Page images
PDF
EPUB

Neque vero oratores tantum in exemplum proponendi sunt iis qui ad veram dicendi laudem nituntur. Legendi insuper sunt poëtæ, epici maxime ac tragici, cognoscendi philosophi et rerum scriptores. Ut enim Græcorum eloquentia originem duxit a poësi, ita nec ipsa deinceps judiciorum et comitiorum cancellis est circumscripta, sed ad familiaris quoque sermonis usum totamque illorum vitam sic permanavit, ut maximam rursus vim exerceret tam ad poësin quam ad reliqua omnia scribendi genera. Et quæcumque ex antiquâ ætate ad nostram memoriam servata sunt literarum Græcarum monumenta, non modo nativam quamdam indolem redolent et incorruptum pulchri venustique sensum, verum hac ipsâ dicendi virtute insignia sunt ac læta vigentisque orationis colorem referunt. Jam poëtarum omnium antiquissimus et princeps Homerus, quemadmodum ex Oceano dicit amnium vim fontiumque cursus initium capere, ita ipse, judice Quintiliano, omnibus eloquentiæ partibus ortum dedit et exemplum. Licet enim omnis sapientiæ ac doctrinæ fontem non immerito Veteres Homerica Carmina appellaverint, nec ulla fere ars aut disciplina a Græcis postea sit exculta, cujus non in illis quædam quasi semina et initia reperiantur; orationis tamen tot tamque eximiis virtutibus abundant, ut optimi quique omnis generis auctores diligentissime eas consectati sint eoque se melius et elegantius scripsisse judicaverint quo Homeri similiores exstitissent. Nam ut poëtas taceam, qui ex illo, tamquam ex fonte aliquo flumina, omnes emanarunt; Herodotum constat ab Homero totum esse profectum, ab eodemque Platonem præcipua orationis suæ ornamento duxisse: nec ipsum Demosthenem quisquam dubitaverit tantum non fuisse futurum oratorem, nisi Homeri vim et granditatem exprimere imi

tando studuisset. Etenim, ne alia commemorem, quid Homerico Agamemnone, cum ad pugnandum hortatur, grandius et fervidius esse potest? quid fortius, quid vehementius orationibus Ulyssis, quæ incitati instar amnis rapido cursu feruntur et legentium adeo animos secum proripiunt? Omnino autem poëtarum lectio quam fructuosa sit oratoribus, et Græcorum exem. pla testantur et ab iis, qui de arte oratorià scripserunt, abunde demonstratum est. Nunc vero poësis universa ita Græcorum est propria, ut recentiorum poëtarum elegantissimi quique præclare secum agi existiment, si aliquas certe illorum virtutes assecuti esse censeantur. Unde igitur melius, quam a Græcis, petantur quæcumque e poësi in eloquentiam transferri ornamenta possint? Verum ut redeam ad oratorias poëtarum laudes, reliquis omissis unum Sophoclem nominabo, quo quis umquam acutior erat in investigandis atque exprimendis animi sensis et motibus? Quis orationis dignitate, gravitate, ordine, diligentià et subtilitate illum æquaverit? Attamen utiliorem etiam futuro oratori Euripidem esse Veteres judicaverunt. Cum enim eloquentiæ, quæ quidem illius ætate florere potissimum coeperat, multum ipse adolescens operæ tribuisset, factum est, ut oratio ejus tam ubertate quam ele: gantià et æquabili quadam lenitate propius accederet ad oratorium dicendi genus. Et quantum ad vim dicendi ei profuerit Anaxagoræ disciplina et Socratis familiaritas, quæ supersunt ejus tragœdiæ satis declarant. Hinc enim effloruit sapientium illa et gravium sententiarum copia; hinc natum est summum in animis cum in omnem partem movendis tum ad misericordiam flectendis poëtæ artificium. In historicis vero, utrum magis prædicemus integritatem, candorem, suavitatem et natiyam simplicitatem Herodoti, an Thucydidis subtilita

tem, acumen, gravitatem, sermonemque ita pressum et concisum, ut nescias resne oratione an verba sententiis illustrentur ? Hunc certe quam studiose imitatus sit Demosthenes, quamque multa in ejus orationibus reperiantur Thucydidei sermonis vestigia, vel sine rhetorum antiquorum testimonio legentes suo quisque sensu et judicio facile intelligunt. Jam Platonem ne Cicero quidem dubitavit gravissimum dicendi auctorem appellare ac magistrum. Et merito. Non enim propterea solum hoc honore dignus esse videtur, quod ejus oratione nihil suavius excogitari potest, nihil in omni genere perfectius, nihil divinius, verum etiam quod summi oratores, Demosthenes, Lycurgus, Hyperides, ex ejus disciplinâ sunt profecti. Quid tandem de Xenophonte dicam, de Theophrasto, Aristotele aliisque plurimis, qui aut dicendi suavitate et elegantià excellunt aut inveniendi acumine et judicandi solertià?

