Page images
PDF
EPUB

Nestorque apud HOMERUM, ut Achillis et Agamemnonis iram placare eorumque discordiam sedare possit, sic eos alloquitur (70):

[ocr errors][merged small][merged small]

Contra sunt qui sola, novitate delectentur et vana elati superbia id consequi exspectant, ut sic agendo inter æquales floreant, ideoque ut propositum suum melius assequantur, a consuetudinibus, moribus et institutis communibus et antiquioribus abhorreant, Alii autem, quia se valde amant, nihil ætati suæ comparandum vident, existimantque, antiquos omnes imbecilles et rudes non bene de rebus judicasse. Atque ardens illud studium quo tyrannide, quam antiquorum auctoritas in animos exercet, se liberent, est quoque falsum et perniciosum. Ii enim antiquorum existimationem delere volunt, ut recentiorum placita sequantur, et Aristotelis auctoritatem imminuunt, quo melius Cartesii doctrinam stabiliant.

oi

(70) Iliad. Lib. I. vers. 260. sqq. Sic Socrates apud PLATONEM in Philebo § 18 pag. 5o ed. STALLBAUM ; καὶ οἱ μὲν παλαιοὶ κρείττονες ἡμῶν καὶ ἐγγυτέρω Beŵy oizoữytes. Addatur MONTANIUS Essais Lib. I. pag. 223.

CAPUT VII. S

FUGIENDUM ESSE NIMIUM TAM ANTIQUITATIS QUAM NOVITATIS STUDIUM.

XXXII,

Si audiamus SENECAM (71), nobis tradet antiquos esse prae

ceptores generis humani; cui sententiæ assentitur MONTANIUS (72), quum existimat nos solum ad veram disciplinam informari debere, a quibus sæpius dissentiunt DUMARSÆUS (73), BACO (74) aliique recentiores philosophi, Sed vitandum est nimium antiquitatis et novitatis studium, mediumque tenendum inter antiquos et recentiores; atque sententia prophetæ vera in re norma est : « State super vias antiquas et vi<dete, quænam sit via recta et ambulate in ea. » Antiqnitas

(71) Epist. LXV.

(72) Essais Lib. III. сар. 5.

73) Préjugés Tom. I. pag. 98 et passim.

(74) De Augm. Scient. Lib. I. pag. 19. Raweley, ubi sic: «Antiquitas « sæculi, juventus mundi. »

enim ca observantia colenda, ut homines aliquando gradum sistere et supra eam stare debeant, atque undequaque circumspicere quæ sit via optima; neque vero ætas recentior contemnenda. Novas itaque veritates, haud neglectis veteribus cognoscamus, servemusque potissimum nobis cogitandi libertatem, ne rationis nostræ usum amittamus, opiniones aut antiquorum aut recentiornm toto animo amplectantes. Quid igitur non ibo per priorum vestigia? ego vero utar via veteri? non faciam, sed si promtiorem, planiorem, rectioremque invenero, hanc muniam, idque solum rectum esse ducam, quod ratio praescribit (75).

Sed præter praejudicatas opiniones, quas supra recensuimus, sunt etiam alii errorum fontes, de quibus nobis dispu tandum est. Ac primo quidem :

(75) LACTANTIUS Div. Inst. Lib. II. cap. VII.

CAPUT VIII.

DEFECTUS SEDULE VOLUNTATIS ANIMIQUE AFFECTUS.

§ XXXIII,

INGENS est multitudo hominum, qui subsidiis carent, quibus ad veri investigationem sese conferre valeant. Multi enim sunt, qui opportunitatem commoditatemque experimentorum instituendorum, quæ rerum cognitioni inserviant, non habent, quique aliorum testimonia colligere et ad ea diligenter et studiose attendere nequeunt. Quæ misera conditio est eorum, quos ærumnæ, fames, morbi, domesticæque calamitates excruciant, et quorum vita in quæritandis iis quæ ad victum et cultum suppeditent, consumitur. Sed est aliud hominum genus, qui cum satis divites sint, ut omnes, quæ necessariæ sunt ad ingenium excolendum, commoditates sibi comparent, id tamen negligunt. Hinc defectus sedulae voluntatis, ex quo errores innumeri oriuntur,

§ XXXIV.

Homines autem perpetuo inflati sunt et elati innumeris rebus, in quibus summum bonum collocant; superbiunt, omnibus perturbationibus animum replent, honores avide

expetunt et principatus et dignitates et divitias ambiunt; quibus ut inserviant, dolum, mendacium, fallaciam, perfidiam adhibent. Neque mirum sit, si tot affectibus, commotionibus, vehementioribusque appetitibus perturbati, ejusmodi homines ad honestum et ad morum continentiam, ad rerum cognitionem et veri indagationem animum non advertant. Quam in rem egredes gie DUMARSÆUS loquitur (76): «Un méchant troublé par pas<«<<sions orageuses, un scélérat endurci dans le crime, un vo« luptueux perpétuellement enivré des plaisirs deshonnêtes <«< sont-ils donc en état de raisonner? ont-ils l'impartialité ré« quise pour juger avec candeur? ont-ils le loisir de faire des « expériences sûres? sont-ils assez clairvoyants pour démêler « la vérité et la séparer du mensonge avec lequel on la trouve « si souvent alliée. » Minime vero; qui pravarum cupiditatum illecebris irretiuntur, quique luxuria atque lascivia diffluentes animum voluptatibus affectionibusque emolliunt at-que debilitant, honorumque stimulis, immoderato laudis et divitiarum desiderio flagrant, non ii sunt qui veri investigandi et vanitatis fugiendæ studio incumbere valeant,

XXXV.

[ocr errors]

Imperiosi autem animi affectus, amor, odium, iracundia, pertinacia, superbia, spes, timor sæpe nos ad falsa judicia impellunt (77). Itaque minime probanda in hac re Peripateticorum

(76) Préjugés Tom. II. pag. 7.

(77) « Les passions nous induisent en erreur, parcequ'elles fixent toute << notre attention sur un côté de l'objet qu'elles nous présentent, et qu'elles « ne nous permettent point de le considérer sous toutes ses faces. Un Roi

« PreviousContinue »