Page images
PDF
EPUB

inveftitus fuit verbaliter, de Regno Apulix & Siciliæ, ALFONSUS ipfe, tunc Dux Calabriæ, & poft cum FERDINANDUS ejus filius, tunc Princeps Capuanus, nunc Dux Calabria; eo addito, ut, decedente Ferdinando, Alfonfus poffeffione Regni accepta, actualiter inveftiretur, & coronaretur per Romanum Pontificem, vel Cardinalem ab eo mittendum: Regiis precibus, & bulla in fecreto confiftorio per Pontificem fæpius propofitis, res opportuna difcuffione agitata fuit: demùm vifa juftitia Regiæ petitionis, cui fecun◄ dum juris neceffitatem, nec venia dari terat nec dilatio, ex facro Senatufconfulto declaratus eft Legatus Johannes Borgia Pontificis nepos, S. Sufannæ Prefbyter, Cardinalis, montis regalis nuncupatus, miflufque Neapolim, cum ingenti Prælatorum, & Curialium comitiva, ad Regem inveftiendum & coronandum : quod & factum eft, tanta cum folemnitate, & ceremoniarum omnium exactiffima obfervantia, ut nullum facrum folemnius unquam in ea urbe celebratum fuiffe creda tur.

po

[ocr errors]

Ex Mariana, lib. 26. c. 14.

Cajetam terrâ obfidere parabat Rex Ferdinandus omnibus copiis, cum id cogi tantem diffenteria in villa apud Vefævum, ac ex eo mors oppreffit nonis Octobris Neapoli, quò fe deferendum curavit ; Quid flos ætatis juvit? quid gaudia & aliæ vitæ jucunditates? quid victoriæ de hoftibus parta, regnumque receptum? omnia fubvertit importuna mors & fæva, vix de◄ guftato primi regni fructu eft raptus: miferabile & infigne exemplum humanæ fælicitatis inconftantiæ! luxere extinctum cives veriffimis lacrimis. Accurrit Caftellanio, ubi tunc agebat Fredericus patruus, cognito regis periculo, atque ipfo die quo deceffit, Neapoli Rex proclamatus eft, quippe proximus fanguine.

Ex Mariana, l. 26. cap. 16.

Fredericus Rex à Romano Pontifice, ut fibi regni ejus poffeffionem fuo diplomate confirmaret, enixè contendebat, id ut affequatur, Borgiis fe multa largiturum pollicitus, ita exorato Pontifice, non mul

to

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

to poft Valentinus Cardinalis miffus Neapolim, jurato in Pontificis verba quafi beneficiario coronam capiti impofuit.

Ex Fr. Guichardini, Hift. Ital. l. 3.

Ferdinando mori senza Siglivoli & pero gli fuccedete don Frederico fuo zio.

Si demoftro egregia verfo Frederico non folo la volonta del Popolo di Napoli, ma etiandio di Principi di Salerno e di Bifignano e del Comte di Cappacio i quali in Napoli furono i primi & lo falutarono come Re che chiamarono il nome fuo. Favori Maximiliano (Cæfare) con littere la fucceffione di Frederigo.

Ex Mariana, l. 28. c. 11. `

Fredericus Rex anxio pectore non ceffabat apud animum fuum agitare rationes in priftinas opes patriamque redeundi. Obteftari reges ut memores rerum humanarum & fortunam fuam moderarentur & alienam miferiam ne urgerent; defertus tamen ab omnibus, ac inani tantum spe Lactatus diu, cam atræ bilis vim toto corpore fufcepit venis diffufam, ut labe

F3

fac

factatâ valetudine in febrim quartanam inciderit. Quo preffus morbo Bleffis poft legatorum difceffum Turones rediit, or dinario domicilio delectam Urbem propter cæli & agri præcipuam temperiem & & amænitatem. Rei familiaris anguftia premebat, propinquorum fides fluxa, inter hoftes infenfiffimos diuturnum exilium. Fieri non poffe confiderabat, ut duo reges in unam fententiam confpirarent. Quod de fua reftitutione proponebatur merum effe ludibrium ad Orbem fallendum, fe diftinendum ea diffimulatione. Neque in eo decipiebatur, quando ab utroque ex conditiones proponebantur, quas alterum non probaturum minime dubitabant. His anxium curis major ex arcano dolor urebat. Filium Calabria Ducem, cui proxima regni fpes deftinabatur, non ea effe magnitudine animi, industria, virtutibus, quibus ad emergendum ex iis anguftiis opus erat, ac fe defuncto cogitabat facilè obtemperaturum præfenti rerum ftatui, haud magno ad fuperiora conamine; in quam fententiam fub vitæ finem litteras ad filium dedit multis prudentiæ luminibus illitas, præceptifque faluberrimis diftin&tas. Debere fe eum ita rebus præfen

maret.

fentibus accommodare ut ad majora niteretur, neque præpofteris voluptatibus extingui vigorem animi, frangi corpus, neque terreri difficultatibus quamvis maximis opportere. Se fortem & munificura, ut præfens fortuna daret, cunctis exhiberet, corpus idoneis laboribus virile efficeret ac militare, modeftia animum firEx quo intelligitur huic Principi non confilium, non prudentiam defuisse. Fortuna aut vis major virtuti obftitit, contra quam non eft fatis cauta mortalitas. Hæc ejus fe conatibus perpetuo adverfam exhibuit. Atque ita ut nocte quadam ædes ubi habitabat improvifo igne concepto lateque fufo incendio conflagrarint, vix ut cum uxore & filiis nudus evaferit. Eo cafu recrudescente auctoque vehementer morbo in ea Urbe deceffit ad quintum Idus Novembris " morte quam vita felicior, nihil delato regno affecutus nifi labores curafque graves. Duas uxores habuit. Ex priori Carlottam filiam reliquit co jam tempore in Gallia nuptam. Ex pofterio ri filios quinque, Ifabellam, Juliam, Alphonfum, Cæfarem, & qui cæteros ætate præftabat Ferdinandum Calabriæ Ducem.

« PreviousContinue »