Page images
PDF
EPUB

anni victores exstiterunt, diligentiæ ac doctrinæ præmia Regis Augustissimi nomine solenni ritu tradam. Rogo igitur Claris simum collegam, qui senatui Academico est a secretis, ut Ordinum Judicia de exhibitis Commentationibus simulque Quæstiones in proximum annum propositas more usitato prælegat.

(Vid. supra Nus Vet VIII. In Ordine Philosophorum

et Literatorum praemium Commentatione Philosophá reportavit PHILIPPUS AUG. Jos. WUILLOT, Hanno - Paturaginus.)

Accede igitur, juvenis ornatissime, ut præmium tibi debitum impertiar. Pergito Tu eâdem laboris assiduitate humanitatis studiis operam dare, qua per quatuor jam annos nobis moderatoribus a Te factum esse constat. Gravissimo doctoris munere, quod Tu aliquando suscepturus es, dignum omnino Te reddere studeto, reputans quam vere præclareque sit a Cicerone dictum, nullum afferri munus rei publicæ majus meliusve posse quam si doceamus et erudiamus juventutem.

(Ab eodem Ordine alterum praemium ad Historicam Commentationem adjudicatum est LUDOVICO JOS. DELWARDE, Ninovia-Flandro.)

Ecce Tibi præmium diligentiæ nec minus modestiæ et morum integritatis, qua Tu præcipue semper eluxisti. Præclari Tui conatus indicio esse in primis videntur, quantopere jam in hac Academiâ vigere cœperit verus ac germanus literarum amor. Quamquam enim proximis his annis totum fere in juris disciplinâ Te collocare debuisti, antiquas tamen literas

et historiam tantum abfuit ut repudiares, ut prudenter utrumque studiorum genus perpetuo conjungeres. Quam vero adhuc inisti viam, eamdem in posterum constanter teneto certoque persuasum habeto, doctrinæ tuæ ac virtuti præmia numquam esse defutura.

(Ab Ordine Mathematicorum et Physicorum praemio

ornata est

Mathematica Commentatio PETRI WAFELAER, Mechliniensis.) Te alloquenti, doctissime juvenis, venit mihi in mentem philosophi antiquissimi, qui neminem censuit in suam familiaritatem esse recipiendum, nisi a geometricis bene præparatus accessisset : et gratulor equidem Academiæ nostræ talem discipulum qui, in cognoscendo jure civili cum maxime occupatus, tam ardenti trahatur mathematica studio, ut vel a difficilioribus quæstionibus pertractandis se deterreri non patiatur. Tuo rursus exemplo comprobatum est, quam sapienter sint in nostris Academiis institutæ annuæ ejusmodi præmiorum distributiones, quippe cum anno superiori in Leodiensi Academiâ a Mathematicorum Ordine victor renuntiatus, prospero Tui laboris eventu commotus sis, ut in tractandâ nostræ Academiæ mathematicâ quæstione denuo periclitarere. Sed multo etiam magis propterea laudanda esse videtur Tua diligentia, quod unius anni spatio in duobus argumentis, diversis maxime ac dissimilibus, elaborare non dubitasti et Philosophorum quoque Ordini exhibuisti scriptionem tam præclaris dotibus se commendantem, ut, nisi ab æmulo esset ereptum, præmium haud dubie accepisses.

(Chymica Commentatio ANTONII LEROY, Antwerpiensis.) Accipe itaque, optime adolescens, aureum hunc numum,

industriæ Tuæ ac probitatis testem futurum. Non est quod Tuam in studiis bene instituendis prudentiam hic publice collaudem aliisque ad imitandum proponam. Satis enim constat, Te adhuc non solum ad Medicinæ studium tam assiduo labore incubuisse tantamque sæpe doctrinam, judicandi acumen ac disserendi solertiam in publicis disputationibus ostendisse, ut inter reliquos discipulos omnes excelleres; sed Chymiæ quoque, Physicæ, Mathematicæ reliquarumque doctrinarum studiis, quibus Medicina tamquam fundamento nititur, ita continuo devinctum teneri, ut dubium sit, earumne an artis salutaris te studiosiorem appellemus. Quam vero eximiam spem dedisti et parenti eruditissimo et præceptoribus Tui amantissimis, ea ne posthac ad irritum cadat, neque ab ingenio moribusque Tuis verendum est et hodierni diei memoriâ providebitur.

