Page images
PDF
EPUB

S XII.

Hæ itaque familiæ sunt quasi individuæ, capite nimirum patriarcha cœtus consanguinei, quorum tota voluntas est in patribus illis. Ejusmodi familiæ augentur atque excrescunt in numerosam sæpe gentem, cujus natu maximus, id est, is qui a patriarcha prima linea et recta serie descendit, caput est et manet eodem modo; donec temporum decursu, accedentibus litibus aliud ex eadem gente caput oritur, quod rebus suis consulens sua commoda a commodo omnium discernit, de sua existentia certius evadit, novam ipsum familiam, se auctore et moderatore creat, atque eandem rem ab initio repetit. Hæ diversæ gentes non solum augentur ipsæ et crescunt, sed nova quoque membra ex hoc corpore solvuntur, et novæ familiæ oriuntur, nexu tamen communis originis, religionis, sermonis, morum et institutorum, seu ad minimum, nexu pietatis inter se conjunctæ. Exemplum esse possunt duodecim tribus Israelitarum. Jam si ejusmodi stemmata nimis frequentia evadunt, seseque per remo tas terras extendunt, talique modo sibi fiunt aliena et, oblita communis originis, alterum alteri peregrina, id est, individua, et a se, sui juris reddita, independentia; porro quoniam sunt nomadica, pastoriam seu venatoriam vitam degentia, quæ vitæ ratio immensa terrarum spatia poscit, ubi nunc propter familiæ et pecoris copiam quodvis suum sibi vult migrationum, efficientiæ et pascuorum orbem; mox hostiliter se tangunt, se invicem lacessunt, manum conserunt, bellis se ad usque exstirpationem petunt absque omni respectu alio, quam proprii commodi. Jam virtus corporis, numerus gentis, armo, rum vis decidit; nemo judex est, nemo moderator, nemo discordiarum arbiter.

§ XIII.

Hoc rerum intuitu vincere unum est, alterum vinci, tertium non est. Uterque litigans victor esse nequit. Qui victor est, dominatur, qui victus, ei parendum est, etiam nolenti. Adest ratio dominii et servitutis. Victus interit cum re sua et exsistentia voluntatis sive libertatis suæ, absorbetur a victore, cum quo ita coalescit, ac si ab initio ejusdem fuerit familiæ. Victi tamen duplex esse status potest. Sive enim extrema necessitate subigitur; sive volens, quoniam nec superior esse potuit, nec etiam plane vinci maluit, gratiæ se victoris dedit. Ille servus evadit tota vi vocabuli, hic, parte libertatis vindicatâ volens parere videtur, cum victore unus evadit, qui proprii commodi ergo eum æque custodit, ac rem suam (3).

Quidquid sit, ex diversis stemmatibus unum fit, et victorum caput simul devictorum, id est, nationis totius dominus, patriarcha, despota evadit — qui totam nationem eadem voluntate, eademque norma gubernat, qua suum ante stemma simplex rexit.

Exemplum hujus sententiæ historia est Asia totius a Nimrodo ad Cyrum et ultra, a Sinensibus ad Muhammeddum et

Vix est, cur exempla laudemus Medorum, Dojocis, ap. HERODOT. I. 99 sqq., Israelitarum servitutes iteratas (in sacris libris ), Scy.harum Persarum, Romanorum atque eorum, qui eos vicerant. Sunt enim hæc omnia nota omnibus.

reliquos terrarum dominos, hominumque exactores. Fieri quoque potest, ut stemmata varia, ultro, præclaro quodam viro moderante, si ab aliis premuntur, memoria antiqui familiarum nexus revocata, in unam nationem coëant, atque ejusmodi imperium constituant. Cujus rei argumentum prostat în Mosaica institutione, qua XII stirpes, quæ totidem fere nationes factæ fuerant, in unum populum coegit. Foedus quoque Amphictyonum gentium duodecim Hellenicarum atque forte Etruscorum confoederatio et Latinum foedus Romanum quodammodo huc pertinere videntur (4).

Hic itaque Despotismus est latiori vi vocabuli, atque hic despotismus, de quo mox uberius, prima forma regiminis fuit, siquis eam justam formam adpellare in animo habet.

(4) M. DE ST. CROIX, Des anciens gouvernemens fédératifs et de la législation de Crète. Paris 1796.

www

LIBER SECUNDUS.

DE

CAUSIS ET PRINCIPIIS VARIARUM SUMMAE REI GERUNDAE FORMARUM (1).

INTRODUCTIO.

S I.

QUANTACUNQUE sit hominum similitudo; quam congruum

etiam in omnibus rebus illud principium, illa causa et rectrix ac moderatrix actionum, quam Rationem vocamus; quam etiam libera sit hominum anima, ad unum et æternum, ad constans et firmum, ad bonum et absolutum directa; quam denique independens ab omnibus naturæ physicæ conditionibus tamen ex altera parte, quæ cogitari potest, summa dissimilitudo deprehenditur in hominibus singulis, et libera illa anima et constans illa ratio tam multiplicibus vinculis continetur cum naturæ, locorum, cœlorum omnino materiæ differentia, quam pro sensibilitate organica sua,

exteræ

[ocr errors]

(1) Huc omnino conf. Considérations sur les principes moraux et caractéristiques des gouvernemens, par M. WEGUELIN. Berlin 1766. 8. De l'économie des anciens gouvernemens, comparée à celle des gouvernemens modernes, par M. PREVOST. Berlin 1783.

cum libertate simul ac necessitate sequi debet; tantamque vim patitur terræ, quam incolit, cujus effectibus est obnoxia; ut eadem ratio, in eodem homine inhabitans, per illam ipsam naturæ discrepantiam non amplius eadem esse videatur. Quamquam itaque ad perfectionem natus sit unusquisque eamque quivis velis equisque attinere constanter enitatur; tamen ita diversum est iter, quod singulos ad illam felicitatem vitæ, quam sapientiam vocamus, ducit; tamque varium consilium, quo eam obtinendam esse arbitrantur universi; tamque aliena sibi ipsa illius felicitatis ratio; ut homo ab homine toto cœlo diversus existere necessario oporteat.

§ II.

Quoniam itaque si quis judicium ferre de actionibus humanis velit, præsertim si naturam et ingenium populorum rite dispicere cupit, quod non melius et rectius intelligi, quam in constitutionibus civitatum potest, ea naturæ diversitas plurimum facit ad hoc consilium consequendum; necesse est, ut omnino pauca de ea conditione vitæ humanæ moneamus.

Quoniam deinde cultus humanus non solum a natura, quæ ejus est conditio, suspensus est; sed simul a tempore, quo vires suas explicat, quo augetur et emendatur; genus autem humanum easdem vicissitudines patitur, quam homo singulus, atque idcirco non per saltum (ut ita dicamus) sed per innumeros gradus adscendit ad fastigium sapientiæ; omnino, quoniam (ut verbis utamur L. A. Flori) unusquisque populus infantiam, adolescentiam, juvenile robur et senectam agit: fieri non potest, quin has ætates, quarum cognitio penitior multum facit ad intelligentiam formarum regiminis, uberius describamus.

« PreviousContinue »