Page images
PDF
EPUB

me meisque studiis spem atque opinionem ullà ex parte exæquare possim. Etenim aliud est præceptoris officium, quod doctrinæ copiâ maxime cernitur disserendique subtilitate ac perspicuitate; aliud oratoris, qui e suo ipse ingenio promere debet quod audientium animos non modo novitatis gratiâ allicere possit atque tenere, sed permulcere etiam dulcedine et gravitate commovere. Verum has animi ingeniique dotes, quibus oratoriæ laudes potissimum continentur, quamquam mihi adhuc deesse sentio, nolui tamen recedere a laudabili illà et antiquitus in his terris introductà et legibus recens firmatâ consuetudine, qua qui magistratum Academicum deponunt, simplici rerum narratione se non continentes, verba faciunt de loco aliquo insigni, qui cum eâ disciplinâ, quam ipsi profitentur, cohærere aliqua ratione videatur. Humanitatis autem studia, , quæ ego sum amplexus, cum latissime pateant copiosamque oratori diserto materiam suppeditent; in eligendo dicendi argumento equidem id præcipue spectavi, ut oratio vel disputatio potius mea neque ab hoc tempore officiique mei ratione prorsus esset aliena et, si minus exquisitæ eruditionis laude elegantiæque cultu, ipsius tamen rei, in qua illustrandâ versaretur, præstantiâ et utilitate commendare sc quodam modo posset. Dicere itaque mihi proposui,

DE LECTIONE AUCTORUM GRÆCORUM ELOQUENTIÆ POLITICE ET FORENSIS DUCE AC MAGISTRA.

Quod dum eâ brevitate, quam temporis ad hæc solennia celebranda concessi angustia flagitant, facere conabor; obsecro Vos, Auditores Ornatissimi, ut qua dicere incipientem me audistis benignitate, eâdem quoque pergentem audire ne gravemini.

Haud equidem dubito fore nonnullos qui mirentur, lectionem auctorum Græcorum ad eloquentiæ facultatem a me commendari, cum ipse, qui totum me his literis dederim, infantiæ meæ excusationem petam. Verum eos, ut lenius de me existiment, perpendere velim, non tam ad oratoriam vim, cui plurimum quidem semper tribuebam, hæc studia me retulisse quam ad muneris mei rationes: quod munus universum literarum antiquarum ambitum complectatur et Veterum scriptis diligenter interpretandis potius censeatur quam utilitatibus, quæ ex eorum cognitione percipi queant, ad vitæ usum transferendis. Neque deerunt fortasse qui sic mihi occurant, inepte Græcos in exemplum proponi iis qui aliquando aut caussas sint acturi aut de re publicâ verba facturi, quoniam ingens sit discrimen inter hodiernam et Græcorum rem forensem rerumque publicarum administrationem. Et profecto, qui hanc differentiam in dubium vocare audeat, omnis historiæ et antiquitatis imperitus merito appelletur. Neque enim Græci coram judicibus a summo aliquo imperante constitutis caussas perorabant, sed coram populo plerumque universo; ut cives a civibus judicarentur : neque qui rei publicæ rationibus prospiciebant, coram paucioribus quibusdam e populo selectis viris loquebantur, qui in negotiis totius rei publicæ administrandis operâ suâ et consilio supremum principem sublevarent; sed rerum omnium, quæ ad civium salutem et prosperitatem pertinebant, dijudicatio unice ex populo pendebat : et qui civili prudentiâ dicendique facultate populo se maxime probabant, ii fere totam civitatem moderabantur. Qui igitur nullam omnino aut exiguam certe Græcæ eloquentiæ vim esse statuat in civitatibus illis quæ a solo principe ita gubernantur, ut ne in deliberationem quidem e civibus quisquam adhi