[ocr errors]

Et Commentatio Botanico Zoologica JOANNIS DEVYVER, Bierbecensis.)

Procede igitur, juvenis humanissime, ut Tibi itidem tradam quod meruisti assiduitatis et virtutis præmium. Argumento illud Tibi sit, nihil tam arduum tamque difficile in hominum vitâ posse reperiri, quod non vincat constantia laboris et perseverantia. Tu igitur, ut adhuc fecisti, ita in posterum nullo impedimento a rectâ studiorum viâ te sinito depelli, sed contra audentior ito.

(Ab Ordine Jureconsultorum praemium adjudicatum est RODOLPHO WINSSINGER, Gislenopolitano.)

Quibus tandem ego Te laudibus ornem, vir doctissime! Tu enim, cum ipse politiores literas in Scholâ Montensi laudabili

ter docuisses ac patriam deinde ab hostibus defendens tam luculenta dedisses fortitudinis et probitatis specimina, ut insigni Ordinis Guilielmi ab Augustissimo Rege ornarere; in his Tu igitur honoribus adquiescere noluisti, sed tamquam sitim diuturnam explere cupiens in hanc Te Academiam contulisti, altioribus disciplinis operam daturus. Quod quam prospero successu feceris, testata est quæ in hac bonarum artium arenâ ante duos hos menses a te instituta est publica disceptatio in qua tantam doctrinæ copiam, tamque singularem ingenii sagacitatem expromsisti, ut ex hoc ipso loco Juris Utriusque Doctor summa cum laude pronuntiarere: testatur hic ipse dies, quo alterum tibi traditur insigne, non bellica illud virtutis sed operæ in laudatarum artium studiis collocatæ : testatur denique honorificum judicium Ordinis Jureconsultorum Açademiæ Groninganæ, qui commentationem Tuam, eodem hoc anno ei transmissam, dignam itidem existimavit, cui palma decerneretur. Accipe igitur e mea manu hunc numum, et Regiæ munificentiæ signum et meæ amicitiæ pignus ac monumentum ; Tibique mecum sic persuadeto, si eamdem quam adhuc secutus es viam perpetuo tenueris, ad summa quæque Te aliquando esse perventurum.

HIS

Is jam peractis nihil reliquum est quam ut collegis suavissimis, qui nec consilio nec operâ mihi in sustinendo hoc Rectoris munere umquam defuerunt, pro singulari eorum in me studio ac voluntate grati animi sensus hic publice declarem, gestumque a me honorem conferam in Clarissimum successorem, CAROLUM FRANCISCUM JACMART, Ordinis Medico

rum Professorem. Tibi itaque, collega conjunctissime, fasces trado et sigillum, Teque Regiâ auctoritate Academiæ Lovaniensis Rectorem in annum consequentem dico atque renuntio. Escende igitur, Vir Magnifice, in hunc illustrem editumque locum, ut dignitatis Tuæ proprium ac peculiarem deinceps Tibi occupandum.

Non diffiteor equidem, curæ ac sollicitudinis plenum esse quod jam in Te recepisti munus. Non enim facile est totus Academiæ, nascentis præcipue, commodis ita consulere, ut salus illius ac dignitas non integra modo servetur, sed magis etiam firmetur et augeatur. Verum ab acerrimo Tuo res Academicas juvandi studio, a prudentiâ Tuâ plurimoque rerum usu et exercitatione, qua Te in primis præstare cognovimus, nemo est nostrûm quin optima quæque mecum exspectet.

Jam vero a Tesic digredior, ut prospera omnia et fortunata precer huic Literarum Universitati. Faxit itaque Deus Optimus Maximus, ut Tu reliquique Professores salvi, sospites et incolumes per hunc annum servemini; ut artium omnium ae doctrinarum studia lætius in dies apud nos vigeant et qua ante ducentos hos annos florebat gloriâ, eamdem brevi tempore rursum consequatur Academia Lovaniensis.

[ocr errors]
« PreviousContinue »