Quibus antiquis auctoribus Petrarca in conscribendis rerum memorabilium libris usus sit, Volume 1

Front Cover
Monasterii Guestfalorum, 1882 - 18 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 6 - Sed diligenter supputata temporum ratio, quae chronica historia continetur, Platonem indicat a tempore quo prophetavit Hieremias centum ferme annos postea natum fuisse; qui cum octoginta et unum vixisset, ab anno mortis eius usque ad id tempus quo Ptolomaeus rex Aegypti scripturas propheticas gentis Hebraeorum de Iudaea poposcit et per septuaginta viros Hebraeos, qui etiam Graecam linguam noverant, interpretandas habendasque curavit, anni reperiuntur ferme sexaginta.
Page 7 - Item ibi legi quia Deus Verbum, non ex carne. non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus est.
Page 7 - Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus.
Page 7 - Sunt qui seducant •"• per philosophiam magno et blando et honesto nomine colorantes et fucantes errores suos, et prope omnes, qui ex illis et supra temporibus taies erant, notantur in eo libro et demonstrantur...
Page 11 - ... impares et nimio illarum amore et contemptu harum et opinione de me falsa atque, ut breuiter et hoc ipse peccatum meum fatear, insolentia iuuenili et daemoniaco, ut intelligo clareque uideo nunc, suggestu, diu tumidus adolescens fugi.
Page 8 - Platoni diligentiae suae beneficio contigisse , quod natali suo decessit , et annum unnm atque octogesimum implevit sine ulla deductione. Ideo Magi , qui forte Athenis erant, immolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati , quia consummasset perfectissimum numerum , quem novem novies multiplicata conponunt.
Page 11 - Ille vero liber mutavit affectum meum et ad te ipsum, Domine, mutavit preces meas, et vota ac desideria mea fecit alia.
Page 7 - Dei in iniustitia detinent : quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque eius virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles.
Page 6 - Mirantur autem quidam nobis in Christi gratia sociati, cum audiunt vel legunt Platonem de Deo ista sensisse quae multum congruere veritati nostrae religionis agnoscunt.
Page 6 - Ule tune erat, probabilius esse ostendit quod Plato potius nostris litteris per Hieremiam fuerit imbutus, ut illa posset docere vel scribere quae iure laudantur...

Bibliographic information