beatur, et in quibus forenses disceptationes literis et scriptione continentur; is me facile habebit consentientem. Sed aliter profecto se res habet in iis civitatibus ubi et judiciariæ controversiæ in luce et oculis civium agitantur et viri pruden tià ac patriæ amore præstantes civium ipsorum suffragiis deliguntur de publicis rebus consultaturi. Equidem crediderim, licet origo utriusque instituti aliunde sit repetenda, negari neu. tiquam posse, magnam his civitatibus esse cum Græcis similitudinem harumque in illis insignia reperiri vestigia. Ibi enim, qui consiliorum publicorum participes sunt facti, de civium suorum commodis oratione publice habendâ sententiam aperire solent, eorumque rursus existimatio ex illorum judicio quodam modo est suspensa. Qui sapientem, moderatum, patriæ civiumque suorum amantem se ostendit, ab his vicissim diligitur et magno in honore habetur si quis contra cupide et cum animi concitatione agat suasque rationes publicæ saluti anteponat, existimationem amittet neque amissam facile reconciliabit. Ibi prudentia civilis, mo deratio, animi magnitudo reliquæque virtutes oratione explicantur et a civibus pro dignitate æstimantur. Iudices quidem in nostris civitatibus maximam partem e summâ principum auctoritate pendent : verum ubi publicæ sunt forenses disceptationes, effugere illi nullo modo poterunt civium recte sentientium vituperationes, si perperam judicarint; si ex veritate et animi sententià, omnibus probabuntur. Populus enim justitiæ aut injustitiæ tamquam testis est et spectator, nec æqua judicum sententia aliud quidquam esse videtur quam ipsa justitia civium sensu declarata. Nemo autem est qui ignoret, quantam ad recte judicandum vim habeat patroní diserti oratio prudens ac perspicua, qua judices ad caussam penitus per

spiciendam certoque judicio ponderandam adducantur. Quamquam igitur dissimulari nequit, eam fuisse Græcorum judiciorum conditionem ut, qui cum laude in iis versarentur, plus valerent eloquentiâ quam legum accuratâ cognitione, cum in nostris judiciis, ubi perpauca solummodo judicantium arbitrio reliquuntur, præcipuum momentum cernatur in legibus ad caussas perite accommodandis; vehementer tamen erraverit qui caussidicum dicendi imperitum et ignarum excellere ullâ ratione posse audeat affirmare. Cum enim ipsâ legum multitudine ac varietate effectum sit, ut molestior fiat caussarum forensium tractatio majoremque animi contentionem requirat, co diligentius cavendum est, ut judicum animi ad rei summam advertantur in eâque sic retineantur, ut singula quæ adferuntur argumenta complectantur ac pro suâ quodque gravitate perpendant.

Ceterum non est quod hoc loco accuratius doceam quibus in rebus hodiernæ civitates, ubi pauciores delecti viri totius populi partes tuentur, ad Græcarum, quæ a populo tenebantur, rerum publicarum similitudinem accedant aut ab iis discrepent: neque in explicandâ ratione judiciorum Græcorum eorumque cum nostris dissimilitudine hic esse commorandum videtur. Licet enim hæ dissimilitudines in caussâ sint, ut recentior eloquentia politica ac forensis et ipsa aliquantum discedere debeat a Græcorum usu et consuetudine, vim tamen ipsam eloquentiæ ac naturam illæ non attingunt.

Quantum vero ad utriusque eloquentiæ facultatem conducat accurata Græcorum auctorum cognitio, satis me arbitrabor ostendisse, cum nude ac simpliciter docuero, perfecta

in utroque genere eloquentiæ speciem apud Græcos reperiri et oratoriam vim atque ornamenta per omnia fere monumenta, quæ Græcis literis continentur, ita esse diffusa, ut in iis quoque positum sit præcipuum veræ eloquentiæ comparandæ præsidium.

Non temere eloquentia omnium artium ut difficillima ita primaria semper habita est et præstantissima: quippe quæ reliquas quodam modo complectatur omnes nec nisi ex earum quasi conspiratione efflorescat. Quod igitur apud Græcos evenisse videmus, ut oratores tum demum exsisterent, cum poëtica, historia, philosophia artesque omnis generis non florere tantum cœpissent sed ita essent excultæ, ut ad earum perfectionem nihil amplius accedere posse videretur; idem fere ex historià recentiorum populorum, qui quidem aliquam eloquentiæ laudem sibi pepererunt, cognoscere licet. Et fieri profecto aliter non potest, quandoquidem quæ singularum artium propriæ sunt ac peculiares virtutes, eas in oratione absolutà et perfectâ conjungi atque consociari omnes oportet. Neque enim numeris suis expleta haberi poterit oratio, nisi vim ac vigorem concinnitatemque, quibus opera sculpta commendantur, assumserit; nisi colorum varietatem duxerit ab arte pingendi; nisi harmonia suavitate, quæ in cantu et fidibus placet, fuerit temperata; nisi omnibus pæne poëtarum ornamentis exhilarata. Orator porro non singulari tantum sagacitate valere debet ingeniique vi et acumine, non acerrimo tantum vigere pulchri honestique sensu; sed omnes etiam in hominum animis latebras nosse et recessus, omnem historiam omnesque philosophiæ partes mente complecti, reliquasque disciplinas et artes eatenus certe tenere, quatenus earum scientia ad judi

« PreviousContinue »