Page images
PDF
EPUB

candum de iis rebus, quæ in deliberationem cadere possunt, contribuere quidpiam videatur. In forensi autem dicendi genere præter has dotes non legum solummodo ac jurium peritiam requiri nemo est qui infitietur. Magnà insuper opus est mentis alacritate et in difficilioribus caussis explicandis promtâ quadam facultate : quæ tamen ipsa fere inutilis erit, nisi orationis perspicuitas accesserit, qua res obscuræ illustrentur; nisi gravitas, qua salus et innocentia honestorum civium defendantur, improborum flagitia et injuriæ in contemtum et vituperationem adducantur. Totius vero civitatis emolumenta qui tueri oratione velit, penitus perspectam habere debet non præsentem modo illius conditionem, sed ejus originem, progressus, conversiones et vicissitudines omnes; quæ expediant, quæ perniciosa sint, mente et cogitatione prospicere, efficacissimaque in promtu habere remedia, quibus illa promove. antur, hæc avertantur. Quæ proponuntur aut suadentur, caute sunt exploranda, videndumque an optatum sint eventum habitura. Summa itaque requiritur civilium rerum cognitio; in impedimentis ac difficultatibus removendis prudentia et constantia ; animus præterea excelsus, sua commoda rei publicæ rationibus postponens et ab omni partium studio alienus.

Quamvis vero illa dicendi adminicula ex aliis doctrinis petenda sunt præcipuæque oratoris virtutes ingenii quadam felicitate et naturæ bonitate continentur, neque excellere eloquentià quisquam poterit, nisi doctrinà omni fuerit ornatus et a naturà necessariis ad dicendum adjumentis instructus : ars tamen et exempla dici vix potest quantum momenti habeant ad naturæ vitia compensanda et ad ea, quæ illius beneficio nobis obtigerunt, meliora et perfectiora reddenda. Neque inu

tile existimavit summus antiquitatis philosophus Aristoteles, dicendi leges et præcepta in artis formam cogere: quem secutus Cicero, licet naturâ ad dicendum maxime valeret potioresque illius partes esse censeret, tamen non modo docte ac subtiliter de arte oratorià præcepit, verum etiam Græcos, qui dicendi laude inclaruerunt, et ipse acerrimo studio imitatus est et aliis ad imitandum proposuit. Sed de rhetoricâ disciplinà hoc loco dicere supersedemus, cum nec facile quisquam hujus artis utilitatem infitietur neque argumentum postulet ut eam accuratius demonstremus. Imitandi vero studium erunt fortasse qui reprehendant, dictitantes suum quemque ingenium sequi debere neque aliunde quidquam adsciscere quod nativæ orationis indoli officiat. Equidem, licet ipse non negaverim nimiam ac temerariam imitationem admodum esse perniciosam ingeniis ad magna et præclara contendentibus et eo quemque magis esse probandum quo magis illius oratio suis ac propriis dotibus emineat; minime tamen censeo esse concedendum, inveniri quemquam posse tam præstanti præditum ingenio, ut nullam omnino ex imitatione capere utilitatem queat. Atque eâ in re neminem credo mihi esse adversaturum qui ad reliquarum artium originem animum adverterit earumque progressus paullo attentius fuerit persecutus. Ita enim comparatam esse videmus hominum naturam, ut nullius omnino artis aut doctrinæ idem inventor sit et perfector. Suam quæque habet veluti pueritiam, adolescentiam et virilem ætatem, nec nisi paullatim ab exiguis et rudibus initiis ad eam perduci maturitatem potest qua vera illius dignitas censetur. Quicumque igitur in aliqua earum cum fructu elaborare studet, in suum usum convertere necessario debet ab aliis ingeniose inventa sunt et intelligentium judicio

quæ

comprobata. Quod qui facere neglexerint suisque tantum ingenii viribus freti ad tractandas artes accesserint, etiam si et naturà maxime valeant nec infinitis laboribus a proposito deterreantur; numquam tamen eam assequentur præstantiam, quam præclaris aliorum operibus edocti et conformati celeriter et sine magnâ admodum laborum molestià assequi potuissent. Neque enim, ut hoc tantum utar, Praxiteles et Lysippus statuariam artem ad summum perduxissent, nisi Phidiæ ac Polycleti studiis eam excultam accepissent; nec princeps in tragoediâ exstitisset Sophocles, nisi Eschylum et ducem et gloriæ suæ æmulum habuisset. Quod si autem quæ in ceteris artibus inchoata nobis a majoribus traduntur, cognoscenda sunt, ut amplificemus ea et perpoliamus; consentaneum est ut tanto majori studio earum artium, quæ perfectæ jam et consummatæ habentur, virtutes imitando exprimere contendamus. Jam vero eloquentia non inventa solummodo a Græcis est, sed tanta brevi tempore illorum operâ cepit incrementa, ut nemo adhuc exstiterit qui eorum in hoc genere laudes æquaret, eoque longius quisque a perfectione abesse censendus sit quo Græcorum dissimilior reperiatur. De ipsa vero imitandi viâ ac ratione hic non est dicendi locus. Quocirca, id quod proximum est, jam aliquanto accuratius ostendam, politicæ et forensis eloquentiæ ortum esse ad Græcos referendum, eamque sensim ab illis ita auctam esse et exor natam, ut eorum orationibus hujus artis perfectæ effigies contineri merito existimetur. Hinc autem ultro apparebit, iis etiam qui nostrâ ætate sive ad caussarum patrocinia se accommodant sive ad rem publicam sunt accessuri, Græcos esse præstantissimos dicendi magistros.

