Page images
PDF
EPUB

paret. » (15) In universo genere humano, in hac absoluta totalitate inest illa sapientia; hoc universum Deo est simile et exprimit divinam naturam quasi in exemplo: illud vero universum nunquam erat, neque est, neque futurum est und et simul, sed manifestat sese, successu temporum et in spatio diverso: omne tempus præteritum, præsens ac futurum simul sumtum illam ætatem explet, et terræ omnes, quæ sunt, fuere et futuræ sunt, illud spatium conficiunt. Singulus vero homo non is est qui hanc sapientiam attinere possit, atque quidquid obtinere forte potest, hoc obtinet tempore, exercitatione multa, studio indefesso præteritarum rerum et hominum simul et æqualium (16). Ab initio nil possedit præter ingeneratam illam facultatem rationis; quâ ex Ratione summa, quam idem CICERO prædicat, atque ex illa Lege prima singularum actionum, necessitate coactus, rationes singulas sive regulas et leges carpere pro loco et tempore potuit. Antequam vero hæc qualiacunque consecutus est, innumeris cruciatibus et adfecit alios et adfectus est ab aliis ipse. Hæ leges, quas jussit interior quædam quovis momento necessitas, in consuetudinem et mores abierunt, et hi mores, quibus cum libertate usus est,

(15) Hac sententia vel illi se continebunt, qui civitatem sine medio ex ipso Deo profectam dicunt, præsertim auctor Gallicus in opere, quod inscripsit : Essai sur le gouvernement civil d'après les principes de FÉNÉLON. Produ citur enim (ut videbimus) civitas naturali rerum ordine, sive ab ipsa natura ad societatem, necessario, impellimur. Quæ autem a natura præcipiuntur, cadem a Deo præcipi credendum est.

(16) L'esprit humain dans tous les genres ne marche que par degrés. VOLTAIRE Essai sur l'histoire générale. T. VI, ch. CXLIX.

duxere ad leges novas et perfectiores, ad cultum humanum, ad constitutionem, imperium.

S VI.

Quibus, ut nobis videtur, rite expositis, duplex superest, quod moneamus. Alterum, nos si recte philosophari de ejusmodi rebus atque, erroribus liberi, totum genus humanum intelligere velimus, id ex partibus suis, id est, ex hominibus. singulis facere debere: alterum vero hoc, ut si vel nunc necessitatem imperii eruere in animo habeamus, primum necessitatem legum ortarum legumque causas investigemus. Quod quidém duplex consilium unâ quæstione de Hominis Singuli Natura, qualis ea ante leges datas fuerit, assequemur (17).

(17) Juvat forsan, varias doctorum virorum de necessitate sociandorum hominum sententias hoc loco addere. CICERO itaque præter ea, quæ de Off. I. 44, De Amic. 8, 9, 14, asseruit « naturalem nimirum quandam hominum quasi congregationem esse,» eandem sententiam etiam profert De Rep. I. 25. EPICURUS quoque ap. ARRHIAN. ad Epict. I. 23. Contra POLYBIO VI. 3 et LACTANTIO De Opif. D. c. 4 causa civitatis esse videtur singulorum imbecillitas. PLATO De Rep. II. p. 369 causam societatis et civitatis necessitatem esse autumat; quam solitudinis odio natam esse contendere videtur. De Legg. III. p. 678. Si vero ARISTOTELES De Rep. III. 9 boni honestique causa copulatam hominum societatem putat, neque vero convictûs ipsius causa comparatam; sive si LACTANTIUS Inst. VI. 10. humanitatis gratia coortam asserit; seu denique VEGETIUS in Prooem. L. IV nomen reipublicæ communi utilitate partum esse arbitratur : unusquisque videt, eos omnes in unum conspirare. Necessitas enim illa non sine libertate et utraque non sine commodo communi, seu humanitatis gratia, seu propter, eúdo:

S VII.