Sed dies me deficiat, Auditores, si de insigniorum solummodo auctorum oratoriis virtutibus dicere pro dignitate velim. Ex iis autem, quæ breviter sunt a me adumbrata, satis apparere videtur, non universe tantum lectionem Græcorum ad comparandam dicendi facultatem plurimum valere; sed in utroque etiam orationis genere, et politico et forensi, præstantissima a Græcis ad imitandum exempla nobis exhiberi. Neque vero ego hæc ita accipi velim, ac si recentiores, qui hac laude inclaruerunt, omnino sint rejiciendi et contemnendi. Tantum abest ut de eorum meritis detrahere quidquam velim, ut peculiares illorum virtutes et agnoscam et maximis laudibus esse ornandas existimem. At hoc vere mihi videor posse affirmare, quo quis majori studio antiqua illa exempla. ria intueatur eorumque laudes assequi contendat, eo propius

ad naturæ simplicitatem, qua germana pulchritudo ac dignitas continetur, eum esse accessurum. Quod studium ingeniis nostris eo fructuosius erit et salutarius, quo magis illa investigandi diligentiâ a verà dicendi elegantiâ et venustate paullatim alienari videntur. Suspiciamus itaque Græcorum scripta ut veneranda ingenii humani monumenta, divinæ providentia beneficio nobis conservata, atque sic persuasum habeamus, quemadmodum artifices ita maxime probentur et excellant, ut studiosissime antiquæ artis reliquias fuerint imitati; eâdem ratione oratorem ad artis suæ præstantiam ita proxime acce dere, ut in Græcorum operibus diligentissime fuerit versatus. Et exempla hujus rei si quis desideret; quamquam non opus est exemplis, sed si quis desideret tamen, ex antiquis Cicero prodeat, qui cum totum se ad imitationem Græcorum contulisset, populares, qui dicendi gloriâ excellere maxime putabantur, ita superavit, ut qui ipsum superaret neque æqualium neque posterorum quisquam sit repertus. Ex recentioribus bini solummodo memorentur, Henricus Franciscus D'Aguesseau et Guilielmus Pitt. Quis inter Gallos umquam tam in foro quam in publicis disceptationibus tantà orationis elegantià et gravitate præstitit quam D'Aguesseau? Et cognitum est, quantâ diligentiæ assiduitate Græcorum scripta perlegerit, ut non modo ad hanc perfectionem ipse perveniret, sed populares etiam suos, quorum plures ab ineptà Græcæ Latinæque eruditionis ostentatione in contrarium vitium, laboris ac doctrinæ contemtum et levitatem, essent prolapsi, in veram eloquentiæ adipiscendæ viam revocaret. Pittii vero laudes cui ignotæ sunt? Rerum publicarum egregie peritus, admirabili solertià quæ prolaturus erat argumenta excogitabat, prudenter ea meditabatur et, cum fuso ac profluente dicendi genere uteretur, sen

tentiis apte conformandis tantam concinnitatis suavitatem, tan. tam vim et gravitatem suis orationibus conciliabat, ut audientium animos invitos quasi abriperet, teneret et justi, veri, honestique sensu perfunderet. Neque injuriâ quis existimaverit, quemadmodum Britannorum gens ceteras recentiores politicâ eloquentiâ antecedat, ita inter Britannicos oratores Pittium excelluisse : ut merito et Britannicus Demosthenes et totius recentioris ætatis orator primarius appelletur. Et hanc famæ celebritatem quibus adjumentis maxime consecutus est? Lectione Græcorum. Inter omnes constat, quam fuerit literarum Græcarum studiosus; quam accuratam diligentiam contulerit ad cognoscendos non modo oratores, sed philosophos quoque et rerum scriptores; ut ingenium subigeret, judicium de publicis rebus acueret ac dicendi illam vim et majestatem, quam in eo admiramur, assequeretur.

Sed facere non possum quin Vos potissimum in fine orationis meæ compellem, suavissimi adolescentes et commilitones! Plurimi Vestrum, qui studiorum caussâ huc Vos contulistis, id sibi propositum habent ut leges et judicia aliquando administrent aut caussis defensitandis civium jura tueantur. Alii etiam publicis muneribus præficientur aut ad deliberandum ac dicendum de rei publicæ rationibus appellabuntur. Quibus profecto officiis nihil ad dignitatem honorificentius esse potest, nihil ad civitatis commoda et integritatem gravius. Omnibus itaque, quæ suppetunt Vobis, adjumentis utamini, ut eâ doctrinâ ac civili prudentiâ ingenia locupletetis, eâ sapientiâ mentes confirmetis, unde patriæ Vestræ et salus et gloria maximam partem erunt suspense. Quid vero efficacius eam ad rem reperiri possit, quam accurata et ex ipsis fontibus

« PreviousContinue »