Et profecto sic se res habet, e Græcorum ingenio prodiisse eloquentiam ab illisque deinceps ita esse conformatam, ut numeris suis perfecta esset et absoluta. Est illa Græcæ libertatis pulcherrimus fetus. Græci enim naturam in omnibus ducem secuti non musicæ tantum cum eâque conjunctæ poësi plurimum tribuebant, sed etiam mirâ quadam animi alacritate ad publice loquendum sponte ferebantur in eoque studio præcipuam fautricem nacti sunt rerum publicarum conditionem. Jam antiquissimis illis, quæ heroica dicuntur, temporibus quamquam singulæ Græciæ civitates suos quæque reges habebant, qui publicæ rei moderandæ tam in pace quam in bello præessent; eorum tamen potestas tantum aberat ut nullis esset terminis finita, ut res fere omnes, leviores etiam, in Senatu sive nobilium consessu tractarentur graviores ab universo populo in comitiis disceptarentur. Qui igitur consilio ac dicendi facultate eminebant, eorum magna erat apud reliquos auctoritas : et in ipsis regibus hæ dotes maxime celebrabantur. Etenim ex Homericis Carminibus, quæ priscam illam Græcorum vitam egregie referunt, nullo negotio intelligitur quanta jam tum fuerit dicendi vis ac potestas. Testantur hoc illis Carminibus insertæ heroum orationes, plenæ vigoris, gravitatis, suavitatis et nativæ cujusdam simplicitatis; testantur laudes viris primariis tributæ, quippe quorum non minus prudentia et facundia quam fortitudo et bellicæ virtutes prædicentur. Atque hoc dicendi studium postea maxime fovebatur et auctum etiam est continuis, quæ in Græciæ civitatibus subortæ sunt, dissidiis et contentionibus cum incredibili quadam populi levitate conjunctis. Ibi itaque qui in re publicâ versari volebat, non prudentiâ modo excellere ceteris debebat, verum etiam dicendo in primis valere;

ut populi temeritatem coërceret, ab ingenii mobilitate ad consiliorum constantiam multitudinem traduceret, concordiam revocaret ac tueretur. Ipsi autem vel me non monente intelligitis, Auditores, de Athenarum maxime civitate me nunc loqui; ex qua deinceps, veluti e corde sanguis ad reliquas corporis partes, eloquentia ad alias civitates Græcas, quæ similibus erant institutis ac legibus temperatæ, permanavit. Lacedæmoniorum enim instituta cum non ad animi cultum, sed ad corporis virtutem bellicamque in primis, omnia essent comparata; illorum ingenia, ut ab omni artium literarumque humanitate, sic ab eloquentià abhorrebant. Neque locus esse huic arti poterat in eâ civitate, ubi summi honores e generis nobilitate potius penderent quam e prudentiâ civili, tantamque magistratus in re publicâ administrandâ potestatem exercerent, ut populi auctoritas prorsus fere evanesceret,

Sed ut Athenas revertamur, ubi deinceps nobis erit subsistendum; Themistoclis quidem ætate bellica magis virtus. florebat quam dicendi facultas. Attamen constat hunc ipsum imperatorem cum sapientià civili tum etiam eloquentiâ præstitisse et qui ante eum exstiterant rei publice Atheniensis moderatores, Pisistratus, Solon, Clisthenes, multum valuisse dicendo existimabantur, Verum altius assurrexit et quasi evolavit eloquentia tempore Periclis, qui ipse cum omni virtutis genere floreret, admirabili tamen illâ vi dicendi potissimum videtur hoc esse consecutus, ut per varias rerum vicissitudines multisque sæpe ac potentibus adversariis repugnantibus principem in civitate locum per quadraginta amplius annos constanter retineret, nec tantum populi protervitatem et licentiam comprimeret, verum etiam quo ipse in primis vigeret veri,

« PreviousContinue »