Page images
PDF
EPUB

ipsæ ipsi interitum adtulerint, an ruinam præparaverint, an acceleraverint, an vero etiam ad tempus impediverint; utrum denique omnino per eas formas sive felix, seu infelix fuerit civitas.

V. Quoniam in formis antiquæ ætatis major conspicitur varietas atque perfectio. Longe tamen absumus, ut eapropter antiquam ætatem hodiernâ præstantiorem credamus, ut potius eam non tantæ perfectioni aptam censeamus, quanta hodiernà ætas, auxilio ipsius gaudet. Mundus enim antiquus factus est is, qui fieri potuit: recens, si vel e sua parte perfectionem quandam obtinuit, quam pro re nata obtinere potuit, ea re non præstantior est illo (9).

§ VIII.

De hac vero differentia, quum plurimum facit ad totum argumentum nostrum egregie præparandum, cum diligentissimo scriptore viroque ingeniosissimo pauca moneamus oportet (10). « Historia recentior nullos fere cultos populos novit alios quam Europaeos, eorumque coloniarum, atque eapropter sibi est in omnibus partibus simillima, ne dicamus eadem : antiqua

(9) Vide præceptoris nostri supra laudati, F. J. DUMBECKII Dialogos, qui Kis inscribuntur, Dial. I. Cap. VIII «Quodnam historia genus altero præstautius, recentioris, an veteris ævi? »

(10) HEERENIO Ideen ueber d. Polit. den Verkehr und den Handel der vornehmsten Voelker d. alten Welt. Th. I. Abth. I. Einl.

præter Europam habuit vel Asiam et Africam inque iis nationes illo tempore longe validiores, fortiores, meliores, quam hodie. Inde hodie sic satis unam videmus nationem immensam, licet per multos sibique diversos populos divisam hi enim systemate trutinæ Europææ politica arctissime inter se cohærent. Hoc autem vinculum politicum vetus ætas non vidit; cujus populi in omnibus mundi partibus distributi extiterunt, ac non religionibus modo, sed moribus etiam, consuetudinibus, legibus, formisque imperii quammaxime inter sese differebant. Unusquisque populus sibi extitit, non propter alios; unusquisque quasi solus et solitarius, veram popularitatem suam tuebatur optimo et prægnantissimo vocabuli sensu. Hanc popularitatem, immunem ab omni admistione elementorum aliorum, quivis ad summam perfectionem excoluit, totamque vitam vitæque fructum carpsit; unde historia vetus magistra facta est civilis prudentiæ recentioris. >>

Igitur duce hac vetusta matre ad usque originem fere rerum et populorum adscendemus; atque ubi historica notitia nos deseret, ibi, quoniam omnis administratio civilis et omnis forma civitatum a rebus et temporibus et ab hominis spiritu ipsomet, totaque ejus natura sanctiori et reconditiori pendet, ibi ratiociniis verissimis reliqua consequemur.

S IX.

Ratione operis in universum exposita, subjungamus nunc delineationem ejus per partes majores minoresque, per libros, capita, paragraphos; quo facilius interior rei distributio intelligi possit.

LIBER PRIMUS.

DE NECESSITATE IMPERII; DE ORIGINE ET PRIMA FORMA RERUM GERENDARUM.

CAPUT PRIMUM.

DE NECESSITATE IMPERII,

SI. Quomodo hæc necessitas accipienda sit, quam

SII. Alii ex natura physica,

SIII. Alii ex historia,

SIV. Alii ex absoluto nexu ducunt, quo homines inter se vi rationis continentur.

SV. Quatenus hæc sententia ultima vera sit.

SVI. Totum genus humanum ex singulis modo hominibus intelligi posse, § VII. Ex qua intelligentia hominum, necessitas legum ortarum, ideoque imperii eruatur.

CAPUT SECUNDUM.

DE ORIGINE REGIMINIS.

IN HOC CAPITE DEMONSTRATUR :

SVIII. Homines singulos, illo sensu, antiquitus non exstitisse, sed hominum Cœtus;

SIX. Unde despotismus patriarchalis et sacerdotium Patrum familias simul

ortum sit :

§.X. Hæc igitur initia fuisse omuis formæ imperii.

CAPUT TERTIUM.

DE FORMA PRIMA SUMME REI GERUNDE.

$XI. XII. Ejusmodi coetus seu familias quasi individuas haberi debere, continuo sibi invicem hostiles;

S XIII. Inde ex bellis dominatum et servitutem exstitisse, unde Despotismus oriretur, quasi prima forma regiminis.

LIBER SECUNDUS.

DE CAUSIS ET PRINCIPIIS VARIARUM
SUMMAE REI GERUNDAE FORMARUM.

INTRODUCTIO.

§ I. Hominem, licet aliâs ratione sibi simillimum, tamen natura extera et aliis causis sibi dissimilem fieri;

SII. Hujus diversitatis causas principes esse spatium et tempus.

CAPUT PRIMUM.

DIVERSA VIVENDI RATIO HOMINUM EX DIVERSITATE NATURÆ DUCTA, CUI OBNOXIA EST.

§ III. Terra recens creata hominibus ultro obtulit omnia; sine agricultura, sine certa possessione, sine lite primi homines vixere in prima patria. SIV. Mox terræ aliæ apertæ et repertæ, quas colere homo asperas et rudes debuit, in singulas partes divisas; unde jura et possessio orta cum variis vitæ institutis.

SV. Terras diversas multum natura sua inter se differre.

S VI. Ex qua diversitate vel animi et corporis natura et indoles varia nascatur, qua varietate duplici Europa magis, quam reliquæ terræ, abundet.

S VII. Asiæ natura describitur, cum Africa comparata.

SVIII. Asia ex situ suo tripliciter divisa,

SIX. Hanc triplicitatem naturæ vel in incolis ostendit, quod etiam in
SX. ulterius exponitur.

§ XI. Africa in universum delineatur sccundum naturæ et hominum in

dolem ;

§ XII. Africæ partes aliquot sigillatim exhibentur.

CAPUT SECUNDUM.

DIVERSA VIVENDI RATIO HOMINUM EX DIVERSITATE TEMPORIS PETENDA, QUO VIXERUNT.

SXIII. Genus humanum universe cum homine singulo comparatur, qualis naturæ obnoxius est.

SXIV. Genus humanum ex natura sola spiritus juxta quatuor tempora sistitur seu regna; ubi primum Regnum Orientale, deinde

SXV. Regnum Græcum; tum

SXVI. Regnum Romanum, denique

S XVII. Regnum Germanicum ostenduntur.

§ XVIII. Hæc iterum omnino in orientalia et occidentalia dilabuntur, quæ pro re nata in aliis perfectiora, in aliis minus perfecta esse debere probatur.

SXIX. Harum rerum exempla aliquot ex historia proferuntur.

CAPUT TERTIUM.

DE IIS QUE OMNINO NECESSARIA SUNT AD JUSTAM FORMAM CIVILEM CONSTITUENDAM, ALIISQUE EJUS GENERIS REBUS.

SXX. Forma patriarchales vitæ nomadica simplicissimæ fuerunt atque non facile formæ civiles evadebant, propter inconstantiam vitæ ipsius nomadum.

« PreviousContinue »