Page images
PDF
EPUB

hausta cognitio antiquitatis Græcæ; quippe quæ tam præclara Vobis exhibeat exempla virorum non sapientiâ minus et rerum civilium peritiâ quam eloquentiæ laude præstantium? Eos imitamini, eorum non consiliorum modo prudentiam et patriæ adjuvandæ studium, sed dicendi quoque vim assequi conamini; ut, quæ æqua, honesta et patriæ utilia sunt, publice tueri eorumque amorem in civium animis excitare ac fovere et, si qui perperam sentiant, eos ab opinionum perver sitate in rectam veritatis atque virtutis viam reducere queatis. Haud facilis, fateor, ea res est nec sine summâ animi virium. que contentione effici a Vobis poterit. Verum ipsi vel sine meâ admonitione intelligitis, sic esse omnino comparatum, ut absque laboris molestià nihil magni, nihil pulchri consequi homines possint, eoque sint dulciores ex ipso labore percepti fructus, quo percipiendi difficultates majores. Has igitur difficultates, quantæcumque sint, diligentiæ et laboris constantiâ perfringite, ita persuasum habentes, studia et conatus Vestros et ipsis Vobis aliquando honori et patriæ, qua nihil Vobis carius esse debet, saluti ac prosperitati esse futura.

TRANSEUNDUM mihi est ad ea, quæ superiori anno in Academiâ nostrâ evenerunt et peracta sunt, breviter enarranda. Ac primum quidem ad externa quod attinet, summo opere præ dicanda est cura perillustrium hujus Academiæ Moderatorum, qui rebus nostris per hunc præcipue annum ita prospexerunt, ut vix quidquam ad perfectionem desiderari videatur. Splendida duo ædificia, ubi servantur collectiones rerum ad Physicam et Naturalem Historiam pertinentium, ad usum jam om

nino sunt accommodata et largis copiis ornata atque referta; quarum magna pars hoc ipso anno accessit. Et nefas sit hoc loco silentio præterire munificentiam Serenissimi DUCIS ARENBERGII, viri ornatissimi MARECHAL, Bruxellensis, aliorumque, qui nostras collectiones e suis thesauris certatim locupletarunt. Memorandum præcipue est hujus, quem modo nominavimus, MARECHALI insigne in hanc Academiam beneficium, qui suam collectionem mammalium, avium, reptilium, insectorum, mineraliumque e coloniis nostris a se ipso adportatorum liberalissime nobis donavit. Tertium ædificium, in quo experimenta Chymica instituantur et res ad hanc disciplinam tradendam necessariæ collocentur, in eo est ut penitus terminetur. Officina saltem Chymica, qua adhuc ægre caruit Academia nostra, jam absoluta est satisque abunde instructa, ut scholæ deinceps in eâ haberi possint. Rerum item Anatomicæ arti docendæ inservientium apparatus ingens cepit incrementum. Et astronomica quoque ac mathematica quædam instrumenta comparata sunt; harumque disciplinarum studia sic vigere hoc anno cœperunt, ut Transcendentis, quæ dicitur, Mathematicæ et Astronomiæ scholæ magnà cum discentium utilitate haberentur. Quid vero dicam de amplo illo maximisque sumtibus exstructo ædificio, quo plantarum hypocausta continentur? Est enim et Academiæ et totius urbis præcipuum ornamentum; neque cives modo ejus adspectu mirum in modum delectantur, sed peregrinatorum, qui huc veniunt, peritissini quique et elegantissimi uno omnes ore affirmant, illo vix magnificentius ullum in eodem genere per universam Europam reperiri. Plantarum etiam pretiosarum numerus, quibus Hortus Academicus abundabat, mirabiliter adauctus est; idque beneficio potissimum Curatoris amplissimi Van Hult

HEM, qui pro suâ in Academiam nostram voluntate seminum rarissimarum plantarum et fruticetorum haud exiguam nobis copiam largitus est: quæ semina partim permissa sunt a Directore Horti Regii Parisiensis, partim ex omnibus Brasiliæ provinciis collecta a Patre Venerabili LEANDRO Do SacraMENTO, Herbariæ professore Rio-Janeirensi. Porro in eâ re prædicanda est largitas insignis Serenissimi DUCIS ARENBERGII aliorumque plurimorum, tum exterorum, ut Liberorum Baronum AB HOOGVORST et BEELDSNIJDER, virorum spectatissimorum PARMENTIER Angiani, Van der Wielen Mechliniensis; tum etiam civium nostrorum; in quibus honoris caussâ nominandi cum maxime sunt Comes illustrissimus VAN DER STEGEN, viri nobilissimi D'UDEKEM, VAN DORNE et VAN MECHELEN. Atque in posterum quoque Horto nostro decus eximium allatum iri exspectare licet a liberalitate non satis prædicandâ Societatis Herbaria Londinensis. Celeberrima enim hæc societas, quæ sumtibus infinitis rariores plantas ex omnibus terræ partibus colligit magnoque labore alit et sustentat, nuper admodum socio suo, collega nostro clarissimo VAN MONS, ultro promisit, exquisitas omnis generis plantas et semina lubenter Academiæ nostræ se esse gratificaturam. Meum itaque flagitare officium videtur, ut Academiæ nomine gratum animum hic publice significem doctissimo college, quippe qui mutuo literarum usu, qui ei cum pluribus per Europam eruditis hominibus intercedit, eximii hujus beneficii auctor exstitisse censendus sit.

