scriptoribus,

Tum etiam vocem prægnantissimam «rem gerere» sedulo ponderavimus atque eam cum vocabulo « publice » conjunc¬ tam ita sumsimus, ut significaret administrationem constituta certis formis civitatis, simulque custodiam illius formæ, sive per magistratus sive per intermedias quasdam potestates 'efficiendam,

Recte me sensisse ex sequentibus verbis sequi videtur : <«<eruatur nimirum ex ima antiquitate primaria regiminis origo et ratio, vis et usus; deinde ejus per temporum decursum mutatamque civitatum indolem coorta multiplicatio et abusus tum demonstretur necessitas formarum summæ rerum gerendæ atque momentum ad publicam prosperitatem salutare. »

;

Profecto, sicuti sine homine non coetus hominum, ita sine

necessitate non formæ omnino, et sine formis non variæ formæ oriuntur. Sunt autem nonnulli qui hanc necessitatem e triviis haustam, homines practici, constituunt et qui, quæ nunc sunt, ea etiam eodem modo eademque necessitate ab initio fuisse credunt: sunt alii qui facta omnia, ortum vero nihil opinantur: sunt denique, qui hominem institutaque omnia et vero etiam civitates totas constitutas coelitus delapsas commodius, quam verius, putant atque inertes ipsimet, omnia a supremo numine confecta in usum hominum et absque hominum cura et labore sibi persuadent. Propterea nos illam necessitatem ex altiori principio petendam censuimus, quod liberam generis humani facultatem non excludit: sed eandem ob causam origo regiminis nascens et certa quædam ratio, apud varios varia, certaque vis, apud alios major, minor in reliquis, atque hæc iterum usu et consuetudine, non dominatu quodam seu jussu divino coacta, quærebatur. Quoniam igitur, ut nunc consequens est, quæ nascuntur, ea etiam augentur, mutantur, emendantur, variamque pro temporis et hominum et vero etiam cœli terræque natura formam induunt; ideoque quæ ante simplicia et uniformia fuere, mox multiplicari, et quæ bona, iis abuti homines possunt; in quibus iterum rebus sive salus esse, sive detrimentum potest; hæc omnia per temporis decursum i. e. historice, sive ad hominum cultum liberamque voluntatem, exponi et possunt et debent. Quoniam denique hæ formæ vicissitudinibus obnoxiæ sunt; momentanea sunt, i. e. momentum s. vim suam certo tempore exercent, quod hoc solum tempore salutiferum esse potest, alio non potest; unde ex hac tantum norma temporis judicari rite queunt.

« PreviousContinue »