Animal illud providum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii et præclara quadam conditione generatum a supremo Deo, quem Tullius noster vocat Hominem (18), est pars integra totius generis; et per hanc ipsam rationem, cujus natura est perfectio, est totum quoddam simul in se confectum, quod ratione certa ab universo genere pendet et ad alias ejusmodi totalitates sibi similes refertur. Est autem ea toti natura, ut ipsum sibi orbem efficientiæ suum constituat, existentiamque propriam contra conatus aliorum et contra vim universi tueatur. Inde homo singulus, natura duce, sibi comparare studet ea, quæ ipsi ad obtinendam vitæ causam, ad explenda consilia sua videntur commoda, neque multum sollicitus est, utrum aliis, dum suis commodis servit, damnum inferat. Omnino cæterorum rationem habet nullam, nisi quatenus

póvog nai nahas existere potest. Sunt enim hæ totidem unius rei variæ notæ, quæ unitæ nobis illam necessitatem constituunt. Atque sic vel Augustin. De Civ. D. XIX. 24 et ISIDOR. Orig. IX. 4, LIVIUS I. 8 nobiscum consentient æque ac CICERO ad Att. I. 18.

(18) CICERO De Legg. I. 7. Velimus legat, quisquis poterit, summorum virorum opera, statim a nobis laudanda, G. W. FR. HEGELII, quo neminem unquam in philosophando magis suum natura creavit, Naturrecht und Staatswissenschaft im Grundrisse, sive Grundlinien der Philosophie des Rechts (Berlin 1821. 8) atque viri rerum civilium prudentissimi, HENRICI LUDEN, Handbuch der Staatsweisheit (cujus operis, quod nos quidem scimus, non nisi prima pars adhuc prodiit Jena 1811. 8 et in quo vehementer dolemus, constitutionum delineationes fere consulto omissas ).

11

hoc ipsimet emolumento esse potest: immo odit alios, expellit, ut se in eorum locum instituat. Nam vult ipsa natura, ut existentiæ suæ orbem, quaqua potest versus, extendat, ut ipse, fiat in dies perfectior et potior.

[ocr errors]

Fecit autem natura non unum hominem, qui solus sit terrarum dominus; sed creavit juxta vel alios, eosque innumeros, atque hos quidem sibi simillimos, eadem nimirum ratione donatos totidem igitur totalitates, in se et per se confectas. Atqui unusquisque pro hac totalitate idem sibi expetit, ac alter, unusquisque totum sibi vult efficientiæ orbem; igitur unusquisque eodem modo agit, alium pellit, e loco movet; atque ut quisque sibi concedat, quidquid ad vitæ consilia explenda capessere placet, suo jure singulus contendit.

Inde oriuntur bella; ex bellis pactiones; ex pactionibus mutuæ utrorumque relationes, quæ vocantur jura; jura vero nihil sunt absque securitate jurium; jura quoque inconstantia sunt variæque interpretationi subjecta, nisi claris verbis exposita. Jura verbis claris pronunciata, leges vocantur; leges autem ferre ejusmodi nemo potest, cujus ea res interest, de qua litigatur, sed tertius quidam, cujus non interest. Jurium securitatem tueri nemo potest, nisi is, in quo, juxta leges, voluntas omnium inest, et cum voluntate necessaria potestas atque potentia. Non itaque solum legum latoribus opus est, sed custodibus etiam, quos vocant magistratus; quibus igitur hæc est vis, ut cum Tullio (19) loquamur, ut præsint præscribant

(19) CICERO DE Legg. III. 1.

que recta et utilia et conjuncta cum legibus. Ejusmodi autem institutum vocatur Imperium; ergo sine imperio nulla hominum societas, ne duo quidem homines existere, id est, vitæ consilium consequi possunt; quod tamen volunt omnes; ad quod compelluntur eàdem ratione, quæ totum ipsa, cum universis, ut pars cum toto, se unire et conjungere contendit.

« PreviousContinue »