De doctrinæ autem in omni genere profectibus vehementer nobis possumus gratulari; illudque equidem firmissime asseveraverim, reperiri vix uspiam posse Academiam, ubi sin

guli Professores religiosius officiis fungantur majorique studio communem utilitatem et gloriam tueri atque augere contendant. Et qui recens in Ordinem Philosophorum et Literatorum adscitus est MEIJERUS V. Cl., mutuis collegii et amicitiæ officiis per integrum fere annum nobiscum jam consociatus, luculenter et ipse declaravit nihil se Academiæ salute antiquius habere et prospero maxime eventu in eo elaborare ut ad Belgicarum Literarum amorem discipulos incendat. Te vero primum huic coetui assidentem video, Clarissime REIFFENBERGI, Teque ego primum hic publice collegam saluto. Egregia a te quæque sperare nos jubet et existimatio, quam docendi munere in Athenæo Bruxellensi plures annos laudabiliter obeundo Tibi peperisti, et doctrinæ copia atque incredibile, quo flagrare Te novimus, laudatarum artium studium ætatisque vigor et integritas. Ad Jureconsultorum quoque Ordinem mox accessurum esse virum præstantissimum A. C. HOLTIUM, jam antea in Athenæo Daventriensi ac nuperrime in Academià Groninganâ Professorem Ordinarium et scriptorum famà omnisque erudi. tionis laude clarum, heri demum summâ cum animi voluptate accepimus.

Sed ut lætandum nobis est de recentium collegarum accessione, ita dolendum vehementer quod summe venerandus senex J. B. LIEBAERT, qui et pridem de Belgicæ juventutis institutione optime meritus erat et proximis his annis tam consiliorum sapientiâ quam docendi munere diligentissime exsequendo Academiæ nostræ insigniter profuit; quod hic valetudinis infirmitate laborumque molestiis ita jam debilitatus est, ut vires ad officium, quo nihil umquam sanctius ei erat, explendum non amplius sufficere videantur.

Adolescentes curæ ac disciplinæ nostræ commissos, vere possum affirmare, non omni tantum ex parte optatis nostris respondisse, sed quosdam eorum spem et exspectationem, quam de iis optimam cepissemus, etiam superasse. superasse. Omnes honeste, tranquille ac modeste se gesserunt, in literarum studia, ut cives Academicos decet, unice incumbentes. Tanta corum fuit non scholas modo obeundi; sed meditandi etiam ac commentandi diligentia et assiduitas quanta esse maxima potuit. Et si qui subinde languescere coeperunt, quos tamen fuisse paucissimos fateor, ii ex salutari decessoris mei Clarissimi instituto admoniti facile ad officium redierunt. Quantos vero plurimi fecerint in doctrinarum studiis progressus, quantaque omnino fuerit inter discipulos laudis æmulatio, declararunt publice instituta examina ac disputationes, in quibus tam egregie plerique versati sunt tantoque studio secum invicem de priori loco contenderunt, ut non præceptoribus modo ipsis summopere se probarent, sed a peregrinis quoque eruditis, qui sæpius aderant, non sine admirationis aliqua significatione audirentur : idem declarant qui hoc tandem anno prodierunt Academiæ Annales, quibus eximiæ quædam continentur commentationes, ut scribendi diligentiâ sic judicio et eruditione insignes : quæ cum omnes a nostræ disciplinæ alumnis sint conscriptæ, argumento esse maxime possunt, nec in ipsis Academiæ nostræ primordiis nobis defuisse discipulo a quibus bonarum artium studia prospero successu colerentur.

Ac de Annalibus cum loquor, res ipsa me admonet ut alteri officio, quo nihil mihi suavius esse et jucundius potest, satisfaciam, civibusque Academicis, qui in literario certamine hujus

« PreviousContinue »